Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rempublicam

Your search found 108 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 58-67:


58. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

publicae saluti invigilare debent. Nemo in discrimen Republica universa adducta, tutus securusque res suas tenere unquam potuit. Everso vel afflicto toto regni corpore, membra eius quaecunque illa et ubicunque fuerint, pariter vel everti, vel debilitari, et affligi necesse est. Quamobrem, qui Rempublicam humeris suis sustinent, ac eius commodis, ornamentis, et stabilitati operam navant; magno honore et omnium amore, digni sunt semper habiti. Iis enim omnes privati, et vitam, et fortunas, quas tuentur debent: cum in eorum praesidio, cura, vigiliis, commoda, ornamenta,


59. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes debent, quam caedem, quam vastitatem, quam immanitatem, huic regno animo volutet; non potest non videre. Cui furori suo, ut occurratur, et praesidia contra eius impetm contrahantur, Illustrissima Magnificentia vestra, pro suo et prosapiae suae clarissimae, ac potentissimae officio, et erga Rempublicam amore, id negocium suscipere, totis viribus in eam rem imcumbere debet; ne hosti, inermes et omni praesidio nudi tradamur. Sunt tibi opes amplissimae: est authoritas, et tua virtute insigni, et maiorum tuorum in hoc regnum difficillimis temporibus, maximis meritis comparata; qua nemo


60. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

opera, et consilio, regni salutem complexus cum eo fueris; et omnes omnium ordinum homines, ut idem faciant excitabis; et spem salutis communis nobis confirmabis. Quod quam honorificum tibi fuerit, non dissero; res ipsa per se, quae te gloria consequetur, quae commoda inde, et in nos, et Rempublicam nostram redundabunt, demonstrat. Et quidem vide, quam haec gloria Reipublicae nostrae tuendae, familiae vestrae propria sit. Fuerunt eo tempore, quo Tranquillus ad patrem tuum hanc orationem mitteret, clarissimi, rerumque gestarum gloria celebratissimi principes in hoc regno viri;


61. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

Comes, haec quae a te postulamus praesidia, Reipublicae et regno universo facilius invenias et firmius constituas, et adversus hostem, et re, et consilio regnum communias; vulnera Reipublicae domestica, et internus morbus tibi primum omnium sanandus: discordiae ordinum, quae Rempublicam universam convulnerant, atque consensum ordinum dissolvunt, tollendae, et flamma odiorum extinguenda. Hoc enim malo, in viscera nostra deseviente, nulla salus et publica et privata speranda: Discordia enim magnarum rerum publicarum dissolvendarum semper causa fuit. Quid Romana Republica


62. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

ne portas ei aperiamus; Ilustrissima Magnificentia vestra pro suo officio, et Gorcanae damiliae dignitate providere debet: quod equidem uno hoc facto efficies, si discordiam ordinum, et privatim, et publice sustuleris; si concordes, et consentientes authoritate tua reddideris, ac ut praesidiis Rempublicam firment persuaseris: si te, si operam tuam, consilia tua, opes tuas, regiis opibus, consiliis, et vigiliis coniunxeris. Quod ut facias, et patria universa, et nos privati petimus. Sit aliud tempus contentionibus commodius. Nunc, iunctis animis, studiis, consiliis,


63. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 35 | Paragraph | Section]

neque pericula divellunt ab institutis consiliis animique constantia. Nam proponant sibi necesse est, dum tueri hoc nomen optimatum in defendenda fama bonorum, communibusque commodis volunt; ne quid privatis studiis de opera publica detrahatur: saepe in gravissimis fluctibus sibi gubernandam esse Rempublicam saepe tenendum clavum in atrocissimis tempestatibus: sapa fortissime occurrendum seditionibus popularium: saepe coniiciendas esse suas spes omnes in flammam concitatae multitudinis, ac prope quotidie invidiam esse pro Republica subeundam. Nunquam enim deerunt in Republica improbi,


64. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 36 | Paragraph | Section]

curam et cogitationem flagitant; ita quidem nihil actum esse domi videbitur, nisi parem solertiam animique robur ad cognoscendas res externas attulerint. Est enim eximiae sapientiae, summique consilii providere, ne quid extrinsecus detrimenti Respublica patiatur. Non parum interest gubernantium Rempublicam nosse aliorum formam regnorum: quas vires habeant: quibus polleant opibus: quibus amicitiis nitantur: et quae magis vel ad odia, vel a simultates inclinent. Hoc autem operaepretium est, ante omnia prospicere, et omnis eo vis atque ratio animi et ingenii conferenda; est ut explorentur


65. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 49 | Paragraph | Section]

affectione, praesertim, quum praepotens acerrimusque hostis et infestus ardeat incredibili cupiditate subigendi totius orbis Christiani, nunc accesione Hungariae terribilior et propinquior, et ad inferendam vobis iniuriam factus opportunior; vereor, inquam, ne qua calamitas in vestram Rempublicam invehatur. Sunt autem propemodum infinitae causae mutationum, quibus otium disturbatur: easque recensere omnes operosum est, nec ad instituti nostri rationem pertinere iudico: nolo etiam videri me fuisse nimis curiosum in perscrutandis aliorum archanis. Unam tantum proponemus originem


66. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 50 | Paragraph | Section]

seposui mihi in aliud tempus commodius. Neque m sinit dubium de vestris animis impudentiae metus maiora conari: ne forte, dum bono consilio studemus aliis prodesse, contemptionem, et odium nobis ipsis apud nonnullos pro gratia contrahamus. Nunc itaque satis sit summatim aperuisse capessentibus Rempublicam quibus rationibus communia commoda serventur et augeantur: quod genus degendae viae sequendum sit, ut saluti ac diuturnitati Rerumpublicarum consultum esse videatur: quod sane praestabit extinctio discordiarum: discordias autem obliterabit iniuriarum oblivio, et modus tum in


67. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 52 | Paragraph | Section]

ab ingressu finium vestrorum abstinebunt: nec se temere coniicient in manifestum discrimen ac certam perniciem, lacessendo gentem bellicosam, armatam, in defendenda libertate unanimem et concordem. Sic ergo decus vestrum et dignitatem una cum salute Reipublicae conservabitis: et qualem a maioribus accepistis, eandem integram et florentem relinquetis vestris posteris. Proinde capessite serio Rempublicam ac totis in illam viribus incumbite, dum tempus consiliorum est. Nam is sero sapit, quisquis sapit post factum.


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.