Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: duobus

Your search found 537 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 272-316:


272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 769 | Paragraph | SubSect | Section]

nemo enim potest talia facere, nisi Deus sit cum eo. Et turbae dicebant: Num Meschias veniens maiora hisce faciet? Huc referatur etiam eversio Hierosolymae, cultus ac gentis. Igitur quod dixit ac docuit IESUS, eiusque Apostoli, verissimum est. Hanc summam totius veteris ac novi Testamenti duobus hisce Syllogismis contentam, animo complecti initio, ad cognoscendas rectius Sacras literas utilissimum est: sicut ad pernoscendam aliquam orationem Oratoris, comoediam vel aliud poema, historiam aut librum, prodest initio argumentum aut summam eius habere: aut sicut ad cognoscendas partes


273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 785 | Paragraph | SubSect | Section]

quadam deduci exponique possunt. Longum esset variarum collationum exempla adscribere, quae passim in bonorum scriptorum libris leguntur. Tale etiam est, quod vocem ὑπόστασις aut substantia (ut multi vertunt) Hebraeorum 11. explicui collatis duobus similibus dictis ex eiusdem epistola. Vide vocem Fides, ubi etiam plura exempla sunt. Sic in verbo Dono, contuli duo loca locutione simillima, ac pene etiam sensu, ex 1. Thess. 4 et 5. Verum cum innumera passim habeantur exempla etiam in hoc toto Opere, non immorabor in hac re diutius.


274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 815 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Millenarius. Secundum millenarium debemus auspicari ab anno Lamech 127, a quo ad natalem Noah intercedunt anni 56. Noah tempore diluvii exegerat annum sexcentesimum. Gen. 7. Diluvium duravit anno uno et 10 diebus. Gen. 8. Sem filius Noah, duobus annis a diluvio genuit Arphaxat. Gen. 11. Arphaxat 35 annorum genuit Sela. Gen. 11. Sela triginta annorum genuit Eber. Gen. 11. Eber 34 annorum genuit Peleg. Gen. 11. Peleg 30 annorum genuit Reu. Gen. 11. Reu 32


275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 816 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

publica in Olympiis certamina, ad quae tota Graecia avidissime confluebat, edi. Caeterum apud multos scriptores legitur, Christum natum ex virgine Olympiadis 194 anno tertio. Ex quo intelligitur, si annos Christi, natalem proxime antecedentes, partiaris per quaternarium, centies nonagies atque ter duobus annis superaditis, prodire illum ipsum annum, quo primum per Olympiades numerari coeptum est. Unde nullo negotio Olympiades singulas discernes. Incidet, ni fallor, primae Olympiadis annus primus, in annum ultimum regis Achas: id est, quarti Millenarii annum ducentesimum quintumdecimum.


276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 851 | Paragraph | SubSect | Section]

eum, ut videret, quid vocaret ea. Vidit praeterea Evam, quando os ex ossibus suis appellavit. Ergo, Aperti sunt oculi, in alia significatione accipiendum est, quam in propria: non tamen, quod sequitur, figurate est accipiendum, sed historica narratione. Et Lucas Evangelista, cum diceret de illis duobus qui Emaus petebant, quod aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt Dominum in fractione panis. Non enim per viam clausis oculis ambulabant, sed eum cognoscere non valentibus. Sicut ergo ibi, sic in Genesi narratio figurata est, ut apertos oculos intelligamus, qui ante patebent.


277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

amore, servitute et libertate. August. de vera religione, capitulo 17: et de catechisandis rudibus, capitulo quarto: et de moribus Ecclesiae catholicae, cap. vigesimooctavo.

