Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: certe

Your search found 1524 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 102-110:


102. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1r | Paragraph | Section]

profecto commisissem ut mihi hoc orandi munus esset nunc in celeberrimo totius orbis loco subeundum, presertim cum plane intelligam me nec tali doctrina esse institutum ut possim, nec tanto preditum ingenio ut audeam in hac clarissima luce sine magna sollicitudine et metu uersari; sed habet certe aliquam temeritas mea excusationem, cum sit interdum non minus pietas in audendo quam modestia in reticendo laudabilis, cuius plerunque immodicus ardor magnam apud deum hominesque consequitur gloriam. Quod quidem, Beatissime Pater, cum aliis plerisque, tum maxime illi, cui primo Christus


103. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

sit et humana non curet, ea ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu non constat, eum attingere non potest. Restat igitur religionem totam aut inanem esse, aut omnino nullam, et Christum Jesum, si deus et dei est filius, sicuti certe est, carnem hanc nostram assumere crucisque tormenta subire, quo nos saluaret, non modo non debuisse, sed ne potuisse quidem; cum nemo existimet deum affectibus esse subiectum. Sunt hec Epicuri inter crapulam et calices suos


104. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

conuincatur, necesse est profecto et deum esse et res humanas curare et bonos, hoc est sui similes, diligere, malos contra odisse. Semper enim iustitia iniquitati repugnat et bonitas prauitati est inimica. Quod si deo, qui summa est iustitia, summa bonitas, improbi displicent, conuenit certe ut puniantur. Neque est quod mihi aliquis dicat displicentiam hanc ex affectu prouenire, quo deum ipsum, qui stabilis, firmus, inconcussus est, commoueri non decet. Mouetur nanque summus ille rerum opifex, non autem affectibus (hi enim deum attingere non possunt) sed effectibus


105. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

deo cure res nostras esse ostendi, prosequar cetera, que se continenter offerunt, ne instituti sermonis cursus intercidatur. Prospicit ergo, ut docui, summa illa et ineffabilis maiestas rebus humanis eisdemque pro sua diuina benignitate et prouidentia moderatur. Quod si moderatur, certe prodest. Si uero prodest, conuenit ut eas etiam diligat. Si autem diligit, quis mirari debet illam saluti hominum uoluisse consulere orbique huic nocte et tenebris offuso lumen celitus demittere? Errabant enim miseri mortales studioque sapientie inquirende, quam sine deo assequi non


106. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

esse paupertatem suaderet, si ipse felix aduersos casus fortiter esse tolerandos predicaret, si incontinens ipse continentiam amplectendam esse contenderet, si denique nullo ipse incommodo affectus alios ad dolorem, penas, mortemque contemnendam hortaretur, nemo illum (ut arbitror, immo ut certe scio) non modo sequi, sed ne audire quidem uoluisset; est nanque portento simile ea uelle ceteris persuadere que tuipse nunquam attigisses. Sed poterat, ut superius est obiectum, etiam in celo residens omnis homines solo nutu ad ueram immortalitatis notitiam


107. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

uitam eternam custodit eam. A quo et Tragycus nescio qui uates quanquam gentilis non multum tamen dissentisse uisus est, quando sic ait: Que hic mala putantur hec sunt in celo bona. Proinde dicant licet homines quid uelint et suis ut libet blandiantur fortunis: sunt certe illi gratiores Jesu Christo: ad eiusque doctrinam propius accedunt quos inopem uictum patienter sufferre conspicimus: quam quos in rerum omnium ac uoluptatum copia uulgus ueluti beatos admiratur. Atque hoc loco multa profecto de diuitiis haud improbanda dicerem: que et ipse


108. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

Illum inquam uendidisti cum quo panem commedebas, illum uendidisti cum quo dies et noctes dulces capiebas cibos, idest qui te suauissimis et saluberrimis admonitionibus continue pascebat. Sed uideamus queso quod facinus aut crudelius aut detestabilius aut immanius perpetrari potuit. Miserum certe est ab ignoto homine iniuriam accipere: miserius a noto. Acerbum ab extraneo: acerbius a proximo. Calamitosum ab inimico: calamitosius ab amico. Indignum a uicino: indignius a domestico. Luctuosum a conciue: luctuosius a conuiua. Horribile a socio: horribilius a discipulo: et erat


109. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

non scietis: incrassatum est enim cor populi huius. Item Ezechiel dum captiuus prophetaret in Caldea sic ait: factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad uidendum et non uident: et aures ad audiendum et non audiunt. Ex quo certe Judeorum scelus atque impietas manifestissime apparet: Neque enim tam clarus sermo, tam simplex, tam manifestus inuerti aut deprauari ullo modo potest. Itaque redeamus illuc unde nostra diuertit oratio. Educitur Jesus ad supplicium eo quo narrabam uultu: eoque


110. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

reuoluens: quasi capite innueret quod manibus non poterat: Joani ait: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Cogitate nunc uiri optimi et mentes uestras tanto dolori. tante pietati queso recludite: qui status: que conditio: qui erat tunc animus miserrime matri. Ego certe uidere uideor perennes lachrymas: mestissimos eiulatus: dispersos crines: manus sanctissimas modo faciem: modo caput plangentes. Sed age omittamus hec omnia: cum eadem sacri etiam euangeliste consulto fortassis omiserint et Mariam uirginem nihil aliud nisi uerba illa notissima orbitatis


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.