Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: certe

Your search found 1524 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1393-1403:


1393. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

fuit legitima proles, ergo etc.; sed Bavari adulterarunt hanc vocem ehelich (legitima) et scripserunt männlich (mascula proles); colludebat Bavarus cum aliis principibus, maxime cum aula Gallica, quae ceteroquin semper fuit aemula Austriacorum; actum fuisset hinc certe de monarchia Theresiae, nisi Hungari, semper fidi et sinceri, ipsi omnibus succurrisset viribus, fractisque Gallis et ejectis bis Bavaris ex ipsa Bavaria sustinuissent coronam Mariae Theresiae; ad hoc praetendentes accesserunt etiam rex Poloniae et Saxones; et Fridricus rex


1394. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

nuncupatur, sed tantum ad mares extensa est haec dignitas; tardius tamen etiam ad feminas extensa est haec dignitas (Frisiae vero et Groningae vicariatus permansit penes stripem juniorem, nempe principes Nassovienses). 2 Galli multas clades intulerunt Belgis, et certe funestris exitus fuisset eius nisi ipsi Angli ursissent pacem cum Belgis, ne sic Ludovicus 14. nimis viribus excrescant, et illi incassum vires suas atterant; dein ipse Leopoldus imperator duos principes Germaniae abstraxit a foedere Gallico, nempe archiepiscopum Coloniensem et


1395. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

est, his incarceratis substituti sunt Chatolici; aggressa est dein Parlamentum vetus, omnia antiquitus decreta, sanctionata, deleri et rejici curavit, novos deputatos submitti jussit, nempe non reformatos; ex eodem religionis zelo nuptias fecit cum Philippo rege Hispaniae, quod certe bonum Angliae non promovit; nuptiae hae sub his conditionibus sunt initae: Maria reservavit sibi jus et liberam dispensationem officiorum, aerarii Angliae; 2-o si filius nasceretur ex hoc matrimonio, ad eum spectaret regnum Angliae, cum comitatu Burgundiae et 17 provinciis


1396. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sic alter est imperator, rex, archidux, dux, magnus dux, magnus princeps, princeps et comes; pro diversitate titulorum, diversas etiam honoris praerogativas habent. 6 Imperium aliud est hereditarium aliud electivum, praerogativa hereditarii imperii est una certe ex praecipuis quas subditi imperantibus conferre possunt. Lex, secundum quam successores ex una familia habent, dicitur ordo successionis; successio alia est gradualis, cum gradu proximus succedit, alia linealis, cum gradu proximus ex linea descendentium succedit.


1397. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

haec tamen societas subesse debet imperio civili. 5 Hinc enata sunt jura imperantium circa sacra, scilicet in negotiis externis religionis, non vero in dogmatibus religionis; conscientiis enim subditorum vis imponi non potest, nec coactio; et hinc heresis certe ut delictum civile considerari non potest, nec apostasia; haec enim omnia circa dogmata religionis versantur, quae tamen imperanti non subsunt, siquidem nullum influxum in finem civitatis habeant. 34.1 Religio maximum influxum habet in finem


1398. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

9 Servitus in Anglia locum non habet, nullus est glebae adstrictus, sed omnes sunt liberi. § 4 De ceteris juribus regiis et praerogativis. 1.1 Inter praecipuas stirpis regnantis praerogativas certe est regni hereditas; transmittit enim ad posteros suos regnum et quidem ad utrumque sexum. 2 Titulus regis etiam conspicuus est; antiquitus apellabatur breviter rex Angliae vel Anglorum; Vilhelmus 1--us se etiam ducem Normaniae compellavit.


1399. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non quidem ea bonitate, sed multo leviori pretio haberi possunt. 2 Generatim nulla natio Europea adeo versata est in negotiis commercii tam politicis quam privatis ut Anglica, nullaque tam extensum et late patens habent commercium quam Anglica, ut certe Anglia magistra omnium nationum in commercialibus dici possit; mirus enim [enim] spiritus, incredibile desiderium lucrum capiendi apud Anglos; ad hoc plurimum facit quod mercatura una ex honorificentissimis occupationibus apud Anglos sit.


1400. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mutationem perferre posset per religionis negotia; experientia crebra docuit corruptioni locum non exiguum esse in parlamento, vel saltem in electione deputatorum. 5 Anglia magnam potentiam maritimam consecuta est, magnam valorum auctoritatem, sed pretio certe exaggerato: per ingentia enim, quae gerere debebant bella; magna enim debita contrahi debebant, quorum census exaggerati totum premit publicum; ratio ergo status suadet, quantum fieri potest, ut debita publica, maxime extera, depurantur, nullaque contrahantur nova debita,


1401. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dirigunt; quaevis urbs summum magistratum aeque habet; negotia socialia mercatorum, quae societatibus maioribus non subsunt, reguntur per magistratus urbanos. § 13 De ratione status 1.1 Provinciae Belgicae certe omnem gradum felicitatis adtigerunt possibilem, hinc patet constitutionem et nexum earum optimum esse debere, ratio ergo status suadet ut haec constitutio ultroque conservetur; dein ut aequalitas inter omnes provincias conservetur; cavendum est ne vicarius potestatem suam


1402. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Valedoleti est geographiae academia; Ferdinandus 2. fundavit picturae, sculpturae et architecturae academiam Madritti. 4 Hispanus ad scientias generatim aptus est, maxime tamen ad poesim sunt proclives, in authorum classicorum lectione et imitatione certe non ultimi sunt; ipse Seneca, Quintilianus, Lucanus etc. Hispani antiqui erant. 5 Philosophia in hanc diem regnat scholastica, quae multum obest perfectioni eorum, nemo enim audet novationem facere, quin


1403. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Urbes habent suos magistratus domesticos, qui vel gubernatoribus vel collegiis subsunt; hi magistratus tam judicialia quam politica ipsi gerunt. § 13 De ratione status 1.1 In Hispaniae regiminis forma certe ratio status poscit, ut evitentur multa hactenus observata; pauca enim sunt quae bona esse deprehendi potuissent, proin quae retineri deberent; regiminis naevi corrigantur, in re rustica, fabricis et manufacturis mutatio fiat, haec perficiatur, impopulatio procuretur;


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.