Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: laudem

Your search found 529 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 414-417:


414. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

caussas plerumque parum probabiles afferre consueverunt. Poëtis quidem illud imprimis usitatum esse animadverti, ut languoris, ac desidiae suae hanc potissimum caussam fuisse dicant, quod illis defuerit patronus aliquis prisco illi Maecenati non absimilis, cujus ope se humo attollere, atque ad laudem eniti possent. Scitum est enim ingenii culpam fortunae tribuere, et comminisci aliquid, unde id, quod assequi non potueris, alieno potius, quam tuo vitio nequaquam sequutus esse videare. Hanc ego excusationis latebram, in qua multi poëtae vel mediocres, vel etiam mali saepe numero


415. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xx | Paragraph | Section]

fidei ratione contenti, omne praeterea ornamentum, omnem Latinae linguae concinnitatem, omnem aptae verborum collocationis venustatem aspernantur. Hi, si eos vertant scriptores, qui rerum, non verborum, gratia expetuntur, possunt profecto non solum ferri, sed etiam probari, et consequi primum hanc laudem, ut ejus linguae, ex qua verterint, periti, ejus, in quam verterint, non imperiti fuisse existimentur; deinde etiam illam, quae multo est major, ut putentur minime aberrasse a veritate, et rerum notitias, quae fere unae in hujusmodi scriptoribus quaeruntur, maxime sinceras, atque incorruptas


416. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

convertit non illo genere exili, et strigoso, quo qui utuntur, satis habent, si utcunque Latine loquantur, sed illo altero amplo, atque opimo, pleno succi, atque nervorum, quod qui adhibent, omnes explicant divitias orationis. duos summos oratores sic est interpretatus, ut eos ad summam dicendi laudem non serviliter subsequi, sed socialiter comitari videretur; ut non solum indicaret, quid illi admirabiliter Graece dixissent, sed etiam ostenderet, illa eadem quam aeque admirabiliter ipse Latine posset dicere. Id qua ratione assequi sit conatus operae pretium est considerare. Et quoniam


417. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

adhibentur. Quod si ita se res habet, necesse est unius voculae adjectione, facta eo loco, in quo nihil adjici fas erat, totam Homeri Iliadem mirifice corrumpi: quippe quum in ea multa occurrant, quae ad magnanimitatem referri non possunt, quaeque idcirco reticeri oportuisset ab illo, qui eam laudem, in poëmate exordiendo, heroi suo tanquam propriam tribuisset. Pelidae : cujus Pelidae? nam etiam Pyrrhus, is, qui apud Trojam Neoptolemi nomen invenit, atque ob eximiam virtutem cantari potuit, est Pelides; quae vox non magis Pelei filium, quam Pelei nepotem


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.