EXPLICATIO. Manifestum est, non tantum totam legem et prophetas in illis duobus pendere praeceptis, dilectionis Dei et proximi, quae adhuc sola scriptura sancta erat, cum Dominus hoc diceret: sed etiam, quaecunque posterius salubriter consecrata sunt, memoriaeque mandata divinarum volumina literarum. Quapropter in veteri Testamento est occultatio novi, et in novo


278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 880 | Paragraph | SubSect | Section]

quod qui fecit et videt omnia, omnia sciat? Et per semetipsum in Evangelio de Antichristi praedicatoribus dicit, Dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Cur hoc sub dubitatione dicitur, cum quid futurum sit a Domino praesciatur? Unum vero e duobus est: quia si electi sunt, fieri non potest: si autem fieri potest, electi non sunt. Et tamen dicitur, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ista ergo Dominici sermonis dubitatio ex electorum cordibus designatio tentationis fuit, quia qui electi sunt ad persistendum, per


279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et sedere faciens ad dextram suam. 4 Aut collationem eius ad creaturas, ut est: Regi autem seculorum incorrupto, invisibili, soli Deo honor et gloria, in secula seculorum. De significationibus divinae essentiae. Cap. II. Duobus modis divina significatur essentia: principaliter, et consequenter. Principaliter octo nominibus vocatur. Dicitur enim aut Deus, aut Dominus, aut simul Dominus Deus, aut Adonai, aut Sabaoth, aut Heli, aut Heloim, aut Est. Ex hisce octo vocibus duae tantum nonnunquam


280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qui videri a mortalibus nequeat; principaliter sonet, et ex collatione nostra, id quod non sumus, ei qui nos fecit, adsignet: consequenter tamen intelligimus Deum. De significationibus Trinitatis. Cap. III. Duobus modis personas sive subsistentias divinitatis Scriptura significat: principaliter et consequenter. Principaliter, ut cum dicitur: Pater, Filius, Spiritus S. Consequenter per ea, quibus significatur essentia, aut operatio, aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico, Deus, quod ad essentiam:


281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 887 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quinque modis loquatur Scriptura de filio. Distincte quidem ideo secundum naturas loquitur, ut inconfusas eorum proprietates ostendat communiter, ideo ut asserat unitatem. Alternat vero humana divinis, et divina humanis: ut utrumque unius personae indivisumque monstretur. Duobus modis solet filii persona significari. Principaliter quidem significater, cum Christus dicitur absolute. Nam cum alii Christi vocantur, alterius quidem dicitur, ut est: Christus Domini, aut Christus meus solus autem Deus, naturaliter Dei filius, Christus absolute dicitur: unde et hoc solius


282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 887 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

similia. Omnis autem ad operationem pertinentia, non in nominibus tantum, sed etiam in verbis, vel revelationibus similibus cognoscuntur. Verum non his tantum modis divina operatio declaratur: est namque et alius figuratus modus, cum ex humanis operatio divina signatur. Idque fit duobus modis: cum aut quae ad animum nostrum pertinet, figuraliter dicuntur in Deo, ut est furor, ira, et poenitentia: aut ea quae ad corpus vel per corpus tractantur, id est pedes, manus, digiti. Aliquando enim


283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 888 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

transferuntur ad Deum, ut cum dicitur: Apprehende arma et scutum. Omnia tamen haec praedictis quatuor speciebus operationis pro sententiarum qualitate iungenda sunt. Quibus modis ex collatione ad creaturas Deus significetur. Cap. IX. Duobus modis ex collatione ad creaturas Deus significatur: confessione et negatione. Confessione quidem, cum ea dicuntur de Deo, quae iuxta eundem modum nulli creaturae conveniunt: ut est simplex, et vetustus dierum, et ante omnia, et spiritus, id est incircumscriptus, et primus, et novissimus, et


284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 889 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

facta sunt, creatori utique scientia ac potentia par esset. De his quae ad gubernationem mundi pertinent. Cap. XII. Quoniam de creatione mundi tractatum est, competenter restat, ut quaeramus, gubernatio eius quot modis significetur? Duobus autem modis significatur: aut generali, aut speciali. Generalis est, per quam ea quae facta sunt, secundum modum quo facta sunt, permanent. Quod significatur, cum dictum esset: Vidit Deus quia bonum, et quia bona valde, et benedixit ea. Quod et beatus David ostendit, dicens: Ipse


