Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: singulari

Your search found 246 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 212-221:


212. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

(Baroni Antonio Klobusiczky duo praedia, et qualiter conferuntur.) Frater suae episcopalis excellentiae baro Antonius Klobusiczky cum conjuge sua et filio Antonio Zagrabiae suam excellentiam ad initium Julii visitarunt. Qui uti vir singulari doctrina, humanitate et aliis dotibus praeditus, ut ecclesiae et patriae prodesse possit, omnium vota communia erant. Ad hoc autem praestandum, necessaria videbatur in regno possessio, cum autem nihil reperiretur, quod emi et comparari posset, capitulum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis


213. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

de veritate ambigat. Sed antequam ad rem ipsam descendero, sciendum 1. (Lis prima inter episcopum electum Zagrabiensem et canonicum Balthasarem Kercselich.) Dominum electum Zagrabiensem episcopum Franciscum Thauszy a me a pueris cultum et pro singulari patrono habitum fuisse, ipsumque omnem mihi affectum adminus simulative exhibuisse, hinc in anno 1748., dum mortuo Braniugio Viennam appulisset, nihil a me neglectum, quominus amico famularer. Cumque, ut Deo notum, de eodem ejusdemque dotibus a diversis ministris fuissem interrogatus,


214. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 121 | Paragraph | Section]

fructum denique maximum ubique attulit, ut vere virum Dei et apostolum eum fuisse indubium sit. Fuit autem mitis et humilis corde ac ore, gravis nemini vel molestus. Corpore mediocri et sangvineo, carnosus mediocriter, infirmus tot inter labores et fatigia nunquam, pectore semper forti, non sine singulari Dei gratia et admiratione omnium, qui labores eius et fatigia, parcitatem quoque victus combinabat. Tandem 1753. ex Jaurinensi dioecesi, ubi prope Sopronium aestatem transegisset, Zagrabiam sub hyemem rediit et 31. Decembris in templo divae Catharinae, cum vesperi concionem de divinis


215. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

in disgratiam incidit et dare debuit, servandos hos enim esse, dicebat commissio. Qua occasione de Busanii potentia et causa revelabantur plurima praesidi commissionis. Ipsa autem commissio propriis impensis vixit, neque ulla accepit donaria, omniaque persolvebantur episcopo. Althamius singulari benevolentia tractavit | singulos, oscula dare solitus. Qua ejus humanitate quamplurimi decepti sunt, ut, quae ferme vellet, eidem dicerent. Fuit etiam non postremum stratagema, quod palam aversionem a vicebano, protonotario, Busanio et Raffajo


216. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

(Mors Nicolai Petrichevich.) Obiit quoque die 8. Martii reverendissimus dominus Nicolaus Petrichevich, praepositus Chasmensis, abbas infulatus sancti Nicolai de Gacska et canonicus Zagrabiensis, vir integer et vitae exemplaris, singulari erga beatam virginem Mariam devotione. Cui in praepositura successit Joannes Paxi, canonicus a latere episcopi, in canonicatu Mathias Petrovich, parochus in Gradecz. 3tio.


217. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

banis | e regno semper viguisse, et hominum perhiberet memoria et regni testarentur protocolla. Scripsit plenas teneritudine mareschallus Batthyan ad regnum litteras et statibus valedixit. Sed quod miramur estque singulare, scripsit vicebano quoque Naisich singulari expressione sui erga eum affectus. Rescriptae quoque ex publico sunt ad eum valedictoriae et una gratiarum actoriae per protonotarium. Et antequam prosequamur reliqua, (Indagatur causa resignationis.) Quaeres, quae causa videatur esse


218. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 396 | Paragraph | SubSect | Section]

Profecto si ullibi in Europa regulata habentur optima studia, haec immortali memoria et obligatione erga clarissimum celeberrimumque a doctrina et vulgatis libris virum dominum baronem Gerardum wan Switten, cui Austria suam debet eruditionem, Hungaria item vicinaeque provinciae, quod sua singulari industria et providentia a crassissimis tenebris et praejudiciis hanc eliberavit. Est ipse regiae Majestatis archiater, caesareae bibliothecae bibliothecarius ac studiorum praeses. Medicam facultatem Viennensem statim in suo Viennam adventu reformare coepit, sed prudenter ac cum tempore


219. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

ut sororum aliqua Pejachevich baroni obtigerit uxor, et a morte hujus Pejachevich Marcus pro fratre, cui uxor erat, cum Margaretha transegit coram tabula causa successionis in hanc devolutae factaeque inscriptionis. Verum, ut Margaretha forma et elegantia corporis fuit singulari, ita educatione neglecta, moribus plane admirandis. Conversationes parium oderat, sed cum villissimis conversabatur ipsisque se credidit, hinc variis superstitionibus, persvasionibus, opinionibus dedita, judicio omni carere videbatur. Sobrietatis miraculum


220. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

me rogabat, et quid et quae illa sunt tabularia praejudicia, panderem. Reposui, esse judiciariam ambiguarum legem interpraetationem; replicuit ille, vos tabularistas vinculum quoddam habere debere, ne intelligi valeatis, donec quis tabularista non evadat; sibi a senioribus narrari canonicis singulari loquendi modo, canonicos illos, qui tabularistae essent, perpetuo fari faterique, praepositum Putz ideo renunciasse banalis tabulae officio, quod praejudicia illa capere nequiverit annis quinque. Haec referre voiui, ut videat posteritas, quae miseria est a praetendentibus scientias, his


221. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Liptoviensi Hungariae comitatu esse dicitur. Comes Josephus Casimirus Draskovich generalis nunc vivens et cujus saepe superius mentio, cum in regimine fuisset Leopoldopoli in Hungaria, qua tum vicecolonellus existens, ut mulieriosus esset ac ad libidinem pronus, Susanae Malatinszki forma omnino singulari, tum et conjuncta corporis elegantia captus.... 1 redak prekrižen. eam secus....


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.