Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: multis

Your search found 1363 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 514-535:


514. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

a prudentibus viris, geri posse constet: cui perspicuum non est, ad vitam recte instituendam, ad rem publicam ipsam recte et ordine gubernandam, nihil utilius esse, nihil aptius historia? quod quidem et verum esse, et aliter esse non posse, non ego de multis unus, sed ita multi mecum sentiunt, itāque fatentur, ut, qui nesciat quid ante quam natus sit acciderit, eum puerum semper esse, hoc est, omnis expertem prudentiae, ac pene rationis, arbitrentur. qui vero ita versatur in historia, ut, quid aliis


515. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

sic omnium facillima videtur. argumento est eorum infrequentia, qui laudabiliter historiam scripsisse memorantur. apud Latinos quidem vix unum esse, aut fortasse ne vix quidem, qui laudem absolutam assequatur; neminem, qui culpam omnem vitet, multis placet. Graeci, pulcherrimarum semper artium amantissimi, ideoque maiore etiam, quam ceterae gentes, sapientia praediti, Latinis illi quidem omnibus historiae componendae scientia praestiterunt: verum nec ipsi,


516. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

sermonem ita sunt translata, ut coniicere potius, quid sibi interpres velit, quam videre plane liceat; id non tam ipsius inscitia interpretis, quam Latinae linguae inopia accidere, iudex aequus existimabit. Nos in hoc libro tum perdifficili, tum etiam multis locis depravato, summam adhibuimus diligentiam; quantum tamen unius mensis studio potuimus consequi; (neque enim plus huic est negotio tributum temporis) ut is non omnino inelegans atque incomptus in ora hominum prodiret. in quo quidem


517. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

tum in narrando defecisse, audeamus ostendere. Neque vero illud nos fugit, si Thucydidis scripta notare aggrederemur, futurum ut primi ac soli res novas, atque ab hominum opinione abhorrentes, tentare videremur; non solum adversantes communi, atque a multis saeculis receptae opinioni, quae vix ex hominum animis evelli possit; verum etiam praestantissimorum philosophorum atque oratorum praeclara de illo testimonia reicientes: qui quidem illum veluti regulam quandam scribendae historiae proponunt, ac


518. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

tum iis qui temporibus iisdem, quibus ille, floruerunt. ex quo et illius in rebus deligendis consilium, quo superiores vicit; et in exponendis facultas, dilucide patebit. Veteres igitur historici, ante bellum in Peloponneso gestum, et multi, et multis in locis fuere: in his Eugaeon Samius, et Deiochus Proconnesius, et Eudemus Parius, et Democles Phygeleus, et Hecataeus Milesius, et Acusilaus Argivus, et Charon Lampsacenus, et Melesagoras Chalcedonius. qui autem paulo ante Peloponnesiaca tempora


519. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

putaverat, exitus est consecutus. factum est enim, non ut apertior fuerit temporum distributio ad anni partes facta; sed eiusmodi, quam animi minus facile assequerentur. qua in re licet illum iure mirari, qui non viderit futurum ut cum multae simul res multis in locis gererentur, brevibus quasi segmentis concisa narratio, praeclarum illud purumque lumen capere nequiret. quod ipsis ex rebus perspicue patet. in tertio enim libro (ut hoc uno exemplo contentus sim) de Mytilenaeis aggressus scribere,


520. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

per continentem gerebantur. Sic. t. Epiroticis bellis ad exitum perductis, Siciliam rursus attingit: postea, quemadmodum Delus expurgaretur, ostendit; Argosque Amphilochicos, ab Ambraciotis oppugnatos, relinquit. Quid multis opus est? totus enim liber ita concisus perpetuam historiae seriem amisit. Accidit autem id quod consentaneum est, ut vagemur, nec facile, quae traduntur, studio consequamur; cum ex divulsione rerum perturbata mens,


521. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

tempora collegisset, et unde ortum bellum est, et quousque processit, scripsit haec ad verbum: Hoc solum inveniet exitu comprobatum ex iis quae futura esse ex oraculis affirmabantur semper enim et initio belli, et usque ad extrema tempora, recordor a multis esse nuntiatum, oportere ad annos ter novenos bellum perdurare. mihi autem per totum illud tempus vita suppeditavit: cum et id aetatis essem, ut rerum sensum haberem, et in eam curam animum intenderem, ut singulas notitias optime consequerer.


522. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

est. In capitum tractatione non satis accuratus est. diligentem, et vel ea quae brevitatem postulant, verbosius exponere, vel quae longiori sunt oratione pertractanda, leviter nimis attingere, multis equidem, iisque minime dubiis argumentis probare possim: sed paucis tamen utar, et a navalibus primum Atheniensium Peloponnensiumque pugnis, quae in extremo secundo libro narrantur, initium capiam: cum Athenienses, contra naves Peloponnensium


523. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

quae in extremo secundo libro narrantur, initium capiam: cum Athenienses, contra naves Peloponnensium XLVII, soli XX navium classe Locus in Graeco mutilatus. adversus barbaros multis partibus plures, ita maritimo proelio decertarunt, ut, quot ad bellum naves emiserant, totidem plane alias depresserint, alias cum ipsis hominibus ceperint. quae de re ipsius verba subiciam: Postea simul cum sociis


524. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

Quod siquis primum cum octavo libro conferat, neque idem in illis institutum, neque eandem in explicando vim inesse iudicabit. alter enim, cum paucas admodum, nec magni momenti res habeat, totus concionibus ad artem factis abundat: in altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia. Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse, ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero maxime aliena


525. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

in res tam minutas, quaeque vix tanti essent, ut in illis explicandis opera sumi debuisset, tantas, praeter illarum rerum dignitatem, laudes contulisse. Porro quam in aequali sit ratione usus in amplificando, facile quis animadvertat, si consideret, multis eum magnisque rebus praetermissis historiae suae prooemium ad quingentos versus protraxisse, ut, quae ante hoc bellum gesta a Graecis fuerant, non magnum habuisse momentum, neque eiusmodi fuisse illa, ut conferri cum hoc debeant, ostenderet. Nam


526. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

suae prooemium ad quingentos versus protraxisse, ut, quae ante hoc bellum gesta a Graecis fuerant, non magnum habuisse momentum, neque eiusmodi fuisse illa, ut conferri cum hoc debeant, ostenderet. Nam praeterquam quod haec veritatem non habent, ut ex multis rebus ostendi potest; non haec est ratio ineunda iis qui ex arte rem aliquam exaggerare volunt. non enim, quae res inter minimas excellit, sed quae magnas exsuperat, vere magna est iudicanda. ipsius vero prooemium ita est comparatum, itāque


527. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

virtutes omisit, praeter genus illud certaminibus. aptum idque sive quod natura ab eo dicendi genere abhorrebat, sive quod suis quibusdam rationibus adductus, sponte illud, tamquam historiis minime accommodatum, contempsit. is enim, neque concionibus multis, neque aliis ad contentionem accommodatis orationibus utitur; neque ullam ad concitandos animorum motus, et res augendas amplificandasque vim habet. Huic In hunc et ceteros coniectis oculis


528. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

contentio: eorum autem qui naves conscenderant, haec erat cura, ut, si navis in navem incurreret, ne ii qui in tabulatis insistebant, reliquorum destituerentur artificio: ac quisque in eo quem sortitus erat loco, primus esse contendebat. Ceterum, multis non magno in spatio navibus inter se concursantibus, ac proelio decertantibus, cum paulo ducentis essent pauciores, rari fiebant excursus; propterea quod neque progredi, neque inhiberi naves possent; sed frequentiores implicationes erant, ut


529. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

enim exiguum intra spatium aut fugiebant, aut trucidabantur. licebatque ex Atheniensium exercitu, quam diu aequo marte pugnabatur, omnia simul exaudire; lamentationes, clamores; victores, victos; et alia eiusmodi quae magno in periculo magnus exercitus multis modis clamare cogitur. His aequalia et iis eveniebant qui in navibus erant. Tandem Syracusam ac socii, cum inter eos diu pugnatum esset, Atheniensium classem in fugam vertunt; strenueque invecti, magno clamore et inhortatione terram


530. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

ingenii praestantia superarentur, audacter ad res gerendas aggrediebantur. at illi, tum prae horum contemptu, quod longius providerent, tum quia non oportebat ea quae consilio agere licet, facto aggredi, incauti magis opprimebantur. Possem equidem multis praeterea exemplis perspicuum facere, hunc nostrum, cum communem usitatamque dicendi formam in narrationibus retinet, maiorem laudem mereri; tum vero, cum abducit a consuetudine sermonem, ac ad peregrina quaedam vocabula, et quasi per vim figuras


531. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

sententiarum et enthymematum acervum secum trahit. quae quidem et ampla exquisitaque apud illum, et peregrina atque admirabilia sunt. Illa vero pars altera, quam plus artis habere diximus, quaeque efficit ut illa altera etiam praestantior esse videatur, multis in rebus in eo minor est quam par sit. Quicumque autem eum plus aequo admirantur, atque ita stupent ut nihil ab eis qui divino aliquo sunt numine afflati, differant, ii omnes propter enthymematum copiam id videntur facere. Quos siquis ita admoneat


532. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

non incipere a nobis iniuriam, quod in hanc terram venimus, in qua patres nostri, votis apud vos nuncupatis, Medos superaverunt, quamque vos propitii adiutricem Graecis in proelio praestitistis; neque nunc nos, si quid faciemus, iniuste facturos. nam multis eos iustisque rationibus adhortati, nihil profecimus. itaque concedite, ut et ii qui iniuriam facere coeperunt, poenas luant; et, qui merito punire parant, poenas sumere queant. His deos precatus, militi bellum permittit. Iam huic tam


533. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

venustates corrumpit, tum orationis virtutibus tenebras offundit. Ex oratoribus vero Demosthenes repertus est unus, qui ut alios quoque, qui magnum aliquid atque illustre in oratione habere viderentur, ita et Thucydidem in multis est rebus imitatus, ac civilibus orationibus eas ab illo sumptas virtutes adiunxit, quas neque Antipho habuit, neque Lysias, neque Isocrates, oratorum sui temporis principes: illa, inquam, quae veluti fulmina quaedam sunt in oratione, et maximam


534. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

multa significant, quaeque in longum protenduntur, atque admirabilia enthymemata habent, et imitatus est, et in forensem ac civilem orationem intulit. quae quidem parcius in privatis, copiosius in publicis ac popularibus orationibus adhibuit. Ex multis autem pauca quaedam exempla proferam; quae tamen iis qui in eius scriptis versati sunt, satis esse queant. Est autem apud illum concio quaedam, cuius argumentum est de bello adversus regem; in qua hortatur Athenienses, ne temere illud suscipiant;


535. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

quisque pro se gerenda existimavit, nihil umquam vobis e manibus est elapsum. quae vero voluistis quidem, post autem alius alium respexistis, tamquam ipse nihil, proximus omnia facturus esset; in iis nihil umquam praestitistis . Haec sententia multis est modis involuta, ita tamen explicata, ut a communi usu loquendi ad insolitum dicendi genus transierit. servata est tamen in perspicuitate granditas. In maxima autem illa adversus Philippum oratione, statim initium quoque hoc pacto est


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.