Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quispiam

Your search found 149 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 49-74:


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

Quis credat, illum pauperem regulum, vel potius pastorem, solitum esse donare 10000 coronatorum, praeter alia munera? Sic Iudicum 17, Micha conducit Levitem pro duabus vestibus, victu, et 10 argenteis annuatim. Quis credat eum illi 100 coronatos, praeter omnia alia dedisse, cum fuerit communis quispiam rusticus ille Micha, et non magnus satrapes? Praeterea videtur eum habuisse mediocri loco in sua familia. Sic Deut. 22. iubetur mulctari is qui uxorem suam infamasset, 100 argenteis, praeter plagarum castigationem. Apparet fuisse communem quandam, et


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsius, quod minister proprie quidem tantum exterius lavet: sed Christus tunc, ac in eodem Sacramento, interius mundet. seu, Iohannem et alium quemvis Apostolum aut doctorem esse tantum administrum externi operis: sed Christum esse authorem internae efficaciae, sive exterius ipse baptizet, sive quispiam alius minister. Discrimen et in eo est, quod Iohannes in venturum aut certe iamiam venientem, vel etiam praesentem Meschia aut agnum Dei baptizavit: sed Apostoli postea in passum, suscitatum, et ad dexteram patris regnantem. Reliqua omnia fuêre eadem, idemque effectus aut efficacia.


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

ideo fieri, quia Christiani suis calamitatibus a satana et impio mundo illatis, passioni crucique Christi conformantur. Quare ab instrumento supplicii ipsius Domini, omnes ipsorum plagae cruces vocantur. Apparet tamen et olim apud Ethnicos hanc abusionem vocis non ignotam fuisse. Nam in Terentio quispiam, scorta adolescentum cruces vocat, quod multarum calamitatum iuvenibus causa sint, varieque eos excarnificent. Nec etiam male inde verbum Crucio deducere queas Magna sane utriusque vocis ac soni


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

Significat alioqui vox fellis ראש Ros, etiam venenum. Putant porro interpretes, Petrum hac voce allusisse ad locum Moysis Deut. 29, cuius haec sunt verba: Videte ne sit inter vos radix pullulans aut fructificans bilem aut absynthium. id est, ne sit quispiam habens semina, consilia, et conatus idololatriae, quae sit et Deo amara aut ingrata, et vobismet extreme perniciosa, qui tamen hasce meas paternas admonitiones, et gravissimas comminationes


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

et integer vester Spiritus et anima et corpus, ita ut in nullo possitis culpari in adventu Domini nostri IESU CHRISTI, servetur. Fidelis est qui vocavit vos, qui idem efficiet. Habet et alioqui vox Homo varias acceptiones. Primum enim simpliciter idem valet quod aliquis, unusquisque, quidam, quispiam, quilibet. ut 1 Cor 4: Sic nos reputet homo, ut ministros Christi. id est, unus quisque. Matth. 10: Veni separare hominem contra patrem suum. id est, unumquemque. 1. Cor. 11. Probet homo semetipsum, et sic de pane illo comedat. id est, unusquisque. Gal 2: Non iustificatur homo ex


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

6, Nolite trahere iugum cum impiis: id est, nolite eis conformari in vitae turpitudine, aut idololatria, vel in conviviis idololatricis associari. Posset alioqui significare, etiam mutuam operam praestare in rebus illicitis, quia boves sese invicem iuvant in trahendo aratro. Denique Lucae 14 quispiam excusans se, cur ad convivium Domini invitatus non veniat, ait se iuga boum quinque emisse, quae tunc eum inspicere oporteat, ubi iugum significat, ipsum par boum. Super vaccas ascendere iugum, dicitur Numer. 19 et 1. Sam 6, cum assuefiunt ad trahendum aratrum. Iubentur autem ibi


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

impetrante et confirmante nobis hunc accessum ad Deum, iustitiam ac fiduciam, Christo sacerdote nostro ad dexteram patris sedente, qui ob hanc nostram iustitiam resurrexit. Hunc non dubito esse verum et genuinum Petri sensum: sicut et Lutherus vertit stipulationem, einen Bundt. Alius quispiam in suis Annotationibus torquet hunc locum ad veram obedientiam, de qua hic nondum agitur. Verum de loco Petri et supra in voce BAPTISMI dictum est aliquid. Porro cum Christus Matth. 6 depingit hypocritarum ieiunia, dicit eos solere studio deformare, autetiam quasi immundam reddere


