Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: daret

Your search found 173 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 71-77:


71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

redderet, thesauris, oppidisque et caeteris omnibus locis iure ad rem publicam pertinentibus cederet, malletque gratiam senatus Hungarici quam uim experiri, neu pessimorum hominum fallacibus deceptus consiliis, uanaque inflatus spe sese in praeceps daret. Deinde animo prospiceret, quam periculosum peteret imperium, quamque difficilem rem atque supra fortunam suam attentaret, et quae ab ipso neque capi, neque contineri posset. Caeterum cum regulum huiusce adhortationibus nequaquam flecti appareret ― etenim ei adhuc regiis


72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

petit; Baiazethes Peloponnesum ingreditur. Caeterum Turcarum quoque rex Bazethes, suspicatus Hungaros a Christianis principibus aduersus se iri sollicitatum, iterum ad Vuladislauum ingentibus cum donis legatum ad pacem firmandam misit, cui Turcaico quidem astu mandatum est daret operam, ut si pax parum procederet, saltem conscribendis fallacibus pacis conditionibus nuntiisque ultro citroque missitandis tantisper bellum differret, dum tempus hyemis absumeretur, quo prima aestate, aut quiescentibus Hungaris aut ad arma mouenda


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

profecto, si minus opibus rem eorum iuuare posset, nulla tunc aut admodum tenui Albanesiorum fortuna propter principum tum exilium, tum interitum, at saltem nominis claritudine ac familiae dignitate et suis spem daret, et hostibus non esset contemnendus. Nemo igitur ad hoc aptior uisus quam is, qui ex eius gentis regulo esset progenitus. Itaque Veneti adolescentem quendam Alexandrum nomine ad se e regno Neapolitano, ubi id temporis cum


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

Constantinopolim se procul agente occuparet ― animum ad arma patri inferenda prauo quidem ac impio consilio, sed quod tandem, ut plerunque fit, fortuna haud auersata est, adiecit. Nam quemadmodum illi nemo Turcarum uitio daret, si de imperio cum aliquo fratrum certaret ― nempe apud Turcas quilibet ex regiis liberis eodem iure paternae fortunae successor habetur ― ita eius consilium, praeter quosdam affinitate sibi iunctos, pauci ciuium, qui aliquo numero erant, probarunt. Etenim illum eo consilio


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

mox tractis ad se prouinciarum praefectis uiribus quoque praeualeret, tale aduersus eum ineunt consilium. Conuocatis in aedes, quas omnes pariter incolebant, tribunis ac centurionibus, iubent eos et ipsos idem sentientes Bazethem adire, ac tumultuosius ab illo petere sibi Selynem ducem daret, quocum aduersus Achimathem in Asiam transportati eius conatus reprimerent, ne ille uiuo parente de regno per nefas ambigat; se enim non passuros pro sua in Bazethem pietate quemquam regulorum, antequam ille uita excedat, pro regis successore haberi, nec propterea se ad obliuionem


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

ac dispersos uelut pecora trucidate. Neque enim uos magis ad dimicationem, quae ferme nulla futura est, quam ad caedem et stragem aedendam uoco. Haec adeo elato animo disseruit, ut omnes Selynem aeque ac procul dubio uictorem alacres intuerentur. Itaque prius quam signum pugnae daret, admonuit turmarum praefectos, ut suos quisque turmales doceret, ne iniussi in hostem procurrerent, sed quum ad teli coniectum cum hoste conuenissent, tubaque signum datum esset, extemplo deducta media acie in dextram leuamque applicantes se apperirent uiam, qua tormenta emitti


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Sabactium oppida, ut dictum est, oppugnaturus pene cursim atque incredibili celeritate peruenit, praemisso ultra Sauum Balyde Iachino, eius partis Dalmatiae, quam Bossinam uocant, praefecto, qui scilicet et ex tuto exploraret, an ullae Hungarorum copiae in Syrmium conuenissent, simul et daret operam, ne quid inde subsidii commeatusue Taurunum submitti posset. Mandatisque adiecit, ne Syrmiensem regionem ulla belli clade afficeret, sed rusticos colere agros, pecora pascere, et caeteris agrestibus operibus incumbere amoto hostili metu permitterent, existimans ea lenitate ac


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.