Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: certe

Your search found 1524 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1257-1262:


1257. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

vel studia negligere, quum utrumque hominibus, qui se totos religioni bonisque artibus sponte devoverant, et videretur et esset necessarium. Utinam ego tam praeclarae disciplinae institutis saluberrimis, quantum et potueram et debueram, proficere voluissem! Non mei certe me tantopere poeniteret, quantum nunc poenitet, quod ne dicam mediocrem, sed nec parvam ullo in genere laudem sim consequutus. Sed de me satis. Incredibile vero dictu est, quantum desiderium, quam voluntatem animique ardorem exprompsit atque contulit ad


1258. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

naturae universae indagatrix philosophia vim hanc animi tantam sibi jam excolendam deposcebant, et divina, qua fulgent, veritatis luce avebant illustrare, quo idoneum facerent suarum laudum praeconem, et gloriae amplificatorem post hominum memoriam nobilissimum. Et certe ipsius naturae instinctu quodam divino fuisse videtur factus ad has facultates Rogerius: tanto enim se animi impetu, tanta aviditate, tantaque voluptate in penitissimos earumdem sinus ultimosque recessus intulit, ut nemini dubium esset, quin ipse in paucis esset


1259. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

jucundum ac suave est ejus ducis, quem diligimus, patriaeque vinculis nobis conjunctum habemus, et proelia et victorias et triumphos audire atque legere, propterea quia quidquid ab eo prospere gestum est, ad gloriam etiam nostram pertinere quodammodo videatur, eodem certe animo, eadem laetitia, eadem voluptate res praeclarissime scriptas, quae ex hujus viri admiranda ingenii foecunditate fluxerunt, debemus et recordari et amplecti: praesertim quum ducum imperatorumque res gestae non sine bellorum armorumque strepitu, ac multorum


1260. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

et quae de tempore, de spatio, de animis hominum, de Deo Optimo Maximo scripsit, quis ejus (liceat mihi per vos iisdem pene nominibus res appellare, quibus eas insignivit Rogerius; quae si cui purioris latinitatis fastidioso nimis amatori minus placebunt, amicis certe brevitatis claritatisque, quum sint jam usu philosophorum trita, non displicebunt), quis ejus, inquam, de maculis solaribus lucubrationem nescit eximiam? Quis non aliam miratus est de novissimo Mercurii Solem infra transitu? Quis non ea delectatus est, quam de


1261. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Solis ac Lunae defectibus sex in libros distributum. Quod opus utrumque si ita semper adamavit Rogerius, ut filias veluti carissimas et amplecteretur libentissime et oscularetur, esse profecto statuendum videtur, singulare quiddam atque eximium in iisdem contineri. Et certe si illius poematis et elegantiam Latini sermonis, et facilitatem explicandi res difficillimas ac a poetarum consuetudine remotissimas, et praeterea doctrinae reconditioris locupletem quamdam veluti supellectilem summa cum venustate conjunctam attentius


1262. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

incitamento voluit adhibere ad astronomiae domicilium ponendum atque adornandum. Verum Sylvii primum, deinde Benedicti mors consequuta haec Romae ornamenta tunc invidit. Qui vero in ejus locum suffectus est Clemens XIII. eodem habuit in honore Rogerium, multaque ejus certe fecisset consilio, nisi et gravissimis toto ferme Pontificatus tempore sese tempestatibus jactari agitarique sensisset, et alio avocasset ipsum Rogerium Lucensium respublica. Erat Lucensibus eo tempore gravis de aquis controversia cum Florentinis; quumque


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.