Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: animum

Your search found 1019 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 221-257:


221. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille Prius tamen credimus, deinde operi accingimur. alterum sine altero nihil proficit ad salutem. Cęterum fieri solet, ut ad sectę huius professionem accedentes nonnihil suspensum animum primitus gerant, deinde (si tamen dignoscendę ueritatis proposito hoc agunt) magis illuminati | nihil uerius esse existimant quam quod Sacrarum Litterarum monumentis contineri cognoscunt. Qui ita in fide stabiliri cupiunt (omnes autem cupere debent) Deo supplicent | et


222. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mihi . In eos qui in ecclesia nequiter se habent. Caput VII Cęterum meminisse debemus | illis in ecclesia non esse locum, qui terrenis intenti negociis | corpus non animum in eam afferunt. ne tunc quidem uanis colloquiis et nugis inutilibus abstinentes | iocis-que et risu, cum a Sacerdote diuina peraguntur. Sciant eos minus fortasse culpabiles fuisse , qui


223. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et argenti. et: ps. 118 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua | super mel ori meo. Nihil ita sedat iracundiam moderet-que affectus et in uiam ęqui honesti-que animum dirigit. ps. eodem Pax multa inquit, diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Lucerna pedibus meis uerbum tuum | et lumen semitis meis.


224. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inuitati | quoniam uenire noluerunt, Matth22 alius inquit abiit in uillam suam, alius ad negotiationem suam. Delicię quippe hujus sęculi et ipsa terrenarum opum cupiditas auertunt animum a cęlestium contemplatione | et caduca bona ęternis pręferre compellunt , quia hęc futura expectantur, illa uero pręsenti uoluptate deliniunt. ita ut quę nondum habentur, iam uel non esse omnino | uel haberi non posse credantur. Illi ergo qui


225. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

magis patescat, instabilitatis quoque uitium quam execrandum habeatur consyderemus . De animi inconstantia. Caput XIII Quemadmodum firmum et constantem animum supra petrę soliditatem ędificare diximus | et id quod ab eo fabricatum fuerit, tam contra demonum pręualere certamina quam aduersus malorum, quę mortalibus contingunt, acerbitatem. ita e contrario debilem et in


226. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

opum cupidini. Seruabit fortasse fidem, quam diu nemo aduersabitur, sed siqua foedę uoluptatis appetitione cor titillare serpentis antiqui calliditas coeperit, si tyrannus minari necem, si collati magistratus dignitas efferre, si animum habendi auiditas inquietare, adulterio inquinabitur ut Herodes, metu ad negandum subuertetur ut Petrus, optimum quenque contemnet | ut pontifices et scribę Christum | et dum lucra sectatur ut Iudas, nec furtis abstinebit nec sacrilegio. quam autem


227. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quamprimum ueterem exuit hominem et induit nouum, superbiam mutat humilitate, iracundiam lenitate, incontinentiam castitate | et breuiter uitium uirtute. Atque ita malarum passionum uictor eficitur, cum ad diuersas ab his actiones animum conuertere coeperit. In his deinde confirmatus omnes pręsentium tribulationum ictus excipit clypeo patientię, de omnibus Deo gratias agens | minus-que se pati confitens quam peccata sua mereantur.


228. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| mentem Deo intentam conturbant | nec in illo conquiescere ipsam pro uoto sinunt. In solitudine autem concupiscentię quoque magna pars tollitur, dum illa quę male concupiscuntur, nostris aspectibus procul submota latent. cum multo magis uisa moueant animum quam cogitata. et quod rarius cernitur, facilius obliteretur. Quantum pręterea uiro religioni dedito conferat ipsa solitudo, ex Euangelio discitur.


229. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pelago piscari te delectabit, tu quoque implebis pectoris tui nauiculam saluberrimorum pręceptorum copia, quibus et ipse uiuere | et alios docendo poteris sustentare. Tanta est enim diuinorum uirtus uerborum, ut fideliter et incorrupte et contente legentibus intellectum illuminet, animum exhilaret atque illa quę pręcipiuntur, perficiendi facultatem suppeditet. Quod si tacta fimbria uestimenti Domini uirtus de illo exibat et sanabat omnes, quomodo sermo eius ex intimis effusus pręcordiis, dum legitur, dum auditur, animi male affecti


230. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

comes sit pia contemplatio, si in his ut debemus, perseuerare atque proficere cupimus. Sicut enim bene operando acquiritur ut recte contemplemur, ita contemplando, ut sanctius officiosius-que operemur. Nihil quippe ita mouet atque allicit animum ad colendum omnium autorem Deum ut opera eius cogitatione percurrendo | beneficia-que perpendendo, quę omnem taxationem supereminent et excedunt, immensa atque infinita | eo-que magis optanda ac desyderanda, quo minus humano ingenio explicari comprehendi-que possint.


231. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicens: matth9 Vt quid cogitatis mala in cordibus uestris? Primo suggestioni lasciuientium cogitationum erit resistendum, ne placeant, deinde si quicquam delectauerint, ne eatenus gratę sint, ut usque ad consensum facti animum inclinent. Quod si euenerit, iam certe commisisti scelus illud, quod cogitasti ut committeres, si adesset facultas daretur-que occasio. Quoties enim iniquę actionis adimplendę potestas


232. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicitur | iungenda censeo, ne ex decalogo hendecalogum faciamus. Cum ergo in fine his duobus pręceptis prauę cupidines uitandę iubeantur, quęrimus quomodo eas uitabimus, cum interdum etiam inuitis ac repugnantibus nobis sese ingerant | animum-que non parum solicitent ac lacessant? sed quamdiu refragamur, nihil nocent. Nocent autem, cum eas dominari permittimus et cum scelus quod nondum peractum uolumus | toto-que tandem uoluntatis affectu eo ferimur, quo illę blandiendo


233. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Assyriam-que traducti seruierunt. Nemo ergo regum, nemo principum uel sibi uel imperii sui uiribus nimio plus confidat. Siquis pręuaricator mandatorum Dei esse perseuerauerit et nec uno aut altero flagello commonitus ab impietate animum auerterit, repente uidebit misceri omnia quę ditionis suę sunt, hos capi, illos cędi, alios desciscere, diutinam libertatem statim seruitute mutari | et opes illas, quas multorum annorum uictorię aceruauerant, paruo temporis momento hostium predam


234. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui perpetuus humani generis aduersarius esse noscitur. Quicquid ille quocunque modo suggesserit, nisi uirtute diuina compulsus suggerat, non ueritatem sed laqueos esse certo scias. tunc etiam magis erit cauendum, cum se ostenderit amicum | et palpare animum blanditiis coeperit. Illa uero insomnia, quę uel ab aliqua animi passione | uel corporis morbo | uel negociorum cura | uel diurna uerborum ultro citro-que habitorum contentione prouenire solent, semper uana futilia-que sunt


235. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suum. Peccatorum quippe conscius non est ausus propius accedere, non oculos in cęlum subleuare, et ut a se poenam exigeret, a pectoris uerberatione non cessauit. Verum nequis uel dignitate pręditus uel a Deo iam gratiam consecutus minus se submittat, ad Scripturarum testimonia animum applicet, et uidebit Salomonem regem in dedicatione templi fixis in terra genibus | et manibus ad cęlum expansis deprecantem. Audiet Danielem prophetam dicentem: Posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari | in ieiuniis, sacco et cinere. Inde


236. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non ergo recepturi sunt Dei gloriam, quam orando non expetunt, cum iam receperint gloriam hominum, quam concupierant. Vtuntur et hi quidem Dominica oratione, sanctorum psalmis precibus-que ab Ecclesia constitutis | Dominus tamen non attendit uerba, sed animum intentionem-que orantis, et magis irritatur quam placatur, cum id, quod bonum est, proposito usurpatur non bono. Tale quippe facinus et Hieremias deuouet dicens: Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter!


237. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. Fore se sapientiorem credit Salomon, si abstemius uiueret | et: Eccl. 1 Cogitaui inquit in corde meo abstrahere a uino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. Leuit. 10 Sacerdotes tabernaculum intraturi uinum et quod inebriare potest bibere lege diuina prohibentur. Dei enim ministros maxime sobrios esse conuenit. numeri 6;


238. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

metu liber eras, iam nulla te mundi terrebant aduersa | cur te rursum subiicis pręsentis uitę miseriis? ut quoties te conscientia tua reprehenderit, toties contremiscas | et ad omnem febriculę uel alterius cuiuscunque morbi accessum formides, ad omnes imminentis periculi minas magis animum demittas ac pauites, non tam mortis metu quam tormentorum. Plantauerat te Dominus uineam electam, semen uerum | quomodo conuersus es in prauum? uinea-que factus aliena, non Domino fructificans sed demoniis? Ciuitas eras plena populo


239. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aduersis explicabit patientiam, in prosperis humilitatem, in utrisque constantiam. Apparebit-que in illo quod Salomon ait: Melior est sapientia quam arma bellica. Fortior est enim, cuius animum non frangunt aduersa | neque turbant iniurię | quam qui armis hostes superat. Alibi etiam dicitur: Melior est sapientia quam uires, et uir prudens quam fortis. Nam sapientia


240. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Apparet aliquando sub specie comptę formosę-que mulieris, ut ad libidinem incendat. aliquando monstrosum et horribilem se ostendit, ut exterreat. Tu ergo tantę malignitatis atque fraudis non ignarus diligenter animum aduerte | atque tecum tacitus examina, quo tendant eius uerba, quid gestus exigant, quo alienę imaginis figmenta prouocent. et caue nequid committas | aut a fide alienum | aut ab honestate diuersum | aut uoto castitatis contrarium | neque ut susceptum pro amore Dei uitę


241. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

neque malignos cogitatus ibi remorari sinas, ubi cum inualuerint, perniciem generant. Veruntamen sępe fit, ut ipsi cogitatus etiam inuitis nobis ingerant sese | et suapte ui ab iis quę iusta atque honesta sunt, auertere animum nostrum tentent. Mar. ii. ac quemadmodum paralyticus ille in Euangelio, qui portabatur, non poterat prę turba offerri Saluatori ut curaretur, ita nobis cogitationum quandoque officere solet congeries, ut non quod uolumus, sed quod


242. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

usque adeo expauit, ne ab eo separaretur, quem totis animi affectibus diligebat. Quando etiam stans pro Domino solus aduersus armatam cohortem strinxit gladium | percussit-que principis seruum, plures forsitan percussurus donec inter multorum arma et ipse concideret, nisi furentis animum eiusdem Domini iussa repressissent. Post resurrectionem quoque eius gloriosam, cum de naui illum in littore stantem agnouisset, non expectauit donec remigando ad terram perueniret, sed omnis morę impatiens misit se in mare uado-que pręcurrens primus omnium


243. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et certe pręferendum est cuiusque hominis animę perenne bonum caduco et transitorio uitę nostrę bono. exempli gratia: sęuiente in christianos persecutione aliquis tormentorum necis-que metu uidetur Christum negaturus; tunc tu debes animum eius in spem uitę melioris errigere | nec pati, ut te tacente et mortis uitante periculum ille separetur a Christo | iungatur-que diabolo | et in ęternum pereat. Mori tibi multo magis expedit, ne frater tuus in Tartarum corruat | quam uiuere | et ei in


244. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus resistit superbis, humilibus autem dat gratiam. Quoties cor iracundia incalescere coeperit, dic ei: Qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. et: Ira uiri iustitiam Dei non operatur. Quoties diuitiarum cupido animum titillauerit, oppone illi paupertatem Christi apostolorum-que inopiam. memorare diuitis purpurati in inferno miserias | Lazari-que mendici in Abrahę sinu beatitudinem. Atque ita carni imperando et nunquam cedendo uincere assuesces |


245. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in medio autem est uirtus. Esa. XXVIII Ponam inquit Dominus in pondere iudicium et iustitiam in mensura. Tu qui te ita institutum compositum-que senseris, caue nequa inanis glorię appetitio animum tuum attollat | et quod humilitate congestum est, arrogantia dissipet. Ad exemplum aliorum uirtus tua sit exposita semper, non ad iactantiam neque ostentationem. ut tua iustitia (sicut pręcipit Dominus) in occulto sit conscientię tuę, et tamen ad


246. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Apostolo: Qui stat uideat ne cadat. Non enim propriis uiribus confidendum, sed omnis bene agendi bene-que perseuerandi fiducia in Deo sita sit, sine quo ne cogitare quidem quod bonum est, nostra ualet imbecillitas. Animum autem ita ut exposuimus institutum atque compositum quę commoda sequantur quis ęstimet? non est tamen silentio prętermittendum, quod Scriptura docente didicimus. De fructibus bonitatis. Caput XII


247. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perditionis ęternę afficiatur suppliciis. De odoratu. Caput XXII Cauendum post hęc ne per narium foramina illapsus odor sua suauitate animum uirilem effoeminet | et homo unguentis delibutus contemnatur, qui autoritate pręstare debet. Odores quippe ipsos, quemadmodum et cantus oris et neruorum tibiarum-que sonos ad sacrorum cultum datos esse meminerimus Deo-que laudes


248. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

ardentibus indideris | aut ferrum candens tenueris | quam si lasciuientem adolescentulam digito contingas. Prunę quippe offendent corpus, puellę uero tactus animam perimet. Pecunię quoque crebra contrectatio animum ad auaritiam stimulat. Quamcunque enim rem tangere delectat, eius largius copiosius-que potiundę auiditas crescit. Prudens itaque constitutio Seraphici Francisci fuit, qua cauetur, ne monachi paupertatem professi nummos contingant, sed illam elemosinam, quę


249. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

rationis finibus concludit. Nihil turpe fieri patitur, uoluptatibus imperat ne modum excedant. dolori succumbere uetat, in omnibus recti honesti-que rationem constare iubet. non sinit extolli prosperis | neque deiici aduersis, sed in utraque fortuna constantem animum esse iubet. Ne itaque sensuum tuorum perturbationibus cedas temperantia efficiet | et ad illa quę memorauimus, comparanda remedia te diriget. quibus tu usus abiges abs te ocium et desidiam, et cupiditatem, et turpes amores, et omnem


250. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

spiritali. Incircuncisus corde. Qui ergo temperans fuerit, primum cor suum circumcidet, ne cogitet malum, ne prauę appetitioni assensum prębeat | qui enim assenserit | et ad perficiendum scelus quod cogitauit animum inclinauerit, hic incircumcisus corde erit. Incircuncisus auribus. Deinde qui temperans fuerit, suas aures circumcidere curabit, subtrahendo auditum delatorum susurris, adulatorum blanditiis, turpibus scortatorum canticis | impudentię-que


251. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

connubii euentum habuerunt, eo quod initia illius Domino consecrassent. Sit postremo in incessu modesta, grauis in aspectu, in sermone uerecunda, simplex in ornatu, et in his rebus quę foris uidentur ostendat, qualem intus qui non uidetur animum gerat. II Impleat etiam quod Apostolus Tito discipulo ut adolescentulas doceret scribit, ut uidelicet


252. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

liberales-que fuerunt. Is autem qui in beneficiis compensandis dati accepti rationes dispungit, nec liberalis profecto | nec gratus est, sed cupiditati seruiens negociator | et terrenis tantum ac perituris inhians bonis, non ad cęlestia animum intendens et ęterna. Virtute autem contentus esse debet | et non suum sed alienum respicere commodum | tam ille qui confert beneficium, quam qui gratiam refert | atque uterque ita se gerere, ut Deo magis placeat quam


253. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est mentis in deliciis perditę confusio | suspendisti organa sensuum tuorum, turpi uoluptati deditus | et ad flagitia in dies magis declinans. Quousque abutere patientia Domini emendationem tuam expectantis? Non uides, non animum aduertis, quam cito transeant dies et labantur anni? quam unaquęque hora non ita uitę longioris | ut pręsentis mortis certa sit? Nullus est enim temporis punctus quo non arctantur uitę nostrę spacia | et quo mors nobis non propior sit


254. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vnde psalmista: ps. 100. Superbo oculo inquit | et insatiabili corde, cum hoc non edebam . et Scripturarum pręcipuus illustrator Hieronymus noster: Nihil inquit a pueritia magis uitare conatus sum | quam tumentem animum et errectam ceruicem, Dei contra se odia prouocantem. Ob hoc quoque superbos fuge, ne forte dum illis iungeris, cum ipsis simul turbine diuinę uindictę inuoluaris. Qui enim uitiosis


255. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid autem infelicius quam carere misericordia et dilectione, sine qua beatitudinem consequi nequimus? Iccirco impatientia ipsa, quia charitati contraria est, Deo etiam qui charitas est aduersatur et repugnat, animum a cęlestium contemplatione auertit | et ęterni boni reddit negligentem. Impatientia enim tota de rebus terrenis est. a quibus certe quanto secedimus longius, tanto proximiores Deo efficimur.


256. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

17 Semper iurgia quęrit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum. Neque enim potest particeps esse ęterni boni quod mitibus datur, neque expers esse malorum, quę pessimum quenque manent, qui a malis mentem animum-que non auerterit | et odii sermonibus non abstinuerit. Vnde rursum Salomon ait: pue. 17 Qui peruersi cordis est non inueniet bonum, et qui uertit linguam, incidet in


257. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicitur, quod cęlestis disciplinę ueritate firmatur. Quare omnes equidem, qui ista legent, rogatos uolo, ne forte incompti impoliti-que sermonis mei asperitate offendantur; ad ipsas duntaxat diuinę scripturę autoritates atque sensus animum applicent | et quod salubriter monentur, hoc etiam omni studio perficere curent. ut sancte religiose-que uiuendo | uitam illam acquirant, qua melius felicius-que optari queat nihil. uitam inquam illam quę non in terra habetur sed in celo, incorruptibilem, immortalem,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.