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 310 | Paragraph | SubSect | Section]

et c.i. diligentissime omnium vitam ac peccata investigabo, expendam simul ac puniam. Similando aut metaphora est sumpta ab iis qui aliquid [?: accu-te ] inquirunt: sicut Christus dicit in parabola mulieris quae amiserat denarium, Luc. 15. Sic ante 100 annos, [?: ] tavii quispiam, amissa iusta causa, accendit lucernam de die, et omnia tribunalia angulosque curiae [?: pervestiga-- ] interrogatus quid faceret? dixit, Se iustitiam quaerere Lucernam Dei splendere super caput alicuius, Iob 29, est eum [?: gi ] , foveri, ac felicem fieri a Deo


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 324 | Paragraph | SubSect | Section]

aperta aut clausa, pro liberali, aut contra. Deut. 15. Neque claudes manum a fratre tuo mendico, sed aperiendo aperies eam: pro, benefacito illi, aperiendo manum tuam, et dando ei quod in illa habes. Alioqui repentur haec phrasis. Clausus manu dextra, Iud. 3. pro inepta ad agendum: cum quispiam sinistra pro dextra utitur. Manus alicuius apprehendit, aut reperit: pro, dives factus est. Levit. 25, Si apprehenderit manus peregrini. [?: Co- ] non apprehendere, aut non attingere: Levit. 5. [?: Si- ] attingat manus eius sufficientiam agni: id est, Si


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 333 | Paragraph | SubSect | Section]

bonorum meorum in altera vita. Sic dicuntur multi venturi ab Oriente et Occidente, et accubituri in regno caelorum cum patre Abraham, exclusis filiis regni caelorum: id est, carnalibus Israelitis, et omnino iis qui se vel maxime ad regnum caelorum pertinere arbitrantur. Sic Luc. 14 exclamat quispiam de turba: Beatus qui comedet panem in regno caelorum. Sed de hac re aliquid in voce PANIS. Mensae numulariorum fuerunt in templo et foro, sicut et nunc sunt in magnis urbibus, ubi vel commutatio, vel transcriptio, vel etiam ad foenus erogatio pecuniae fiebat. Sic igitur etiam in templo


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 349 | Paragraph | SubSect | Section]

de mortuis etiam corporaliter, sicut [?:-ox ] loquitur de iis qui in monumentis sunt. Lex dicitur administratio mortis, 2. Corinth 3. quia revera id tantum agit, ut hominibus peccatum, iram Dei, damnationem et mortem aeternam denunciet: atque ita veluti criminalis aut capitalis quispiam iudex eos carnifici [?: ] supplicia dedat. Accipitur igitur ibi mors spiritualiter propoena, praesertim aeterna, Contra, Evangelium est ministerium iustitiae et vitae, quam non tantum annunciat, sed et re ipsa affert, et offert quoque [?: omni- ] in Christum


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 404 | Paragraph | SubSect | Section]

quos ipsi ut persecutores innocentes in civitate iugularent. Mich. 3 depingitur summa crudelitas optimatum Israeliticorum, quod interfecerint miseros, excoriaverintque, et carnes ossaque eorum perinde conciderint, ac si vellent ea in olla aut caldario coquere. Mors est in olla. exclamat quispiam ex filiis prophetarum, ad Helisaeum, ob amaritudinem admixtae coloquintidis. qua [?: ] dicat, Sapor tristissimus indicat aliquid venenati esse in hac olla et pulmento. Psalm. 68 vertunt aliqui, Si iacueritis in medio ollarum, aut in loco ubi ollae collocari solent, pro,


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed ex sua misericordia salvos nos fecit. pro, non ob iustitiam nostrorum operum. Multum omnino lucis accedet Sacra discenti, si hoc semel perceperit, bona opera esse idem quod iustitiam, et mala opera aut peccata idem quod iniustitiam. ¶ Causam porr o quispiam quaerere possit, cur Scriptura potius vel ur geat ac exigat bona opera, vel accuset mala, quam ipsos habitum virtutum ac vitiorum: cum illi sint radix mali aut boni et quiddam nonnihil certius ac stabilius, magisque serium: cum bona opera subinde mutari in mala, et contra, varieque omnino


