Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dolore

Your search found 478 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 175-192:


175. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mori non formidant , quia preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. ps33 Ob hoc autem impii et iniqui terrentur, quia mors peccatorum pessima. Itaque non dolore uehementi neque immodico fletu prosequi debemus eorum funera, qui fide uirtute-que satis pręditi uixerunt. Apoc14 Beati enim sunt mortui qui in Domino moriuntur | amodo dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis.


176. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nam cum mors primorum hominum in poenam peccati data sit, ipsa poena quę pro peccatis infertur, mortis interdum nomine designatur. Atque ideo sane nec ipsam corporis mortem bonam esse dicimus, quia stipendium peccati est, quia non sine dolore est, sed tamen, ut malis perniciosam, ita bonis utilem. Alteri enim moriuntur ut in ęternum uiuant, alteri ut in ęternum crucientur; fugienda ista, expetenda illa, etiam cum tormentis et suppliciis pro tempore tolerandis. Si enim tolerabimus, et


177. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Desperauit et Iudas Domini sui proditor. Matth. 17 Peccaui inquit tradens sanguinem iustum. restituit-que argenteos, quos inique acceperat. Sed nec poenitentia illi profuit | nec satisfactio, quia dolore superatus ad laqueum confugit, non ad Dei misericordiam. Dolere quidem debuit de peccato, sed non ita ut spem, quę in Deo est, de manibus dimitteret. Nos igitur, qui Deum in multis offendimus, et dolendo de culpa


178. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Pręuaricator est, qui secus fecerit. Sed iam redeat, unde digressa est oratio et sicut instituimus ipsas pręuaricatorum poenas fidelium traditionum scripta percurrendo solicite scrutemur. Neque hoc sine dolore, immo nec sine metu, ne ipsi quoque cum peccatores simus, in illas incidamus. Legimus enim in Deuteronomio execrationes de monte Hebal a Leuitis Dei iussu prolatas, et inter legendum contremiscimus. Maledictus, inquiunt, qui


179. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vnde idem propheta sub persona plebis peccatricis coram Deo quęritur et ait: Nos inique egimus | et ad iracundiam prouocauimus. Iccirco tu inexorabilis es. Nisi enim omnium prorsus delictorum, quę commisimus, nos poenituerit | et de omnibus pariter dolore moerore-que satisfacere studuerimus, frustra procumbimus ad orandum. Nimium impudens est, qui uel una in re offendere non cessat, et ab eo quem offendit, orat gratiam. Qui supplicando atque obsecrando placare Deum tibi iratum speras,


180. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus a nobis exigens clamat: Iohel. 2 Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu, et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra! Cor autem humiliatum | et intus poenitentię dolore scissum | lachrymę (si fieri potest) foris per ora manantes testentur. Mulieri peccatrici in Euangelio dimittuntur peccata multa, quia dilexit multum. Sed dilectionis huius testes lachrymę erant, quibus pedes Domini rigauit, capilli quibus rigatos tersit, labia quibus


181. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Esaia scriptum sit: Hęc dicit Dominus Deus inquit: ecce serui mei comedent, et uos esurietis; ecce serui mei bibent, et uos sitietis; ecce serui mei laudabunt prę exultatione cordis, et uos clamabitis prę dolore cordis | et prę contritione spiritus ululabitis . Quod si certum est damnandos esse eos | qui impoenitentes decesserint, quanto magis cum ad impoenitentiam accesserit temeritas indigne communicandi?


182. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pacis offerre, quem tam paruo iam uendiderat. Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum. conscientia pulsatus ueniam desperauit. quam certe si petiisset impetrasset, et qui pro suis crucifixoribus orauit, proditori quoque pepercisset. Ille tamen dolore superatus ipse sibi mortem consciuit, laqueo se suspendens | et infelicem animam ęternę mortis tenebris tradens. Ne igitur uel Iudę uel aliis infidis et execratis, quorum modo fecimus mentionem, similis habearis, maxime in pace


183. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

modum excesserit, mortiferum erit. ideo in Scripturis dicitur peccatum ad mortem; non ad mortem hanc omnibus communem, sed ad illam quę propria damnatorum est. quę utique illos quos inuadit, non perimit, sed quo nihil est tetrius, nunquam morituros ęternis cruciatibus torquet | dolore-que afficit omni morte magis expauescendo. (!) Porro ex hac delictorum specie illud maximum esse creditur, quod blasphemia in Spiritum Sanctum in Euangelio nominatur. Huius criminis a Domino Saluatore coarguti


184. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Cori. prima VI Ebriosi inquit Apostolus regnum Dei non possidebunt . et in Euangelio seruus contumax atque temulentus diuidi iubetur, hoc est a sanctis separari | et illic hypocritarum partem occupare, ubi est fletus | et ex dolore irrequietus dentium stridor. Qua in re quoniam tantum est periculi, ut amplius esse nequeat, salutis nostrę solicitus Dominus de Euangelio clamat: Matth. 24 Attendite uobis ne grauentur corda uestra in crapula


185. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos | et pauperes pro calciamentis | et quisquilias frumenti uendamus? Ac ne frustra talia obiecisse uideatur | iurat quod lugebunt | et dolore supplicii persoluent, quod cum delectatione lucri perpetrarunt. De vana divitvm spe. Caput XVIII Nemo igitur diu se fruiturum male partis rebus


186. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 3 Mulier quia prior peccauerat, uiri subditur imperio | et pariendi cruciatibus mulctatur. ut uoluptatem quam cepit | fructum interdictum manducando, filios generando dolore compenset. Merito etiam Adę est dictum: Maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes ex ea cunctis diebus uitę tuę. spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrę. in sudore uultus tui uesceris pane


187. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uendebas, tanquam parricidam in manus perdere uolentium dabas. Porro tam cruenti facinoris, postquam ille crucifixus est, iam et ipse conscius, peccasse te fatebaris, argenteos quos acceperas proiiciebas. Poenitebat te quidem commissi sacrilegii, sed uenię spe destitutus | dolore-que superatus laqueo collum tuum confregisti | et pendens diruptis uisceribus | effluentibus-que intestinis infelicem animam emisisti. O dirum et crudele mortis genus, nequitię tamen tuę conueniens | tua-que impietate dignum, non magis quia iustum uendideris | quam quod de


188. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Anthiochus Mach. 2 9 Antiochus Epiphanes et ipse in Deum blasphemus | ira-que tumens minabatur urbem Hierosolymam supra Iudeorum corpora diruiturum se | et quę habitantium erat locus, facturum ut sit cęsorum sepultura. mox uiscerum dolore correptus | ac toto tabefacto corpore sero poenitens | ęquum esse ait, ut homo mortalis Deo immortali sit subiectus. talia fatus uita decessit, de dolore traductus ad acriores gehennę dolores | inferorum-que supplicia.


189. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corpora diruiturum se | et quę habitantium erat locus, facturum ut sit cęsorum sepultura. mox uiscerum dolore correptus | ac toto tabefacto corpore sero poenitens | ęquum esse ait, ut homo mortalis Deo immortali sit subiectus. talia fatus uita decessit, de dolore traductus ad acriores gehennę dolores | inferorum-que supplicia. Documento est quod omnino nihil sit regum terrę potestas, si cęlestis regis potentię comparetur. act. 12 Herodes


190. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ostentauit omnem domus suę opulentiam. propterea per prophetam audiuit diuitias illas ad Babylonem transferendas una cum liberis nepotibus-que suis. Sed quoniam submisit se Domino, dilata est calamitas ad regni successores. Ipse uero mali huius expers decessit, non tamen absque dolore eorum quę post se nouerat esse futura. apostoli Luc. 22 Peccauerunt et discipuli Christi | orta inter se contentione, quis eorum uideretur esse maior. Sed ab ipso uerę uirtutis pręceptore reprehensi sunt


191. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiuunt | semper-que melioribus inuident atque aduersantur. Reg. quinto 6 Ioram Hinc est quod Ioram Samarię rex a Syris obsessus, cum fames urbem inuasisset, quid ageret nesciebat | et ex dolore in furorem uersus mandauit interimi Heliseum prophetam | qui nisi pręscius cauisset, innocens regis male indignantis culpa perisset. Rex uero quia poenitentia ductus humiliauit se, prophetam persequi desiit, et obsidione liberatus est et fame.


192. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod fiduciam habuerit in rege Syrię et non in Domino, iussit illum mitti in neruum, et Dei nuncium in uincula coniicere non fuit ueritus. Sed male illi cessit ista audacia: plurimi de populo perierunt, ipse anno deinde tertio pedum dolore consumptus est. Hier. 36 Ioachim Sed neque Ioachimo Iudeę regi fuit impune | Hieremię uolumen per manum Baruch scriptum, in quo mala super regno suo uentura prędicebantur, manibus discerpsisse


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.