Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: patres

Your search found 532 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 53-62:


53. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1v | Paragraph | Section]

mari sit allaturus. Quanquam non parum profecto me recreat mansuetudo tua, Sanctissime Pontifex Alexander, cuius aspectus mihi multo iucundissimus securitatem et quasi certum quoddam presidium polliceri uidetur; Vestra item humanitas, Reuerendissimi atque amplissimi patres, quos ego cum silentio, tum attentione summa ad audiendum me paratos conspicio. Neque enim, quod mea uel plurimum interest, insignis hec hodierne Concionis materia aut uerborum ornatu aut sententiarum splendore aliquo indiget, sed pura et simplici enarratione contenta nudam duntaxat uocem


54. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

forma sibi consimili, hoc est cum propriis corporibus excitatos, iudicaturus, et unicuique pro meritis siue penas siue premia redditurus. At uero cur pauper in mundum descendit? cur humilis? cur abiectus? cur tormentis omnibus et morti turpissime expositus? Sciebat ille, amplissimi patres (quid enim deus nesciat?), multo plus factis commoueri homines quam uerbis, facilius exemplo uite quam sermonis hortatione ad bene beateque uiuendum institui. Equidem cum bene dicere nullius sit laboris, bene uiuere maximi et incredibilis est. Quod si


55. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

totamque mentem conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est transeat a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis (utar enim uestra bonitate amplissimi patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem orabat ut calix ille mortis a se tolleretur: cum id nequaquam uellet: aut si uolebat? cur a deo tunc exauditus non fuit? Atqui oratio hec Saluatoris ea ex


56. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

cuius tu uirtute, cuius auspicio hec omnia et alia multo plura peregisti. Sed quid ego hec commemoro sceleratissime genti, si tamen gens appellanda est et non ferarum teterrima multitudo? Aures habent et non audiunt: oculos habent et non uident: pedes habent et non ambulant. Vos ergo, patres, quibus dei optimi munere ueritas reuelata et celitus missa est sapientia, quibus et audire et lucem intueri et uersari in luce permittitur. Adestote queso omnes animis qui adestis corporibus: huc mentes uestras: huc pietatis misericordieque oculos conuertite. Educunt Judei Jesum


57. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

omnes miseri cogitent: omnes orbati meditentur. omnes afflicti considerent. hoc denique et parentes uniuersi in filiorum morte: et filii in parentum funere contemplandum sibi proponant. totusque terrarum orbis calamitatum suarum remedia hoc proposito exemplo requirat. Videtis ergo amplissimi patres Saluatorem nostrum hec omnia pro nobis: que nemo mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori mansuetudine quam patientia pertulisse. Quapropter cum satis pro tempore de die hoc sanctissimo dixerimus: quanquam pro materie amplitudine non satis: si unum illud quod modo


58. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

amplitudine non satis: si unum illud quod modo succurrit addidero statim faciam loquendi finem: quod equidem ea potissimum causa inuitus omiserim ne scelus iudeorum post hominum memoriam inauditum crudelitatemque his omnibus que narraui maiorem silentio uidear preteriisse. Quid obstupuistis patres? an uero putatis, que uestra est humanitas, locum iam aliquem impietati inter tot mala non superesse: et Jesu Saluatori nostro post horrendum et atrocissimum illud crucis supplicium nihil ultra potuisse accedere? ita arbitror amplissimi patres. Sed inueniet aliquid iudeorum feritas


59. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

silentio uidear preteriisse. Quid obstupuistis patres? an uero putatis, que uestra est humanitas, locum iam aliquem impietati inter tot mala non superesse: et Jesu Saluatori nostro post horrendum et atrocissimum illud crucis supplicium nihil ultra potuisse accedere? ita arbitror amplissimi patres. Sed inueniet aliquid iudeorum feritas quod addat et dolori dolorem. uulneribus uulnera adiicient: quibus satis non fuit Christi captiuitas. non iurgia. non irrisiones. non maledicta. non uerbera. non fellis acetique potus. non spinea illa corona. non manuum pedumque atrocissima uulnera.


60. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

hoc permiserint tantum Judei ut fieret et non effecerint ipsi: Immo uero aliter esse non potuit: duo enim in omni delicto maxime spectari solent: animus scilicet et euentus. Sed quis Judeorum animus fuit tunc cum Romanus ille Centurio latus Jesu Christi lancea confixurus erat? quis dubitat patres? Nempe ut feriret. Et quis fuit euentus? feriit: atque illico uidit percussor cum cecus antea fuisset. et iudei in tenebris et cecitate sua remanserunt: Statimque ex uulnere sanguis et aqua effluxit. Sanguis ad redemptionem nostram: Aqua ad criminum ablutionem O Reges. o duces. o


61. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

regem celi. ducem angelorum. principem totius creature. Nemo sit qui se abscondat a calore caritatis eius. omnes gentes. omnes nationes. totus denique terrarum orbis (si nature conditio patitur) huc accedat. tantumque scelus. tam inauditum flagitium pio aliquo affectu prosequatur. Quid facitis patres? quid intuemini? quid taciti expectatis? Nos inquam nos tanto redimimur precio. nos tanto curamur impendio. Venite adoremus et procidamus ante deum: ploremus coram domino qui fecit nos: quia ipse est dominus deus noster nos autem populus eius et oues pascue eius. Lugeamus uitam nostram


62. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

ad te expectandum, manus extensas ad te amplexandum, cor apertum ad te diligendum, totum corpus expositum ad te redimendum. Hec fideles mei quanta sint cogitate: hec in statera cordis uestri appendite ut totus pro uobis figatur in corde: qui totus pro uobis fixus est in cruce. Sed uideo patres optimi: uideo uos iampridem zelo Christi commotos: et quoquo me uerto ubique pietas se mihi uestra ostentat. Dicam igitur fauentibus uobis pro communi omnium salute illam ipsam crucem: illa ipsa uulnera corde: et pia animi contemplatione percurrens. Oro atque


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.