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

Alii ergo de secundo genere pacis haec accipiunt, et legunt ἔχωμεν habeamus: quasi nos fide iustificatos Paulus ad mutuam pacem colendam hortetur, quae etiam interpretatio ad scopum Apostoli non pertinet. Superest tertia concordiae species, quum quispiam animi tranquillitate fruitur: quae rursus accurata distinctione indiget. Triplex enim est in homine dissidium, nempe et perturbationum animi adversus rationem (cuius mali neque quae sit origo, neque quod sit [?:-medium ] , intelligere potuit philosophia) et carnis. id est,


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, bonis ac beneficiis Dei diu perfruetur. Verum Psal. 30. paulo aliter accipitur haec vox in dicto, Vesperi commorabitur aut pernoctabit fletus, et mane laeticia. id est, etiamsi aliquando in aliqua potestate tenebrarum divertet ad nos aliqua calamitas, veluti peregrinus quispiam hospes: tamen mox Deus convertet illud malum tempus, et missa liberatione exhilarabit nos, fugato illo pravo hospite. Non pernoctet apud te pignus pauperis: Deut. 24, pro, ne detinueris apud te vestem aut lectum pauperis, ipsi ad nocturnam quietem necessarium. [?: Pernocta--


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

praeterea, vel insuper, aut ulterius. Actor. 5 dicitur, quod post Theudam seditiosum fuerit Iudas Galilaeus. Iosephus contraria serie eos ponit, ac primum dicit fuisse Iudam, libro 18. deinde Theudam, lib. 20. Quare aliqui illud Post, pro Praeterea, hoc in loco exponendum putant. Sed forte alius quispiam Theudas prius fuit. Illaqueare se post aliquem, Deuter. 12, Cave tibi ne illaquees te post eas. id est, ne imitando cultum Ethnicarum gentium, implices te in peccata ac poenas. Vasta et anathematiza, aut extermina post eos. Ieremiae 50. pro, persequendo eos omnia vasta ac dele:


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

quaerendum esse. Contra dicit Satyricus homines vociferari,
O' cives cives quaerenda pecunia primum est,
Virtus post nummos.— id est, praecipuo summoque studio opes sunt sectandae. secunda demum cura adhibenda est in assequenda virtute et honestate. Sic Scriba quispiam Marci 12 quaerit, quod' nam sit primum praeceptum? id est, summum, maximum, praecipuum. Quare in Matthaeo est capite vigesimosecundo: Quod est mandatum magnum in lege? id est, maximum, posito positivo pro superlativo. Sic illud Rom. 3: Quae est igitur praestantia Iudaei? Primum quidem,


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 504 | Paragraph | SubSect | Section]

Et armavit pueros suos, et pueros domus suae. id est, famulos et servos suos. Sic mox decimooctavo: Et tulit vitulum tenerum et bonum, deditque puero, qui festinavit parare illum. id est, ministro alicui suo. Puer unus ex pueris indicavit Abigaeli uxori Nabalis: primo Sam. 25. id est, unus quispiam e turba famulorum. Numer. vigesimosecundo: Ipse vero Bileam equitabat in asino, et duo pueri erant cum eo. id est, duo famuli. Act. 4 Qui peros David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt. id est, per tuum servum. Matth. decimoquarto: Herodes ait pueris suis hic est Iohannes. 2.


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

propagatio regni Meschiae in prophetis, per paucos conversos Israelitas, ut etiam in praecedentibus dictis audivimus Rom. 11. sic et hoc tempore reliquiae secundum electionem factae sunt. id est, aliqui pauci ex mera gratia servati sunt, pereuntibus plerisque in sua incredulitate sicut si eos quispiam potentissimus tyrannus perdidisset. Reliquiae igitur usitatissime significant aliquos paucos ex magna multitudine, aliqua tristi calamitate obruta conservatos. Sic Isaiae cap. 10, et Paulus Rom. 9 dicunt, ex ingenti numero Israelis tantum reliquias, aut parvum semen,


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

non bibet. Separaverunt se ab inauribus aureis suis, Exod. 32. pro, privarunt se inauribus, vel detraxerunt inaures ab auribus suis. Romanorum octavo: Quis nos separabit â charitate Dei? id est, privabit favore Dei, etc. Separare se ab aliquo. et ad aliquem: Ezech. 14, Si quispiam separaverit se, ne eat post me. id est, defecerit a me. Separaverunt se ad Davidem in arcem, in deserto: 1. Par. 12. id est transfugerunt ad eum in locum munitum. Terra separationis, et vuae separationis: Portabit omnes iniquitates eorum in terram separationis. id est, desertam ab


