Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: facto

Your search found 536 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4-21:


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

locum reciperet et ab ipsius tam peruersa molestatione cessaret. Sed cum Natalis multa contra archidiaconum confingeret uias multiplices reluctandi exquirens, Antonius eidem Natali usum pallii interdixit interminans ut, si nec sic acquiesceret, excommunicationis in eum sententiam promulgaret. Hoc facto Natalis suas litteras ad papam direxit contra Honoratum. Honoratus nichilominus suas accusatorias contra archiepiscopum destinauit. Beatus uero Gregorius Natali rescripsit de multis excessibus redarguens ipsum et precipue de dolosa promotione Honorati dicens: Quod ualde iniquum fuit, ut


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pericula et dampna potius quam iugum susciperent Hungarorum. Cum ergo sic aliquantum temporis pertransisset, intellexerunt tandem per internuntios, homines esse christianos, et quod rex uellet cum eis benigne agere, si se eius ditioni adhuc pacifice subiugarent. Tunc Spalatenses, inter se facto consilio, miserunt Crescentium archiepiscopum ad regem Colomannum pacem postulantes ab eo. Quem ille benigne suscipiens, annuit omnibus petitionibus, quas Spalatenses fecerant pro pacis federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita,


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

allegaturum. Sed tanta erat inuidia contra archidiaconum supradictum ut non acquiescerent dictis eius, immo absque omni pudore in faciem ei responderunt dicentes: Nolumus, quod aliquid boni per te lucretur ecclesia Spalatensis . Ad hanc responsionem perturbatus archidiaconus siluit nec de facto huiusmodi se ulterius intromisit. Et quia tunc uacabat archiepiscopo ecclesia Spalatensis, facile Iaderenses sine contradictore potuerunt exemptionem sue ecclesie optinere. 3Istis uero temporibus, sicut ab antiquo, insule Faron et Bratia erant dioceses ecclesie Spalatensis.


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut eorum archiepiscopus efficiatur. Tunc subridens cardinalis benigna eos allocutione sedauit, dicens: Viri Spalatenses, non conuenit sapientibus pro nichilo concitare tumultum et quasi aliquod foret grande scelus admissum in tante seditionis scandalum tam facile prosilire. Nam super electionis facto, unde nunc turbulentis animis accessistis, opportet uos esse placatos, quia mea uoluntas magis concordat uobiscum, qui non uultis, quam cum clericorum uotis, qui me in suum desiderant pontificem promouere. Nec tamen propter uestras uoces electionem hanc respuo, sed quia maioris apud Deum


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut ad urbem regiam proficiscens fidem pro se et pro ciuibus imperatorie celsitudini iureiurando firmaret. Sed cum nollet acquiescere propter papale mandatum ciuesque instando quasi uim facerent, uenerabilis Girardus ad Alexandrum papam se contulit, petens ab eo consilium, quid super facto huiusmodi sibi foret agendum. Dominus uero papa ipsius indebite molestationi compatiens, prefecit eum ecclesie Sypontine retenta nichilominus administratione ecclesie Spalatine. 7Fuit autem his fere temporibus quidam Chrouatorum dux, nomine Reles, uir potens et ferox nimis.


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Massarum, ut exquireret quedam predia ecclesie, que a Sclauis occupata detinebantur. Et cum faceret circuitum cum his, qui terrarum illarum habebant notitiam, ambiendo et limitando eas per suas extremitates, ecce Nicolaus quidam cum fratribus et parentela sua, qui erant ex genere Cacitorum, de facto archiepiscopi ualde dolere cepit. Et conuocata populari multitudine in magno furoris impetu Raynerium circumdantes exclamauerunt: Quid tu, pessime presul et inique, contra nos agere conaris? Numquid putas posse nos eicere de possessionibus territorii patrum et antecessorum nostrorum? Nisi


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

instigauit». 3Tunc Spalatenses prefecerunt sibi comitem Petrum quendam, qui erat dominus Chulmie. Erat autem idem Petrus uir potens et bellicosus, sed non sine infamia heretice feditatis. Quam ob rem non recipiebatur a clero. Sed layci, ut sunt ad temeritatem precipites, facto impetu uenerunt ad ecclesiam cum grandi tumultu et raptis clauibus a custode, introduxerunt eum in ecclesiam uiolenter. Que res, postquam ad aures Acontii peruenit, misit et totam ciuitatem interdicto supposuit. Cessatum est autem a diuinis fere per annum. Guncellus autem archiepiscopus erat


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de gente Latina aduocarent. Precipue autem Thomas archidiaconus conuocato clero frequenter populum comonebat multis ostendens rationibus, quod non alio modo poterat ciuitas ad bonum statum reduci, nisi per regimen Latinorum. Et tandem acquieuerunt omnes, ut de gente Latina potestas eligeretur. Facto autem uniuersali consilio quesitum est, ex qua ciuitate Ytalie potestas aduocari deberet. Et tunc omnium in hoc resedit uoluntas, ut ad ciuitatem Anconitanam pro potestate mitteretur. Tunc elegerunt duos, qui legationis huius perferrent negotium, uidelicet Thomam archidiaconum et Micham


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

potestatis officium suscepit. 2Confectis autem publicis instrumentis cepit se preparare ad iter. Cum ergo denuntiata fuisset electio Gargani apud potestatem et consilium Anconitanum, ualde commendantes factum Spalatinorum pulsu campane ac preconis uoce populum conuocarunt. Et facto grandi conuentu iuerunt nuntii cum Gargano ad palatium publicum. Et intrantes curiam, perorauit archidiaconus processum legationis et electionis, quam fecerant de Gargano, petens ex parte suorum ciuium, ut cum eorum beniuolentia et fauore dirigant eum ad regimen ciuitatis Spalatine. Tunc