285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 892 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod et per publicum capitibus tectis incedunt. 2 In praesentibus typi exemplum: ut Aharon vestis, qua duodecim tribuum nomina lapidibus insita gesta bat, ostendens se quod ammodo pro omni populo supplicare. 3 Futurorum nulla est difficultas; tamen ex superfluo: ut in duobus filiis Isaac, duo Testamenta monstrata sunt. Quoniam et de prophetia similem pene definitionem diximus, quid interest? Quod in prophetia verbis, secundum hoc, quod verba sunt, futura significantur: in typis autem res declarantur. Ex rebus possunt tamen haec duo, et


286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 892 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praedicitur: Apostolo teste, in Epistola ad Hebraeos: Quia conspersio sanguinis Christi, plus potuit ad Dominum clamare pro nobis, quam Abel sanguis clamaverat contra fratrem. Quot modis sub lege praedictiones factae sint. Caput XXIX. Sub lege praedictiones duobus modis factae sunt: 1 Aut pro his rebus, quae sub lege factae sunt: 2 Aut pro his, quae sub gratia. Pro rebus sub lege factis, quot sint praedictiones. Caput XXX. Pro his quae sub lege factae sunt, fere viginti duas praedictionum species invenimus. 1


287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 893 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

secundum assumptam humanitatem: ut est. Ex Aegypto vocavi filium meum. 26 Aut divinitatis eius generationem ante principium: ut est, Ex utero ante luciferum genuite. 27 Aut secundum eius adventum: ut, Ecce super nubes caeli sicut filius hominis. Omnes praedictiones de solo Salvatore, duobus modis solemus accipere. 1 Quaedam enim ita in ipsius personam praedicta sunt, ut aliis convenire non possint: sicut legitur, Non deficiet princeps ex Iuds, neque dux ex foemore eius, donec veniat cui


288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

data viderentur probatis, et gratiora fierent reminiscentibus transacta certamina: et plus glorificarent donatorem, qui pios in hoc seculo iuvat: et ut vincerent, et victoribus aterna praemia concederet. De doctrina rationalium in hoc seculo. Caput XXXVI. Duobus modis in hoc seculo rationalium doctrina peragitur. Aut intelligentia rerum factarum, sicut dicit Apostolus: Quia invisibilia eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Necesse est enim, ut qui mundum atque omnia in eo posita considerat; modis ordinibusque


289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 904 | Paragraph | SubSect | Section]

incipient, tanto tu magis contra eos armabere, et fortius feliciusque praeliabere, ut tandem omnis illorum furiosus conatus sit cessurus in tuam gloriam. 8 Saepe comparativus ita circumscribitur, ut alterum ac quidem inferius ex duobus comparatis negetur, alterum vero affirmetur, cui excellentia tribuenda est: ut, Misericordiam volo, non sacrificium: pro, Magis volo misericordiam quam sacrificium. Leones esurient, iusti autem non destituentur omni bono: pro, Citius esurient leones, seu fortissimi ac ditissimi quique. De


290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 912 | Paragraph | SubSect | Section]

Ezechielis 14, Sicut est iniquitas quaerentis, sic prophetae erit: pro, Sicut est iniquitas pseudoprophetae, sic etiam consulentis eum erit, quae ibi legi et expendi poterunt. 17 Non raro Syncategoremata aut consignificativae particulae plane desunt, vel in unico membro, vel etiam in duobus coniungendis. Cuius Hebraismi explicandi gratia, quandam universalem regulam hic adscribam, eique mox plura exempla subiiciam. Varie solent aliquando duae propositiones, aut etiam plures, interpositis coniunctionibus inter se connecti: ut conditionaliter, disiunctive, adversative, vel per


291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 919 | Paragraph | SubSect | Section]

te in via, Zu, qua ire debeas. Affixa addita adverbiis, faciunt ea adiectiva: ut, Lebadecha, tibi soli. Aliquando secundo loco seu bis ponuntur superflue, ut plane negligi queant. Vide Solus. Psal. 51. Tibi solum tibi peccavi. 20 Ponitur etiam aliquando Ascher simul pro duobus relativis, seu pro antecedente et relativo: ut Gen. 44, Et dixit Laascher, id est ei, qui. Item: Et iussit eth Ascher super domum, id est, eum, qui erat super domum. 21 Relativum cum antecedente construi debet in genere, numero, in casu non item. Crebro tamen fit, ut etiam in


