Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suo

Your search found 4118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3516-3527:


3516. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

imo vero ubi aliquid peccavi; multa enim in opere tam longo, ac tam difficili peccasse minime dubito; nolo me quisquam defendat hoc modo: Potuit melius, verum hunc locum neglexit. quidni, quod Homero concessum est, ut interdum dormitaret, id Homerico etiam interpreti concedatur? Homero enim suo arbitratu illa canenti, si uspiam negligentior fuit, quod non facile adducor ut Horatio concedam, sine flagitio esse negligenti licebat: mihi tuo jussu, a quo singulari benevolentia et liberalitate essem provocatus, eadem interpretanti, certe non licebat. Itaque si quis defendere volet, alia me


3517. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xx | Paragraph | Section]

ut ejus linguae, ex qua verterint, periti, ejus, in quam verterint, non imperiti fuisse existimentur; deinde etiam illam, quae multo est major, ut putentur minime aberrasse a veritate, et rerum notitias, quae fere unae in hujusmodi scriptoribus quaeruntur, maxime sinceras, atque incorruptas suo illo simplici, quamvis inculto, atque horrido sermone conservasse. Verumtamen hoc vertendi genus, quo in aliis plerisque contenti esse possumus, si quis transferat ad oratores, aut ad poëtas, qui non magis rerum pondere, quam verborum splendore commendantur, necesse est, injucundum, ineptum,


3518. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

enim, malum, est ista fides, quae poëtam exhibet sui dissimillimum, omni poëtico instrumento, ac supellectili spoliatum, ex grandi exilem, ex numeroso absonum, ex puro inquinatum, ex dulci insuavem, ex vehementi et concitato, segnem ac remissum; poëtam denique, ut brevi omnia complectar, non suo, sed alieno more loquentem? Ut volet quisque sentiat: mihi profecto is erit maxime fidus interpres, qui ab archetypi virtutibus minime aberrarit; qui sive oratorem, sive poëtam ita fuerit interpretatus, ut non solum eadem, sed etiam eodem modo dixerit, Demonsthenica, ut ita loquar,


3519. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

in humanioribus studiis, quod de Tiresia etiam apud inferos Homerus ait; soli sapere videntur, ceteri umbrarum vagari modo , hos, inquam, habui auctores, et magistros, hi mihi facem quodammodo praetulerunt, meque eodem, quo ratio impellebat, auctoritate, exemploque suo deduxerunt. Nec vero ipsum tantummodo genus indicaverunt, sed etiam eo genere quemadmodum utendum esset quasi intento digito commonstrarunt. Mitto Plautum, Terentium, Catullum, Horatium, Virgilium, quorum multa sunt conversa e Graecis, nihil servili illa ratione, quam improbo, omnia liberali


3520. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

poeticam interpretationem, ubi opus fuerit, transferamus. Est enim finitimus, ut ait idem Tullius, oratori poëta; in quo etiam venustiorem orationis cultum, et ornamenta floridiora, et numeros accuratiores esse decet. Quarum rerum caussa quum oratori concedatur illa, quam dixi, libertas in verbis suo more deligendis, atque ad omnem rerum varietatem, ita ut linguae ratio postulat, accommodandis, multo est aequius eandem poëtae concedi. Quae quidem libertas nec anxia sit, nec meticulosa, sed justa, sed legitima, sed moderata; quae id, quod erit visum, addat, detrahat, mutet, faciat denique


3521. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

praesertim quum meminerim ab ipso Homero, semel ut opinor, μεγάθυμον appellari. Quid ergo displicet? hoc nimirum, quod nemini sano placere possit: quum Homerus in re proponenda nullam magnanimitatis mentionem fecerit, eam ab interprete apponi de suo, quum Homerus de Achillis ira se acturum profiteatur, interpretem quiddam amplius profiteri: se videlicet acturum de ira Achillis magnanimi, id est, ita acturum, ut illum in ira exercenda nusquam non magnanimum esse appareat. hoc enim suscipere ac polliceri videtur, si quidem illa


3522. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

necesse est unius voculae adjectione, facta eo loco, in quo nihil adjici fas erat, totam Homeri Iliadem mirifice corrumpi: quippe quum in ea multa occurrant, quae ad magnanimitatem referri non possunt, quaeque idcirco reticeri oportuisset ab illo, qui eam laudem, in poëmate exordiendo, heroi suo tanquam propriam tribuisset. Pelidae : cujus Pelidae? nam etiam Pyrrhus, is, qui apud Trojam Neoptolemi nomen invenit, atque ob eximiam virtutem cantari potuit, est Pelides; quae vox non magis Pelei filium, quam Pelei nepotem significat. Hanc ob caussam Homerus


3523. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

furorem poëta, vel interpres velit intelligi. nulla est enim animi cupiditas impotens et effraenata, quae non aliquam habeat cum furore similitudinem, atque ob eam rem non interdum furor nominetur. multi enim mortales, quod Cicerones pueri (Att. lib. 6. epist. I.) de magistro suo Dionysio dicebant, furenter irascuntur ; multi furenter amant; sunt qui furenter aut doleant, aut laetentur. Quid vaticinatores, ac poëtae, qui etiam ipsi suo modo furere dicuntur, nec unquam plus sapere, quam quum sacro illo furore inflammantur? Animadverti alia quoque ratione furoris


3524. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

rem non interdum furor nominetur. multi enim mortales, quod Cicerones pueri (Att. lib. 6. epist. I.) de magistro suo Dionysio dicebant, furenter irascuntur ; multi furenter amant; sunt qui furenter aut doleant, aut laetentur. Quid vaticinatores, ac poëtae, qui etiam ipsi suo modo furere dicuntur, nec unquam plus sapere, quam quum sacro illo furore inflammantur? Animadverti alia quoque ratione furoris vocem a Virgilio usurpari, atque illos, qui perdite amantur, amatorum suorum furorem appellari. Itaque Gallum (Eclog. 10. v. 37.)


3525. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

aberravi a proposito, verum hoc egi, quod in optimo interpretandi genere constituendo magni momenti est, ut, prolato aliquo exemplo, licentiam a libertate segregarem, quasique fraenum injicerem interpreti ab auctore suo longius, quam par est, abscedenti. Redeo jam ad Tullium, quem mihi unum hujus itineris, lubrici sane, atque infesti periculis, ducem ac demonstratorem esse volui, cui quid placeret perquam diligenter exquisivi, cujus auctoritate gravissimoque judicio si me tueri potuero, aliorum, si qui erunt,


3526. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

sermonis consuetudinem accommodantem. Haec in poëtis ita, ut dico, ab illo esse facta, qui Graece sciunt facile perspicient, si ejus carmina cum eorum, quos interpretatus est, carminibus comparabunt: qui autem Graece nesciunt, idem tamen assequentur, si ea conferent cum interpretamentis, quae suo illo more, verbum verbo exprimentes, ac nullam literam, aut apicem negligentes, grammatici elaboraverunt. Id porro ubi fecerint, genus Tullianum, vel priscum potius; eo enim sunt usi omnes, qui aliquid sunt interpretati, prisci illi aurei saeculi scriptores, atque, ut me illos, eorum singularem


3527. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xl | Paragraph | Section]


Passeris ut pullos octo, nonamque voravit
Ipsam etiam serpens matrem, sic Pergama circum
Et nobis totidem bellandum haec monstra per annos
Portendunt: urbem decimo vastabimus anno.
Haec vates: matura suo quae tempore jam jam 35
Omnia complentur, tantum perstate volenti
Heic alacres animo, bello quassata bilustri
Pergama dum noster subvertat denique Mavors. Mea haec si conferas cum


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.