Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: animum

Your search found 1019 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 34-102:


34. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Vexatio enim, ut scriptum est, dat intellectum. Omnes itaque istas utilitates poterit prudens consolator ad desolatum aut afflictum referre atque, ut eas speret, animum inducere ipsius. Hi duo loci postremi idonei sunt ad consolandum quoniam tanta est laudis utilitatisque apud homines uoluptas ut uel grauissimas molestissimasque aegritudines prae amore ac dulcedine eius contemnat. Vnde


35. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

deputabimus, nullus fere erit quem aliis relinquere possimus; quandoquidem nullus est qui non aliqua demulceat uoluptate. Istae enim duae animi affectiones, uoluptas scilicet et tristitia, perpetui comites sunt omnium quaecumque animum possunt perturbare. Neque ulla est perturbatio animi, teste Aristotele, quam e uestigio aut uoluptas aut tristitia non consequatur. Et licet isti


36. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

III 13 Primus locus a tempore debito. Extenuatur enim haud modicum detrimenti cuiusuis dolor si id tempore debito aut iusto accidisse docebitur. Vt Seruius Sulpicius fecit cum inquit: ab hisce rebus animum ad cogitationem tuam aduoca atque ea reminiscere potius quae digna tua persona sunt: illam, quam dicis opus fuerat uixisse, una cum re publica fuisse et cum res publica occideret, uita excessisse.


37. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

a numine; saxa deorum haec et tela putant. Et quidem ista omnia et alia eiusmodi plurima mentibus male sibi consciis euenire consueuerunt, quae procul dubio maximis animum angoribus cruciari solent. Plus tamen ad solacium aduersarii exteriora mala conferunt, quamuis tenuiora sint et leuiora. Nam cum inimicus unusquisque ideo praecipue inimici sui gaudet malis quod suas uices ea ulcisci


38. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Iste locus praecipue a sacris scriptoribus frequentissime usurpatur ualetque ad minuendum dolorem plurimum uel quod eius magnitudo extenuat cetera uniuersa, uel quod reputatione ipsius uilescunt nobis cuncta, uel quod animum inducimus ad credendum iam nobis tantis miseriis destinatis nihil boni nec posse dari nec deberi. Ita ex proprio


39. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quousque uero inter homines uersatur, tantorum malorum immemor laetos ducit dies. Vnde uidere licet qua de re communis miseria leuius toleratur ac per hos cur prodest animum maerentem a priuato luctu ad communem aut publicum euocare. III 19 De sex locis funebribus Enimuero praeter hos locos, qui dicti sunt, sunt


40. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Itaque haec est uoluntas Dei ut in omnibus ipse laudetur et glorificetur. Haec autem singula apud sanas mentes, quoniam plena leuitatis fatuitatisque uidentur, utique, etiam si cui non dantur aut exhibentur mortuo, non debent animum uiri exacerbare, etiamsi quem extorrem et in aliena terra uita contingerit excedere. Quandoquidem puerorum aut ignauorum proprium uidetur in suo strato mori; uiris uero fortibus magis conuenit in equo uel in naui, in hostili


41. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui aliis consueueris praecipere et dare consilium neque imiteris malos medicos, qui in alienis morbis profitentur se tenere medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt; sed potius, quae tute praecipere soles, tute tibi subice atque apud animum propone. Ex hoc eodem loco et ipse Cicero Brutum de morte filii consolando initium sumpsit: Fungerer officio quo tu functus es in meo luctu teque


42. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dicat, poteris tamen ea leui commutatione ad animi transferre angustias atque adeo melius quod corpus uiolentiae subiectum est, animus minime; corpus multa inuitum tolerare cogitur, animum nisi uolentem suppeditare potest nemo; uirtus autem, quoniam a uoluntate proficiscitur, magis in illis locum habet quae uoluntati obnoxia sunt, quam quae necessitati. Itaque rectius ex ratione uirtutum animo mederi poteris quam


43. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

QVINTA RATIO CONSOLANDI Supremam autem rationem medendae aegritudinis diuersionem esse diximus; ea est qua animum a maerore ad aliam curam studiumue aut cogitationem uoluptuosam euocamus uel traducimus. Haec autem fit multipliciter, secundum quod multiplicia sunt quibus mortales oblectari aut occupari consueuerunt. Quorum nos, ut in aliis fecimus,


44. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Primus locus a compassione Sed ante quam ad proprios locos huius rationis ueniamus, illum nunc locum praemittamus qui et huic quintae rationi et illius, quam secundam posuimus, communis est. Mulcet enim pariter angorem et animum ad uoluptatem iocundissimam abducit a luctu. Hic locus a compassione gignitur, qui ob praestantiam suam (ut mihi quidem probatur) in omni ratione consolandi praecedere


45. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tales uiros habuisse, qui et nobis et patriae et huic fortasse aetati ornamento fuerunt, quam eos, qui nobiscum esse non poterant, amisisse. Ita ergo laudes defunctorum abducunt a luctu animum, sed multo magis laudes ipsorum maerentium. Nemo est enim qui earum commendatione mirifice non tangatur aut cuius aures simul et corda non demulceat. Vnde animus ingenti dulcedine illectus uolens ac lubens ab illa maeroris imaginatione ad


46. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quintae rationis quorum primus est a studio Diximus hucusque quo modo compassione, lamentatione, laudationeque animum tristem ad cogitationem iucundiorem traducere possimus. Nunc ad propiores locos et huic rationi consolandi magis fortasse


47. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

curam atque operam ad philosophiam contulisse. Tuae scientiae excellenti ac singulari non multo magis quam nostrae est relictum loci. Quare non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi te quoque in his uersari rebus quae, etsi minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent. Et in Tusculanis quaestionibus: Illud quidem sic habeto: nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri


48. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qualitas quae uehementiore laetitia perfundat hominem quam amor. Sed ubi exuberans laetitia, ibi maerori loci est nihil. Aliarum uero rerum studia, quae nominauimus, uel quia singula eorum certae sequuntur uoluptates, uel quia animum a cogitatione rerum inuisarum abducunt et eorum memoriam tollunt: hinc diuturnitas temporis sedat dolorem, sed ea dumtaxat quae frequenter animum ad alias curas euocauit, id enim agendo facit imaginem praeteritorum malorum excedere.


49. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uero rerum studia, quae nominauimus, uel quia singula eorum certae sequuntur uoluptates, uel quia animum a cogitatione rerum inuisarum abducunt et eorum memoriam tollunt: hinc diuturnitas temporis sedat dolorem, sed ea dumtaxat quae frequenter animum ad alias curas euocauit, id enim agendo facit imaginem praeteritorum malorum excedere. Cito enim decidunt e memoria quae frequentius non retractantur.


50. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aliquod egregium, quo maestus donatur; oblectatur enim eo oppido animus uel propter auaritiae cupiditatem uel propter ambitionis fastum, uel propter amoris aut augumentum aut conciliationem, siquidem istis tribus affectibus dona pretiosa animum praecipue immutare consueuerunt. Quamobrem et tribus tantum generibus hominum ea largiri solent: aut auaris, quorum opera egentes largitione eos corrumpere student, aut maioribus, quos honorare cupimus, aut amicis uel


51. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

se ipsos consolati sunt illudendo hostibus suis ac dicendo: Frustra laboratis, nec quod cupitis ullo poenarum genere a nobis extorquebitis; etsi in corpus potestatem habetis, at nos potestatem in animum habemus, quem uestra furia uel insania nequit attingere. Qua ex re haud mediocre solacium capiebant, ita ut inter acerrima tormenta saeuissimosque cruciatus cernentes carnifices suos incassum furere in


52. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

caelos euolare ad quos nemo umquam, immo nec ipsorum caelorum conditoris filius nisi ex carceribus tormentis et cruce per sanguinem et uarias tribulationes conscendit. Harum atque similium rerum pia reputatio, credite mihi, ita animum nostrum omnibus leuat angoribus ut loco tristitiae mirificam inducat suauitatem totumque recreet ac confirmet. In hac enim meditatione serpens ille aeneus inspicitur quem iussu Domini erexit Moyses in heremo ut omnis saucius et infirmus,


53. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Sed de pietatis loco hactenus. IV 20 Secundus locus a cogitatione finis humani Porro sapientiae loci apud complures fortiores sunt ad auertendum animum a maerore non quidem uirtute sua, uerum uitio humanae imbecillitatis infirmitatisque in qua minus uigere solet perfecta caritas quam uel prudentia uel sapientia; et uniuersi rem suam uigilantius pensant quam alienam; quod istis duobus


54. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ego bona illa quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit sanguine meo et periculo capitis quaerere uerear? Quid mea si uituperor, si blasphemor, si irrideor, si affligor, uerberor, enecor, occidor; animum nemo potest occidere; quin immo haec atque eiusmodi uniuersa eo mihi iucundiora gratioraque esse habent, quo me currentem melius fortiusque impellunt et ad bona, quae propero, magis aptum celeremque


55. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

auferuntur; quanti ad mortem subito rapiuntur et repente ad aeterna supplicia deducuntur. Ad hos atque alios huiusmodi futuros exitus animum maestum si inuitabimus, nimirum ab omni praesenti molestia abducemus. IV 22 Ultimus locus ab obsecratione


56. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

locus ab obsecratione Hi sunt igitur omnes illi praecipui loci quos nobis Diuina clementia innotescere uoluit, quibus abduci animum a maerore posse putamus. Ille unus superest quem in calce huius nostri operis et ordine et ratione uidemur reseruasse. Vltimo enim loco haud inepte


57. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et ratione uidemur reseruasse. Vltimo enim loco haud inepte poterimus ad preces descendere et amicum uehementius obsecrare ne se cruciari uelit, sed et nostra et ceterorum amicorum cura animum cohibere et sibi ipsi ac nobis indulgere. Sic illa apud Terentium ait: Ne crucia te, anime mi . Sed multo melius ac


58. Nikola Modruški. De consolatione liber, versio... [Paragraph | Section]

I.8.9 Quamuis aptius pro Verum melius erit aliquorum | adduci memoria pro adducere memoriam I.8.10 post Amplius delevit et illud | spe... animum pro adicere | post postponas delevit homini uidelicet esse melius sperandum I.8.11 esse corr. ex sunt


59. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

familiaritate usi fuerunt, quibus semper, cum per publicas licuisset curas, placidum sese exhibebat, affabilem, comem, benignum, ut socium crederes, non dominum. Tanta uero animi moderatione erat ut irasceretur perraro, iratus autem extemplo animum ad tranquillitatem reuocaret. De nullo obloquebatur, detrahebat nemini, et, nisi familiarium suorum, aliorum uitae minime erat curiosus. Maximum eius conuitium putabatur si quem, quod tamen parcissime fiebat, per iocum aliquo urbanitatis sale respersisset.


60. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

uestrorum et me non prestiti officii minus paeniteat. Ad haec compellit me et uehementius urget mea erga uos incredibilis caritas ut uos horter atque obtester ne huius mundi illecebris atque lenociniis animum uestrum inducatis, neue in luxu ac inanibus eius diuitiis spem ullam ponatis; quae quam fluxae


61. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Othomanum Chalcidem expugnasse, qui tanquam latro ex insidiis inopinantes atque imparatos aggressus erat, breuique se effecturum ut Othomanus ad sua tutanda potius quam ad aliena rapienda uires atque animum intendat. Ubi satis confirmatos omnium animos perspexit, nauigationem Euboiam uersus dirigit. Iamque fretum quod Euboiam a continenti diuidit intrauerat quom offendit Nicolaum Canalem imperatorem collecto undique magno numero


62. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praeparare statuunt. Mittuntur ergo oratores, primum ad Romanum Pontificem, deinde ad regem Ferdinandum, quatenus eos monerent suaderentque ut ad opprimendum communem hostem pestemque perniciosissimam christianae religionis animum atque uires intendant. Pontifex accepta benigne legatione, se pro uirili sua non defuturum promisit. Ferdinandus quoque rex summo studio nauare operam in annum futurum pollicitus est. Imperator etiam misit nuntios cum litteris et ad magistrum Rhodiae


63. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

barbari hostis regiones, omnia ferro igneque prosternendo pecore ac colonis expoliaui, nunc, quia ades, tuo ductu atque auspiciis caetera agentur . Tum Cardinalis: Et legi et audiui et etiam nunc uideo, egregie imperator, Venetorum animum in defendenda religione christiana supra omnes reges ac principes praecipuum fuisse, Venetosque suis armis multas christianorum gentes ac prouincias a barbarorum rabie defendisse. Tu quoque, magis quam caeteri imperatores, operam nauasti, audaciamque rabidi hostis tua uirtute


64. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad insulas Lyciae adiacentes cum tota classe uenit. Cum autem accepisset in ea regione esse oppidum opulentissimum, Mycra appellatum, non multum a mari recedens, ad id oppugnandum animum intendit. Oppidum situm est in monte arduo et excelso, qui in medio conuallis mari adiacentis et undique montibus circundatae assurgit. Extra conuallem sunt campi feracissimi ac Lorymo flumine irrigui, propterea frequentibus uicis habitati. Igitur imperator summo mane cum classe


65. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte sui regis, ad occupandum per tyrannidem Cypri regnum cum suis popularibus, in quorum manu arces ac magistratus totius paene insulae erant, animum conuertit. Ad hoc magno sibi usui fore existimans si Ferdinandi regis Apuliae filio, ex concubina nato, Iacobi regis Cyprii filiam eiusdem condicionis desponderet, multis suasionibus ad contrahendum matrimonium regem perpulit. Igitur rex


66. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uoluntatem uenturum polliceantur; deinde, si quid noui in illo regno esset, ut ad se celeriter redeant iubet. Interim dux Cretensium imperatori, rumore quodam motus, scribit Cyprios animum sincerum non habere, atque res nouas moliri. Quapropter imperator Victorem Soprantium legatum cum octo trireniibus, praeter illas duas quas iam miserat, Cyprum mittit, ut uideret ne quid detrimenti regnum illud


67. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et bonorum amissione indicta, Cyprum se conferant. Quibus strenue paratis, imperator cum omnibus copiis Rhodum uersus tendit. Inter nauigandum redduntur ei litterae a Soprantio legato, quibus significabatur Cyprum a tyrannide oppressam, et quem animum tyranni haberent, quidue ipse cum illis egisset. Imperator ex litteris legati rebus cognitis, mature se Rhodum contulit. Dum ibi aliquot dies moraretur (nondum omnes apparatus undique uenerant, quos ipse expectare statuerat, ut cum ualidissimis copiis ad insulam accedere et


68. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

In hac obsidione oppidani maxime siti laborauerant, penuriaque aquarum multas angustias sustinuerant: nam puerorum, senum et mulierum debilis turbae siti confecti supra duo milia occubuerant. Nec aliquis oppidanorum, cum uiderent coniuges et liberos ante oculos deficere, animum ad deditionem conuertit. Et nisi obsidio soluta esset, quoniam iam in oppido aquae quod uix ad tres dies, modicum quiddam singulis distribuendo, sufficere poterat, non erat, decreuerant omnes uno impetu armati in hostem irruere et ibi, cum hoste uiriliter proeliando, sanguinem suum ulti


69. Šižgorić, Juraj;... . Elegiarum et carminum libri tres,... [Paragraph | SubSect | Section]

corda ferit.
2.6.7   Vrit te niuea mollis ceruice puella,
2.6.8   Vrunt purpureis proxima labra rosis.
2.6.9   Corripiunt animum nitidi cernentis ocelli,
2.6.10   Loederis aurata saepius ipse coma.
2.6.11   Pro qua non dubitas imbres tolerare cadentes,


70. Šižgorić, Juraj;... . Elegiarum et carminum libri tres,... [Paragraph | SubSect | Section]


2.27.14   Quamuis perpetuo consule dignus erat.
2.27.15   Maiorum exemplo liceat tibi cedere, rector,
2.27.16   Atque animum uertas ad meliora tuum.


71. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_24 | Paragraph | SubSect | Section]

mortem 92 . Animorum post mortem sedes 94 . Primus Pherecides Syrus dixit animos hominum esse sempiternos. De eodem Pythagorę Platonisque et aliorum sententię. Animos sursum ferri probat rationibus. Quomodo animum intelligimus, cum nunquam uiderimus 96 . Quod semper mouetur, id ęternum est. Animorum origo a Deo. Quod animus diuidi non possit ideoque nec interire affirmat 99 . Socrates noluit educi custodia


72. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_24 | Paragraph | SubSect | Section]

de animo Epicureorum, Dicearchi et Stoicorum 100 . Item Panetius et Plato. Animus in partes distributus duas: altera rationis particeps, altera expers 113 . Idem 130 . Animum cum Deo comparandum dicit 147 . TULLIVS DE FINIBVS
Agricola. De his quę terra gignit 74 .


73. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_46 | Paragraph | SubSect | Section]

VII.
Auaritia. Publicanis pręcipitur, ut nihil amplius, quam quod constitutum est eis, faciant III. Diabolus promittit regna, quę tamen dare non potest; sic subuertit auarum animum IIII. Contra foeneratores VI. Ve uobis, phariseis, qui decimatis mentam et rutam et omne olus, et pręteritis iudicium et caritatem Dei XI. Cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius est ex his quę


74. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_58 | Paragraph | SubSect | Section]

Animi mobilitas 70 . Quęstiones de animo 85 . / Animus cęlum petit, si purus fuerit 88 . Spiritus facit motum 93 . Habemus animum, sed quid sit aut ubi sit, non expedimus 110 . Animi diuinitas 114 . Cogita in te pręter animum nihil esse mirabile, cui magno nihil magnum est 3 . Animus est ratio


75. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_58 | Paragraph | SubSect | Section]

88 . Spiritus facit motum 93 . Habemus animum, sed quid sit aut ubi sit, non expedimus 110 . Animi diuinitas 114 . Cogita in te pręter animum nihil esse mirabile, cui magno nihil magnum est 3 . Animus est ratio in animo perfecto, hominis proprium, quod nec dari nec eripi potest 14 . Quid enim aliud est animus quam quodam modo se habens


76. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_58 | Paragraph | SubSect | Section]

rationalis et irrationalis, et hęc duas habet partes 42 . Ab animo sensus gestusque et sermo. Rex noster est animus 57 . Animarum ęternitas ex consensu hominum 58 . Nos animum habere nos scimus, quid sit animus, ubi sit, qualis sit et unde, nescimus 61 . Bonum hominis animus emundatus ac purus 63 . Habitaculum. Amęnę ciuitates vitandę 17 .


77. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_61 | Paragraph | SubSect | Section]

Quę non deposuisti, ne tollas. Poena in eos qui rem alienam inuenerint et mouerint. Propter cauponum auaritiam et lucrandi intemperantiam prohibet fieri cauponationem in urbe, Arduum est aduersus duo contraria pugnare, diuitias et egestatem, alterum hominum animum delitiis mollitięque corrumpit, alterum doloribus ad impudentiam trudit 315 . Recta quidem auarus non audit, sed deridet etc. 334 .


78. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_68 | Paragraph | SubSect | Section]

ens, unitas 389 . Confirmatio per signa 391 . Mens est subiectum ueritatis ęternę 392 . Contra Stoicos, quod aliquid certum sciatur. Contra Peripateticos, quod ueritas animum familiariter habitat. Rationes multę et signa. Mens humana intelligendo mente diuina formatur 394 . Quomodo mens in diuinam eleuatur ideam 395 . Quam ob causam in eo statu Deum nos uidere


79. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_72 | Paragraph | SubSect | Section]

sit facto, secundę res lętitia transuorsum trudere solent a recte consulendo atque intelligendo 44 . Versus Gręcus: Ipsa dies quandoque parens, quandoque nouerca est 104 . Inter sapientis et insipientis animum quantum differat, cum iminent horrenda 112 .
Aqua. Inter flumina prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum 57 . Flumina


80. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_87 | Paragraph | SubSect | Section]

Gethę se non mori persuasum habuere, sed ad Salmoxim demonem quendam post fatum migrare 111 . Druidę animam in alia transire corpora credunt 185 . Anima endelechia. Aristides primus animum pinxit 233 . Animę immortalitas 425 . Habitaculum. Vesta ędificandarum domuum commenta rationem 21 . Ne domorum culmina pręterquam securi hostiaque serra


81. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_88 | Paragraph | SubSect | Section]

sed Marius illum summa totius dotis damnauit, liber VIII, caput II.
Aduersa. De repulsis, liber VII, caput V. De necessitate, caput VI. Rutilius nec accusatus uultum mutauit nec exul animum deiecit et Sylla reuocante redire noluit, liber VI, caput IIII. Solon amicum moerentem in arcem produxix et "cogita nunc tecum", inquit, "quam multi luctus sub his tectis et olim fuerint et hodie uersentur et sequentibus sęculis erunt habitaturi".


82. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_128 | Paragraph | SubSect | Section]

44 . Summi boni finis proponendus 46 . Vtrum uirtutes animalia sint 55 . Sępe iustus esse debebit cum infamia 56 . O si animum boni uiri liceret inspicere etc. Virtutem cerni posse, si acies animi liberetur impedimentis, similiter et maliciam 57 . Quid sit bonum. Inter bonum et honestum 59 . Nihil nobis bonum


83. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Constantia. Socrates semper eodem uultu 49 . De stabilitate animi. Magnum et summum est Deoque uicinum non concuti 72 . Triginta tyranni Socratem circumstetere nec potuerunt animum eius infringere 11 . Nimis horridi animi uidetur et tetrici. Ariston aiebat malle se adolescentem tristem quam hilarem et amabilem turbę 13 . Magna res est constantia et perseuerantia


84. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Natura utrumque facere me uoluit: et agere et contemplationi uacare 63 . Contemplatio cęlestium 70 . Mentis excessus 75 . Ad illa mittamus animum, quę ęterna sunt etc. 20 . Animus in rerum naturę contemplatione conquiescit 23 . Queritur, quod a cęlestium contemplatione


85. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_203 | Paragraph | SubSect | Section]

ęterna sunt etc. 20 . Animus in rerum naturę contemplatione conquiescit 23 . Queritur, quod a cęlestium contemplatione auersum animum in terram defodimus ad aurum scrutandum 55 .
Custos. Canis cathenarius 57 . Ianitor 77 . Maximo cum periculo


86. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Donec corpus habemus animusque noster tanto malo erit admixtus, nunquam nos id quod desideramus uerum ad uotum consecuturos. Philosomatus, id est corporis amator 177 . Bene affectum corpus uirtute sua bonum animum non facit, sed contra bene affectus animus uirtute sua corpus, quoad fieri potest, optimum reddit 201 . De membris et corpore 251.255.259.


87. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_297 | Paragraph | SubSect | Section]

occideret Alexander et Antonius graui ęre opprimeret Athenienses 111 . Oscus nihil absque schemmate dicere cupit 143 .
Deformis. Corporis defectus non lędit animum 23 .
Dolus. Tyrannicida, a tyranno comprehensus et de coniuratis interrogatus amicos eius nominauit 51 . Diues 3 .


88. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_311 | Paragraph | SubSect | Section]

cruciatus noluit dicere indifferentem esse 77 . Cor non edendum 82 . Epicurus contra Cyrenaicos animi dolores quam corporis deteriores censet; carnem enim pręsenti tantummodo dolore affici, animum uero et pręterito et pręsenti et futuro 110 .
Degener. Arcessilaus percunctanti, cur ex disciplinis aliis plerique ad sectam Epicuream transirent, ex Epicureis uero


89. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_393 | Paragraph | SubSect | Section]

auertente se, firma custodiam 146 . Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella. Qui docet filium suum, laudabitur in illo etc. Filii abominationum fiunt filii peccatorum 149 . Filia, patris animum de multis sollicitum facit. Super filiam luxuriosam confirma custodiam 150 . Festa. Principium mensium anni cuius die X immolatur agnus; est enim Phase 11 . Dies septimus requie sanctificatus


90. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk1_414 | Paragraph | SubSect | Section]

[Aristoteles parentes, qui liberos erudiendos curassent, longe honorabiliores esse his qui solum genuissent]. Apud Zenonem urbis ac moenium claues deponebantur 63 . Forma. Non componere faciem, sed bonarum artium studiis animum excolere pręclarum est 6 . Socrates hortatur iuuenes, ut se intueantur in speculo 19 . Pulchritudinis tres species: facies, usus, lex 37 . Pulchritudo


91. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_10 | Paragraph | SubSect | Section]

antequam tenebrescat etc. 170. Gloriatus sum a facie manus tuę 171. Restituto sibi regno rex laudat regem cęli. Confitetur opera eius uera et omnes uias eius iudicia 197. Iudas uictor statim ad reparandum cultum Dei, quem hostis destruxerat, animum intendit, adorans Deum, qui propiciatus est eis 218. Iterum uictis hostibus obtulit sacrificia 219. ludei celebrant diem scenophegię, quando liberati repararunt dirruta et mundarunt prophanata 224. Pro uictoria laudes Deo dixerunt 228.


92. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_27 | Paragraph | SubSect | Section]

ex tribus: si diligit multitudo, si fidem habet, si honore dignos putat 119. Vt digni uideamur 120. Inter ueram et fictam gloriam 122. Gloria ex rebus bellicis. Commendatio ex pietate in parentes, beniuolentia in suos, consuetudine optimorum 123. Gloria est gerere animum laude dignum 181. Trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur 193. Qui uerę laudis gustum non habent 193. Gratus. Gratię referendę cura 82. $0Gloria. Auditores alienę laudis quid


93. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_42 | Paragraph | SubSect | Section]

supplicia 90. Inimicicia est ira ulciscendi tempus obseruans 132. Discordia est ira acerbo corde concepta. Incontinens. Intemperantia fons perturbationum 132. Ignauus. Sed nos umbris, deliciis, ocio, langore, desidia animum infecimus, opinionibus maloque mire delinitum molliuimus 154. / TULLIVS DE FINIBVS Iustus. Torquatus filium cędi iussit 5. Iustitia quare laudatur 24.


94. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_160 | Paragraph | SubSect | Section]

insipientiam et petulantiam pariens 331. Vitam illam, quam beatam uocant, Italicarum Siracusanarumque mensarum plenam, nullo modo probaui bisque in die saturum fieri et nocte nunquam iacere solum etc. talis nunquam prudens euadet 332. Voluptas corporis non implet animum 410. Libido. Venereę uoluptates ingentissime omnium existimantur, nullius intelligentię compotes 37. Nulla uoluptas neque uehementior neque furiosior 201. Vnde sperma? Vnde auiditas libidinis 263. Coitus uehemens appetitio


95. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_250 | Paragraph | SubSect | Section]

uiuendum est tanquam in conspectu uiuamus, sic cogitandum tanquam aliquis in pectus intimum prospicere possit et potest 34. Vita frugi 34. Vitę frugalitas 36. Frugalitas Catonis 37. Primi mortalium lege naturę uiuentes, Diogenis uita 40. Sic formemus animum tanquam ad extremum uentum sit 50. De hominis officio erga hominem 51. Magnanimus 2. Fabricius aurum accipere noluit 11. Fortis contra malam fortunam 20. Diogenes per medias Macedonum gazas nudus incessit, potentior locupletiorque


96. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_251 | Paragraph | SubSect | Section]

mollitiem effoeminati 22. Myrides adeo delicatus, ut uetarit rastro coram se fodere alieno labore lassatus 51. Specula non mollitiei, sed uirtutis causa inuenta 92. Debilitatem nobis induxere delicię 18. Paulatim effoeminatur animus 33. Addiximus animum uoluptati, cui indulgere initium omnium malorum est 55. Mollis et delicatus Mecoenas 56. Mollis in lasciuiam 61. Mulcta. Animaduertit Manlius in filium et uictorem quidem. Animaduertit Brutus in liberos non factos hostes, sed futuros 18.


97. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_253 | Paragraph | SubSect | Section]

et quidam in Gręcia pater. Item Puluillus pontifex, Paulus, Lucius Bibulus, Caius Cęsar, diuus Augustus, duę Cornelię 66. Mors omnium dolorum et solutio est et finis. Mors optimum naturę inuentum. Quibus diu uixisse nocuit 67. Magni animi esse appetere mortem. Plato: Sapientis animum totum in morte prominere. Summum fini proximum 67. Cornelia in morte liberorum fortis. Item Rutilia 71. Mortis contemptor 74. Theodorus philosophus tyranni minas contempsit. Cannius Iulius duci iussus gratias egit 74. Fortis ad mortem 75. De breuitate


98. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_260 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui philosophię incumbit, magna cum fiducia expectat mortem, sperans, cum hinc migrauerit, maxima bona se consecuturum. Mortem nihil aliud esse quam animę a corpore solutionem 176. Sapientię compotes euademus, cum mortui fuerimus; dum autem uiuemus, nequaquam. Philosophorum meditatio est animum a corpore separare 177. Ridiculum est, si uir qui se in uita sic comparat, ut quam proxime ad mortem accedat, ea deinde adueniente perturbetur 177. Cygni morti proximi dulcius canunt 180. Socrates moriturus fìlios ac mulieres amoueri iussit,


99. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_262 | Paragraph | SubSect | Section]

Vtrum melius iniusto poenas dare an non dare 124. Mortales uitium penitus labuntur in omne, pręcipites, quoniam facilis uia ducit ad ipsum. Hoc quia uel nobis iam tum nascentibus hęret. Virtutem ante ipsamdii posuere laborem 195. Quęcunque bona uulgo dicuntur, deprauant animum atque impediunt: forma, diuitię, uires. Genus in ciuitate potens etc. 216. Nemo sponte malus 262. Iniustus infelix est, etsi cuncta bona possideat 271. Maxima ultio, ut quis malus efficiatur 285. Nullum iniustum sponte iniustum esse 285, 305,


100. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_279 | Paragraph | SubSect | Section]

In Aristotelem 46 . Aristoteles ei a quo conuitiis agebatur [Insectatore uero persequente ac dicente: Cur fugis] postremo dicenti: Num te satis obtudi- Hercules, inquit, non tibi animum intendi 74 . Cum audisset se a quodam maledictis lacessitum - Absentem, inquit etiam uerberat 47 . Antisthenes, cum audisset Platonem aliquando sibi maledicere: Regium, inquit, est


101. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_281 | Paragraph | SubSect | Section]

illos uirga eiicio. Cur in discipulos acriter inueheretur- Et medici, inquit, in languidos 54 . Adolescenti se illi in disciplina dare uolenti an interroganti, qua re sibi opus esset Libro, inquit, nouo et stilo nouo nouaque tabella, animum, scilicet significans 54 . Interrogatus, quęnam esset disciplina magis necessaria- Mala, inquit, dediscere 54 . Diogenes perseuerantia uicit, ut ab Antisthene


102. Marulić, Marko. Repertorium, versio electronica [page kk2_295 | Paragraph | SubSect | Section]

mendacio fefelisset, si cultus a uerbis alienus eum non prodidisset 281. Laodicę mendacium, quo captabat filio regnum 351. Magister. Magistris disciplinarum optimis ac continentissimis utuntur 91. Dionysius principatu deiectus ad pueros instruendos animum adiecit, ut in aduersa fortuna haberet, quibus imperaret 201. Aliud pecunia parari, aliud tempore et diligentia 251. Marcus Antonius princeps quibus magistris operam dedit 431. Mutatio rerum. Empedocles se aliquando puellam fuisse affirmabat, arborem, auem,


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].

Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg].

Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.