292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

est, Amare, pro benefacere, Dilectio, pro beneficio, et contra Odisse: de quibus alibi dictum est. Sic et alii affectus pro externis operibus ponuntur: ut Herodes doluit de iuramento. Christus dilexit illum iactatorem obedientiae, Marc. 10. Sic et Christus Matth. 6, illud suum, Nemo potest duobus dominis servire: per diligere et odisse exponit: cum tamen quis plures diligere, sed pluribus servire prorsus non possit. affectus enim est pluribus communicabilis, sed tota opera non item. Sic praecedens exemplum, Iudicastis vos indignos vita, ponitur pro effecistis, animi actio pro externo


293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 957 | Paragraph | SubSect | Section]

studeat placere et prodesse. Item Gal. 5, Qui in lege iustificamini, gratia excidistis: id est, qui per legem vultis iustificari. Et Gal. 1, Si hominibus placerem, servus Christi non essem: id est, si studerem inprimis hominibus placere, non possum simul et Christo servire. Nam nemo potest duobus dominis servire. 1. Cor. 10, Sicut ego per omnia omnibus placeo, id est, placere studeo. Citavimus in hac parte Regulae duo Pauli dicta, quae, quod ad verba attinet, pugnare interse videntur: quorum alterum est 1. Cor. 10, Quemadmodum ego per omnia omnibus placeo: alterum


294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 966 | Paragraph | SubSect | Section]

suam ad aratrum, et retro respicit, idoneus est ad regnum caelorum: id est, nemo qui amplectitur quidem Christum, sed tamen simul ad terrena aut etiam peccata respicit, quibus omnibus prorsus valedixisse et abrenunciasse statim initio debebat, satis est idoneus ad regnum caelorum: quia nemo potest duobus dominis servire, et cura illarum terrenarum rerum aut impedietur, ut non recte tractet regnum caelorum, aut etiam prorsus ab eo abstrahatur. Collatio tota haec forte esse posset: Sicut siquis vult recte arare, eum oportet non tantum manum stivae admovere, sed etiam intentum ac totum in eo


295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 968 | Paragraph | SubSect | Section]

Dixi in praecedentibus potissimum de singularum vocum tropis, et porro etiam de sententiarum schematibus: nunc etiam alta quadam ratione integrarum sententiarum natura expendenda est, praesertim quatenus in hac lingua ab aliis variat. Sententia igitur aut propositio qualiscunque potissimum duobus quibusdam constare solet, nempe subiecto ac praedicato, seu nomine et verbo: nam in ea solet aliquid alicui tribui, aut de aliquo aliquid dici. ut, Christus pro iniustis passus est, Rom. 5. aut venit peccatores salvos facere. Sed in hac lingua non raro una aut altera tantum vocula


296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 974 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Psalmo 113. Quis est sicut Dominus Deus noster? Genes. 8, Nunquid difficile erit Domino verbum? Ibidem Nunquid occultabo ego Abrahamo, quod facturus sum? Gen. 19, Nonne parva est? Gen. 37, An non fratres tui pascunt oves in Sichem? Ios. 10, Nonne scriptum est hoc in libro? In hisce duobus exemplis interrogatio valet idem, quod simplex affirmatio aut narratio. Psal. 115, Quare dixerunt Gentes, ubi est Deus eorum? Marci 12, Nonne propterea erratis, quia nescitis Scripturas, neque potentiam Dei? Matth. 7, Nonne in nomine tuo prophetavimus? Ioan. 6, Nonne ego