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nequitie, cepit uigilanti studio cogitare, quonam modo fieri posset, ut tam uesanam piratarum seuitiam refrenare ualeret uocatisque non multis ex ciuibus cepit cum eis secrete tractare et eos inducere, ut bellum Deo gratum et hominibus in Almisanos inferrent. Et quamquam cerneret quosdam in facto huius negotii uacillantes nec assensum pleno corde prebentes, ardebat tamen eius animus aliquod suo tempore Deo prestare obsequium, si Dei inimicos disturbare et insequi conaretur. Tanta enim desiderii auiditate in eorum ferebatur perniciem, ut cum esset in omnibus circumspectus, non satis


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad pugnandum. Miserunt autem, ut omnes insulani accurrerent ad auxilium impendendum. Ipsi uero ceperunt paulatim incedere uersus eos. Et ecce turma quedam apparuit eminus in conualle, quam multitudo cetera sequebatur. Nostri uero desuper intuentes substiterunt et ceperunt deliberare inter se quid facto opus esset. Nondum enim ex insulanis nisi pauci conuenerant. Hostes uero uidentes nostrorum turmulam quasi pauidam non crediderunt eos fore ausos ad conflictum accedere; quam ob rem putabant eos primo insultu in fugam uertere. Vnde omnes simul conglobati ceperunt uociferando contra eos


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

captiuis, preterire lassos, sed uelud agrestes belue nil nisi humanum sanguinem sitiebant. Tunc uideres omnes uias, cuncta diuerticula densis cadaueribus repleta. 12Transierat iam prima communis exitii dies, quam alie nichilominus acerbiori sunt auspicio secuture. Etenim facto uespere defessis iam et cessantibus Tartaris non patebat liber transitus uolentibus fugere quocumque mediis tenebris diuertebant, impingebant in corpora miserorum spirantium adhuc aut sub uulnere gementium. Iacebant ex maiori parte letali sompno immobiles, uelud utres flatibus tumefacti.


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tamen, quod terra illorum confinis sit ulterioris Indie nomenque regis eorum Cecarcanus uocatur. Hic ergo cum habuisset bellum cum quodam rege sibi contermino, qui quandam ipsius sororem stupratam occiderat, deuicit eum et extinxit. Filium autem eius ad regem alium fugientem insecutus est et facto conflictu contriuit eum et ipsum, qui ei tutelam auxilii preparauerat in regno suo. Ad tertium quoque regnum cum armatus accederet, comisit prelia multa cum eo et uictor existens ad propria repedauit. Et uidens, quod tam prospera sibi in omnibus bellis fata successerant, cepit cor eius


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pestilens immanitas Tatarorum. Post hec uero rabidorum luporum multitudo, quasi de diaboli cauerna emersit, qui nonnisi humanum sanguinem sitientes, non iam occultis insidiis, sed palam irrumpebant in domos et de matrum gremiis paruulos rapiebant; nec solum paruulos, sed ipsos etiam armatos uiros facto agmine inuadentes seuis dentibus lacerabant. Tribus ergo cladibus antedictis, uidelicet ferro, fame, fera totum regnum Hungarie continuato triennio flagellatum ex diuino iudicio penam suorum expendit non mediocriter peccatorum. XL. De obitu Guncelli


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad summe sedis apostolice apicem sublimatus. Quam ob rem dictus episcopus misit Spaletum et renunciauit postulationi de se facte dans licentiam de persona alia prouidendi. 2Aliquantis autem elapsis diebus coadunatum est capitulum et clerus ciuitatis apud palatium episcopii et facto grandi conuentu uocati sunt fratres utriusque ordinis, minorum et predicatorum, et cepit de subrogatione pontificis consuetus haberi tractatus. Affuit potestas cum populo, ultro se ingerentes, non enim extimabant aliquid ratione procedere, si non ipsi suas interponerent partes. Itaque a


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

coram omnibus publicarent, aperientes scriptum legerunt in auditu omnium et inuentum est, quod omnes pari uoto et concordi uoce Thomam archidiaconum eligebant exceptis quatuor, quorum unus cum eodem archidiacono Traguriensem episcopum nominauit, reliqui tres neminem eligere uoluerunt. Quo facto iterum residentes et ad inuicem conferentes omnes sedecim in eundem archidiaconum consenserunt. Sed archidiaconus ipse miratus, quod preter opinonem suam tanti a fratribus habitus erat, ut ipsum tanta dignitate crederent dignum, eis gratias retulit. Nullum tamen suscipiendi oneris gerens


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesie Spalatensis asserens, quod propter ipsius nobilitatem et scientiam tota florebit ecclesia et ciuitas eius suffulta consiliis de multis anxietatibus indubitatum consequeretur solamen. 12Reuersi nuntii responsa regis cum gaudio retulerunt, nullum tamen super facto huiusmodi regale tulerunt rescriptum. Ciues uero hec audientes et credentes omnia ueritate constare, statim ad archidiaconum et capitulum accesserunt et imperantes potius quam consulentes petebant, ut incontinenti celebraretur electio cum eisdem. Archidiaconus uero, quia non ignota sibi erat


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

2Tunc predicti nuntii iter arripientes, abierunt per Lombardiam cum multa cautela. Illuc tandem peruenientes et legationem, sicut eis iniunctum fuerat, procurantes, per totum ferme annum in prosecutione negotii occupati fuerunt. Quia uero periculosum ac sumptuosum erat iterato pro facto huiusmodi legationem mittere, metuentes, sicut et contigit, ne forte, quod factum fuerat, non deberet admitti, hoc electores in petitione adiecerunt, ut si postulatio facta summo pontifici non placeret, alium ad regimen Spalatensis ecclesie cum plenitudine pontificalis officii mitteret


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.