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 607 | Paragraph | SubSect | Section]

infligit, quam illi querenti aut laeso intulit. De qua praecipitur Exod 21, et Levit. 24. TALIS vocula saepe vel simplex, vel repetita, indicat aliquem certum hominem, locum, aut tempus, non certo expressum: sicut Graecis δεῖνα, quidam aut quispiam Iosuae 7. Tale et tale feci, etc. quod brevitatis causa ponitur, ut narratio facta fuisse totius rei breviter indicetur. Ruth 4, Sede hic tu talis. id est tu amice et consanguinee, etc, 1. Sam. 21, Pueris condixi talem et talem locum. id est, certum quendam


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

gestit. Ierem. 20: Quid tibi vis in via Aegypti? id est, cur eo cursitas? Sic terra aut spacium Nephtalim et Zabulon dicitur esse ad viam maris. id est, versus mare Genezareth. Per viam bonam dimittere aliquem, est, eum amice et pacifice a se ablegare. 1. Sam. 24, Nun quid inveniet quispiam inimicum, et dimittet eum per viam bonam. id est, sinet eum abire salvum. Longior est a te, aut prae te via: 1. Reg. 19. id est, iter est longius, quam ut possis illud conficere. Eadem loquutio est etiam Deut. 14, Quod si multiplicata fuerit via mea. Indicare alicui suam viam, est,


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

loquitur. Videre Deum, est respicere ad Deum, eum timere, ac in eum sperare. Mich. 6, Vir sapiens videbit nomen tuum. id est, te in agendo timebit. Sic Psalmus dicit: Non est Deus ante oculos eorum. Vidisti virum industrium in opere suo, coram regibus stabit. Prov. 22. id est, si talis quispiam sit, perveniet certe ad magnas functiones. Proverb. 29. Vidisti virum praecipitem in verbis suis, maior spes est de stulto quam de eo. Vidisti virum sapientem in oculis suis. Sic ferme usurpant Latini aliquando, Videas aliquem externa specie simplicem, at intus astutissimum, id est,


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 650 | Paragraph | SubSect | Section]

de cuius Hebraeis nominibus supra dixi. Secundo, crebro sonat vir idem quod Aliquis Prov 6. Nunquid accipiet vir ignem in sinum suum, et non [?: ] retur? pro, num aliquis. Exod. 2. Vir de domo Levi accepit uxorem: i. quidam de tribu Levi. 1. Sam. 14. Respondit vire populo: i. quispiam. Zach. 4, Excitavit me tanquam virum. i. veluti cum quis excitatur. Exod 21. Viri si rixati fuerint. i. si aliqui. Sic Paulus voce hominis utitur 1. Cor. 11. Probet autem se homo. i. quisque Gal. 6. Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo lapsu: i. Si aliquae quicunque demum


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

esse illud septimum, quo pro Rachele servivit Labano. Gen. 27, [?: Ha-- ] cum eo diebus unis. i. aliquib. potius quam paucis, [?:-- ] nec resideat ira fratris. Unum aliquando pro quodam usurpatur. Unus ex antiquis prophetis surrexit: [?:-- ] 9. id est, quispiam. Matth. 21. Et cum vi disset arborem fici unam in via: id est, quandam. Dan. 10, Non est [?: ] qui praesumat se mecum in istis, nisi Michael [?: pri- ] vester. id est, non est quisquam. Unus aliquando idem [?:- ] quod solus, sicut prius dixi


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus, [?: ] duobus, ei qui non viderit illum: pro, multis modis Deus consulit saluti nostrae, uno modo per verbum, [?: ] per castigationes. Unus e populo. Genesis [?: viges- ] Parum abfuit quin dormiret unus e populo cum [?: ] re tua. id est, quispiam. Sic 1 Samuelis vigesimo [?: ] Venit unus e populo. Aliquando simpliciter [?: ] unus ponitur. Psalmo octuagesimosecundo: Sicut homines moriemini et sicut unus o principes cadetis. id est, sicut alius quivis homuncio. Alii vertunt, Unus [?:-- ]


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.