297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 996 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et quasi sibimet contrarius fit, ut ex superioribus liquet. Sed age etiam illius cogitationes, praesertim cum et alio qui utiles esse queant, scituque dignae sint, adscribam. RABINORUM RECENTIORUM ET ANABAPTISTARUM FALSA. OPINIO DE DUOBUS MESSIIS, PRISCORUM THALMUDISTARUM AUTORITATIBUS CONFUTATA. Duo Messiae adventus a Prophetis praedicti sunt: alter cum humilitate ad redimendum, alter vero cum gloria et potestate ad iudicandum. Duplicem hunc Messiae adventum allegorice, ut multa


298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 998 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suam ad aratrum, et retro respicit, idoneus est ad regnum caelorum: id est, Nemo qui amplectitur quidem Christum, sed tamen simul ad terrena aut etiam peccata respicit, quibus omnibus prorsus valedixisse et abrenunciasse statim initio debebat, satis est idoneus ad regnum caelorum: quia nemo potest duobus dominis servire: et cura illarum terrenarum rerum aut impedietur, ut non recte tractet regnum caelorum, aut etiam prorsus ab eo abstrahetur. Sicut si quis vult recte arare, eum oportet non tantum manum stivae admovere,


299. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1002 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cum sint in ἀϕαιρέσει, ut vocant, omnibusque circumstantiis careant, facile simplicissimo sermone exponi possunt: ut, Totum est maius sua parte, punctum est id, linea, superficies, corpus est illud, etc. Omnes trianguli tres anguli sunt duobus rectis aequales: Externus angulus trianguli est duobus oppositis aequalis. Non sunt ibi ulla accidentaria aut externa, nihil ibi datur locis, temporibus aut personis aliisve circumstantiis: non subinde occurrunt aliqua nova vocabula aut res suis explicationibus indigentes. Porro


300. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1002 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut vocant, omnibusque circumstantiis careant, facile simplicissimo sermone exponi possunt: ut, Totum est maius sua parte, punctum est id, linea, superficies, corpus est illud, etc. Omnes trianguli tres anguli sunt duobus rectis aequales: Externus angulus trianguli est duobus oppositis aequalis. Non sunt ibi ulla accidentaria aut externa, nihil ibi datur locis, temporibus aut personis aliisve circumstantiis: non subinde occurrunt aliqua nova vocabula aut res suis explicationibus indigentes. Porro hisce proxime accedunt aliae disputationes


301. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1015 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quod ideo dicit, ne quis putet iustitiam Christi donatam nos tantum ab originali peccato liberare, ut multi Papistae et inter alios Catharinus docet, ut ex meo libro De dissidiis papisticis patet. Quarto in versu 17 est tertia correctio, quae confert ea duo, quae ex praedictis duobus proveniunt, nempe mortem ac vitam, ac dicit vitam multo potentius regnare in piis quam mortem: quia illa hanc destruat et prorsus aboleat. Hic enim hostis, teste Paulo, ultimo loco abolebitur. Quinto in versu 18 repetit ac perficit collationem, quod sicut ex uno lapsu


302. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1020 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non potuisset. Adhaec in eo sermone habent tales repetitiones saepe gratas quasdam allusiones, et etiam homioptota et homioteleuta, quae omnia ad efficiendam orationem numerosam faciunt: ut Psalm. 2, Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Sed in Hebraeo repetitum in duobus hemistichiis similiter desinens facit orationem gratiorem. Sequuntur similia exempla eodem Psalmo statim: Sedens in caelis ridebit, Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Isaiae 59, a principio aliquot, et alibi in Scriptura multae tales


303. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1021 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fiunt illae explicatiunculae, quae in praecedenti regula sunt diversis verbis factae. Qui vult diligere dies bonos. Vult, voluntas Dei, 1 Pet. 3. De talibus repetitionibus aut appendicibus dicetur in capite de stylo Ioan. Aliquando eadem res duplicatur, vel certe valdevicinae, sive duobus nominibus, sive verbo et nomine: ut Act. 8, Video te esse in felle amaritudinis: id est, amarissimo. 2 Pet. 2, Quibus caligo tenebrarum in aeternum servata est: id est, densissimae tenebrae. Et Proverb. 20, Lucerna eius extinguetur in obscuritate tenebrarum. pro, in densissimis


304. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1029 | Paragraph | SubSect | Section]

ad illos dixisset, quod luxuriosi audire deberent, Qui canitis ad vocem Psalterii: imperitiam quoque eorum aliis quodammodo indicavit, adiungens, Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti. Tria haec melius pronunciantur, si suspensis duobus prioribus membris circumitus tertio finiatur. Iam vero quid his omnibus adiicitur? Et nihil patiebantur super contritione Ioseph, sive continuatim dicatur, ut unum sit membrum, sive decentius suspendatur, Et nihil patiebantur, et post hanc distinctionem inferatur Super contritione Ioseph,


305. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1051 | Paragraph | SubSect | Section]

sedilia saxo,
Nympharum domus. hic fessas non vincula naves
Ulla tenent, etc. Habetur exemplum huius generis sermonis etiam initio Livii, cum inquit: Iam primum omnium satis constat, Troia capta, in caeteros saevitum esse Troianos, duobus Aenea Antenoreque et vetusti iure hospitii: et quia pacis reddendaeque Helenae semper authores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse: casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem rege Philemone ad Troiam amisso,


306. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1059 | Paragraph | SubSect | Section]

tertium, Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Huiusmodi ferme Augustinus. Quanquam mea sententia nihil vetat, quo minus priorem compositionem quatuor membris absolvamus, ut quartum sit: Spes autem non confundit, hic enim est finis gradationis. Deinde accinitur periodus, vel unico vel duobus membris constans: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quin et superiora cola possunt in bina commata dividi, ut comma sit: Quoniam tribulatio: et post minimum respirationis succedat, Patientiam operatur. atque idem de


307. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1076 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen, ut testatur Irenaeus, qui post Christi nativitatem circiter 200. annos vixit, nec Telesphorus non observantes Quadragesimam excommunicavit, neque alii eius successores. Imo vero ne ipsius quidem Irenaei tempore Quadragesima fuit necessarium ieiunium, sed ut ipse inquit, alius uno die, alius duobus, alius octo, alius 40. ante Pascha ieiunavit. Ac denique summam fuisse ieiunandi varietatem et libertatem suo tempore, restatur. Invaluit tamen paulatim ieiunium Quadragesimale, usque ad tempus Ambrosii, qui circa 400 annum Christi floruit, ut plane pro necessario haberetur.


308. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1089 | Paragraph | SubSect | Section]

vivet in eis: seu in obedientia perfecta virtutum ac bonorum operum. At contra fidei iustitiam dicit esse, fide Christum apprehendi, eiusque iustitia aut merito nostra peccata tegi, non imputari, et condonari. Haec ipsa iustificatio, et ei opposita monachorum infusa describitur a Christo, in illis duobus in templo orantibus: quorum aliter quidem gratias Deo agebat de virtutibus sibi ab eo donatis, eisque se iustum coram Deo opinabatur: alter vero tantum precatione fidei mendicabat gratuitam debitorum condonationem, et propter Meschiam, qui quidem longe iustior altero a filio Dei


309. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1097 | Paragraph | SubSect | Section]

alias in Aegypto aucta, primum floruerit, postea durissima servitute oppressa sit: aliâs ex Aegypto educta per desertum sit vagata, ubi 5 libri Mosis confecti sunt: alias, occupata iam terra Canaan, sub iudicibus vixerit: alias sub regibus, idque primum sub unico, postea discerpto regno, sub duobus: alias abducta in captivitate Assyriaca ac Babylonica egerit: alias denique ex Babylone reversa, instauraverit Ierosolymam, et denuo, ut initio, partim sub sacerdotibus, partim sub iudicibus extiterit, donec tandem illi iudices Regulorum nomen sibi infeliciter usurparunt: haec, inquam,


310. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1102 | Paragraph | SubSect | Section]

urbem, quam propter moenium altitudinem expugnare nequibant, obsedêre. Nondum enim catapultae, neque vinearum, neque arietis, quo muri urbium deiiciuntur, usus erat. Iis qui in civitate erant, omnes ad victum res et obsidionem tolerandam necessariae regis cura ad id antea impense supererant. Cum duobus annis obsidio perseverasset per summum otium obsessorum, tertio continuis imbribus excrescens supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Hinc rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia


311. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

sed etiam erat, et est adhuc velamem supra omnia non renatorum corda, quae nullo modo illum verum ac nativum fulgorem legis ac voluntatis Dei percipere, aut saltem ferre possunt: sed potius ut rem stultam contemnunt, aut etiam ut noxiam ac non ferendam detestantur. Dicam porro de istis duobus velaminibus, facta nova subdivisione, ac primum de legis ipsius velamine, quod per se quoque duplicatum est. Lex igitur duplex velamen nostris caecis oculis obtendit. Nam primum res ipsae tales proponuntur, quarum natura facilime nostra corrupta ratio capitur, et veluti a nucleo


312. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1162 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsarum aut materiarum habuit, earumque naturam et intimum ingenium quoad omnino fieri potuit, erudite pervestigavit, ac discendi cupidis exposuit: cuiusmodi fuerunt philosophorum lectiones, disputationes, et in universum omnes limatiores accuratioresque scriptiones et tractationes. Duobus hisce dicendi generibus etiam duas diversas artes, atque etiam sermones, aut styli genera attribuerunt: populari quidem illi artem Rhetoricam et quoddam grandius ac plenius dicendi genus, huic autem scholastico Dialecticam, et quoddam pressius tenuiusque sermonis filum: quorum illud prius


313. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1173 | Paragraph | SubSect | Section]

ἢ τὸ γινόμενον, καὶ μὴ λοιδορία. Decimoseptimo, vocem decisivam merito solus Christus, quem unicum magistrum a caelesti patre audire iussi sumus, eiusque verbum habere debet, si Christiana synodus vocanda est, ita ut uni aut duobus perspicuum Dei verbum afferentibus magis credendum sit, quam aliis omnibus sicut id protestantes status in recusatione Tridentinae synodi copiose declararunt, et olim in Nicena synodo, S. Paphnutio pro coniugio sacerdotum dicente, pie factum est. Recitabimus hic etiam memorabilia verba


314. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1203 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eum potenter defendere, ad gloriam nominis sui, et Ecclesiae utilitatem, infinitarumque animarum salutem. Amen. DE PARADISO. De quatuor Paradisi fluminibus dixi aliquid in Hebraismis, Clave 1. in voce Nilus. Non sane mihi placet divinatio de concursu et duobus ostiis Euphratis et Tigridis, quam proponit quidam recentior: quia diserte dicitur in textu, Paradisum hanc clausam esse, ne quis intrare, multo minus eam incolere possit, et hominem esse inde rursus eiectum: at concursus ille Tigridis et Euphratis


315. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1204 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est sursum et deorsum navigabilis, et loca circumquaque sita semper ab hominibus culta fuere: Dicuntur etiam illa flumina inde proprie ex Paradiso egredi, et quidem ex uno fluvio. At praedictus locus non emittit ex se 4 flumina, sed tantum alluitur a duobus aliunde venientibus. Denique ibi clare de diversis 4 fluminibus et 4 ipsorum propriis nominibus dicitur. In historicis alioqui nihil legi aut audivi unquam, quod propius accedat ad descriptionem paradisi, quae habetur Genes. 2, quam quod est apud Herodotum lib. 3, de loco, unde


316. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1211 | Paragraph | Section]

conditionaliter et contra 238 Pleonasmus 224 De essentia et circumstantiis facti aut rei 226 Anticipatio, aut prolepsis 229 De narrationibus 230 De variis prophetiarum formis 231 Rabinorum recentiorum aut Anabaptistarum falsa opinio de duobus Messiis, priscorum Thalmudistarum autoritatibus confutata 233 Sermo secundum speciem aut hominum opinionem, non secundum rei. existentiam 234 Factum pro dicto et contra 305 Sermo non tantum rem, sed et cogitationes auditorum spectat 236 De copia et


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.