Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: alios

Your search found 1526 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 32-34:


32. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

Verum de his hactenus. Nunc ad te, et tua negotia, mi Compater, venio. Scribis de humanitate regis erga te, et liberalitate D. N. de pollicitatione D. Varadiensis et Colocensis Antistitum. Qua in re tibi gratulor, quia futurum iam iam divitem conspicor; mihi gaudeo, quia quod ego tibi debebam, id alios praestare et vicem meam supplere video. Si quid tamen ex istorum omnium collatione ad summulam aliquid tibi defuerit, recurres ad me, et si blande poposceris, forsitan accipies. O factum bene! quod Musae tuae et facetiae, hic inter barbaros maiora inveniunt praemia quam domi. Quam male metui,


33. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

Bibliothecam inscribam. Quae est ista, quaeso, tanta librorum habendorum insatiabilitas? Creditis hoc non esse vitium? At mea quidem sententia, nihil interest ad culpam, hoc an illud immoderate cupias; animi perturbatio, ubi modum transgreditur, semper peccat. Sed cupias sane libros, modo ne alios spolietis, praesertim minus habentes. Plena est huiusmodi supellectilis Italia, facite adduci quantos vultis; mittite numos Florentiam, unus vobis Vespasianus sufficiet. Quod nobis eos qui praesto sunt, gratis eripitis? Soline vos studiosi estis? Ne valeam, si omnes vos totum hunc mensem tam


34. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

possidere affecto libros, sed uti libris, et magis meos iudico meis absentibus alienos praesentes, qui commodato precariove apud me sunt, quia frui his licet; illorum tantus mihi usus est, quantus eorum, qui extant nusquam. Sed devolventur omnes ad me tandem pro haereditate! Quam multorum bona ad alios devenerunt, quam lex sanxit, et testator concupivit? Praeterea id incertum est, utri nostrum futura sit vita diuturnior. Nihil minus ordinem servat, quam Mors; ita ille mihi succedere potest, ut ego illi. Fac tamen superstitem; et id aeque dubium, quamdiu superem. Sic interim medium hoc


Bibliographia locorum inventorum

Jan Panonije (1434-1472) [1465], Galeotto suo epistula, versio electronica (, Hungaria), 926 verborum, Ed. Ács Pál Jankovics József Kőszeghy Péter [genre: prosa - epistula] [word count] [ianpanepistgal1465].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.