Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: certe

Your search found 1524 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 218-273:


218. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iesus Christus. Venerabili Presbytero Francisco Lucensi Cantori ecclesiae Venetae sancti Marci. M. Marulus. S. P. D. Librum, quem de imitatione Christi ędidi, Tibi mittere pollicitus fueram, et certe misissem, sed is mihi (ut nosti) ab illo fuit interceptus, cui reluctari non potui | neque si possem debui. Scriptum est enim: In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica! Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi


219. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth.10 Mar. 8. Luc. 12. Omnis inquit qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cęlis est . Si ergo in terra, ut oportet crediderimus, illic certe in cęlesti gloria coronabimur, ut optamus. Luc. 7. Beatus inquit qui non fuerit scandalizatus in me! Scandalizantur illi qui dubitant | nec satis credunt. Vnde Apostolus: Ad Corin. prima


220. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et si eum se esse Christus affirmauerit, cur ei non credunt? cur eius uerbis fidem non pręstant? cum etiam ipsi homines, quibus talia agendi data fuit potestas, in nomine Christi ea se egisse nunquam dissimularint. Quibus certe si crederent, et in Christum, qui ab iisdem prędicatus est, crederent. Porro cum nec operibus uolunt credere, audiant inclamantem: Matth 11 Veh tibi Corozain,


221. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

euadunt. Nullibi autem certior uincendi spes quam in Euangelio, in quo certantibus suffragatur gratia. Io 1 Quia Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Hoc certe optimum uinum in fine conuiuii reseruauit nobis benignissimus sponsus, cui dicitur: Io2 Tu autem seruasti bonum uinum usque adhuc, id est usque ad sextam ętatem, quam sex hydrię figurabant. Prima enim ętas fuit ab Adam usque ad


222. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Quę autem utilitas est | uacuum cibo gerere uentrem, et glorię cupiditate repleri? Hac tamen et phariseus ille refertus erat, quem certe nec coram Deo puduit arrogantius quam decebat sese efferre. Luc18 Deus gratias ago tibi inquit quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, ueluti etiam hic publicanus. ieiuno bis in sabbato,


223. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps89 Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni, si autem in potentatibus, octoginta anni , et amplius eorum labor et dolor. Quęre siquem inuenire potes octogenarium senem sanum. neminem certe reperies, cui uel aures non obsurduerint | uel uisus non hebetauerit | uel pedes non titubent, manus non tremant, dorsum non curuetur, dentes siqui reliqui sunt non fluitent, et tota corporis deformata facies non penitus alia sit quam fuerat. adde tussim,


224. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

intelligentiam. Denique in Euangelio Dominus: Luc12 Dabo uobis inquit os et sapientiam. Hanc uero sapientiam et iuuenes expetere et senes debent. Quam si adepti fuerint, dabunt certe operam, non ut diu, sed ut bene uiuant, neque ut ętate, sed moribus graues sint. Nam diu uiuere hoc quoque mali habet, quod necesse sit, ut qui diu uixerit, mortes uideat multorum, lugeat liberorum orbitatem, ingemiscat


225. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Apostolo: Cor1-15 Stella enim a stella differt in claritate. sic et resurrectio mortuorum . Quanto quis plenius in se Christi similitudinem expresserit eum hic imitando, tanto illi proximior est futurus in cęlesti regno. Hoc certe ipso pollicetur dicens: Io12 Siquis mihi ministrat, me sequatur, et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Siquis mihi ministrauerit, honorificabit eum Pater meus . Hęc


226. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth11 Iugum meum suaue est et onus meum leue. Hoc diuinus psalmista | sensit dicens: Ps33 Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. Hac certe dulcedine affecti erant apostoli, cum inter flagella gauderent, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et cum sęuissimi tyranni tormenta proponerent, necem minarentur, ne Iesum euangelizarent, tacere omnino non poterant. tanto illis nomen Domini sui


227. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lasciuientium cogitationum erit resistendum, ne placeant, deinde si quicquam delectauerint, ne eatenus gratę sint, ut usque ad consensum facti animum inclinent. Quod si euenerit, iam certe commisisti scelus illud, quod cogitasti ut committeres, si adesset facultas daretur-que occasio. Quoties enim iniquę actionis adimplendę potestas tollitur, uoluntas peccandi pro facto habetur. Cum ergo se nobis noxii


228. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

superstitiose | ut Iudei sabbato. Nam et mensas paramus | et calices abluimus | et multa huiusmodi agimus. Etenim seruilia opera quę uetantur, peccata potissime, quibus Deus offenditur, intelligimus, a quibus certe tunc magis est abstinendum, cum diuino cultui opera impenditur. Neque aliam ob rem festo die cessare debent manuum exercitia, nisi ut quisque cęteris omnibus curis expeditus diuina tantum


229. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omnium est et largitor et cuius tam dicta quam facta nulla prorsus in parte argui queant, cum solus in cunctis ut maxime potens ita summe sapiens sit. Cogita etiam, quanta tibi in his obseruandis, quę pręcepta sunt, promittantur. Certe, non argentum neque aurum neque terreni regni fortunę subiecta potentia aut glorię humanę fragile bonum, sed illa firma atque stabilis beatitudo, qua nihil melius, nihil maius ab homine optari possit. Cum ista animo permensus fueris, tunc non solum quam


230. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esset, uigilaret utique | et non sineret perfodi domum suam. Inimicus igitur noster et fur diabolus est. Somnolentis et ocio uacantibus magis insidiatur, quia minus prouidi sunt ad cauendum facile-que ad omnes uoluptatum illecebras inclinantur. Qui certe si capti et irretiti fuerint, tunc demum intelligent, quam male dormierint, cum uillicationis suę reddere rationem compellentur. Datum quippe sibi tempus ad poenitendum ac bene agendum | inutiliter, immo et nequiter consumpsere. Nihil de futura uita


231. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deus, quod indigeat, ut hominum opera orationes-que ad se perferantur, sed ut per angelorum officium suam erga pios promptos-que peccatores beniuolentiam testetur. Amare se plurimum eos ostendit, quos talibus uti concedit ministris. Quibus certe si digni fuerimus, hoc est, si, quemadmodum oportet, orauerimus, pręterita peccata condonabuntur, pręsentia repellentur, futura facile uitari poterunt, ipsa animi uirtus roborabitur, caro obediet spiritui et superatis diaboli tentamentis bonorum operum fructus cumulabitur.


232. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

semper ea fine orandum erit, ut commodius ei, qui bona omnia tribuit, seruiatur. Sed auari ideo orant, ut terrena bona lucrentur, ideo glorię cupidi, ut ab hominibus laudentur. Quare ad primos certe pertinet, quod in Euangelio dicitur: Vę uobis, scribę et pharisei, hypocritę, qui comeditis domos uiduarum, orationes longas orantes! Propter hoc amplius accipietis iudicium. Non enim solum pro auaritię crimine punientur,


233. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sunt, qui nimis negligenter orant. summis labiis uerba murmurant | nec satis quid dicant attendunt, non dissimiles illis, qui per quietem somniantes loquuntur, quos per Esaiam arguens Dominus ait: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Tales certe si exaudiret, non reprehenderet. Et quoniam inter orandum semetipsos non intelligunt, faciunt ut nec a Deo intelligantur. Qualem igitur affectum orandi habent, talem et fructum suę orationis referunt. Ex


234. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut in tempore resipiscas | et cum diu dormieris, iam tandem expergiscaris | atque a uitiis quę sequeris auersus | incipias iter ingredi uirtutis. Quod si parumper perpendere uolueris, quantum lucri facturus es, si te corrigas, quantum boni consecuturus, multo certe alacrius festinantius-que reditum expedies ad probitatem | quam ad nequitiam discessum hactenus expedisti. An tu ignoras iumenta onere grauata segnius a stabulis abire solere, celerius uero ad stabula remeare? et hoc quidem oneris


235. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim prodest Christum honorare, dum te indignum iudicans corpore eius et sanguine abstines, si peccato non abstineas, quo ipsum ad iracundiam prouocas | et prudens ac uolens te illius conuiuio indignum pręstas? Omnes certe indigni sumus, cum nemo sit qui non peccet , nemo cui cum centurione in Christum credente dicere non conueniat: Domine non sum dignus, ut intres sub tectum meum. In eo tamen digni censemur, si poenitentes,


236. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De ieivnio et refectione. Caput XX Ieiunium uidetur institutum pręcipue aduersus carnis nostrę petulantiam, ut debilitatis corporis uiribus turpium uoluptatum in nobis lassescat appetitio. quę certe si satis domita fuerit, expeditior pronior-que erit uia ad bene beate-que uiuendum. Ieiunium igitur non ab re tam ueteri quam noua Lege commendatur. numeri 9


237. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dei pręcepta implere negligunt. Quid enim prodest corpus tenuare abstinentia, et prauas cupiditates ab animo non euellere? si sic ieiunas, non Christum imitaris, sed diabolum. qui certe neque comedit neque bibit, et tamen nunquam a sua peruersitate resipiscit. Sicut nec illi, quibus lamentantibus, quod ieiunando calamitatem nequirent auertere, Deus respondit: Esaia 53


238. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ista denique non hominis sed diaboli sapientia est. Hac armatus erat serpens, qui decepit Euam. hanc sequuntur illi, de quibus in Euangelio dicitur: Prudentiores sunt filii seculi filiis lucis in generatione sua. Ab hac certe uir iustus abhorrebit, ut potius secundum Deum quam secundum seculum sapiens sit. ac ne quando et ipse seculi sapientium capiatur sycophantiis, Deum cum Propheta orabit: Ab homine iniquo et doloso errue me!


239. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

promissam cognoscunt. Gentilitas demones alios bonos alios malos esse dixit. nos uero sub hoc nomine malos tantum intelligimus. Illos enim spiritus qui boni sunt, Dei angelos atque ministros nuncupamus. Neque certe conuenit | quorum diuersa est uoluntas, eodem nomine confundere. Demones ergo nequitię pleni spiritus inuidię acti stimulis hominem semper ad uitia prouocant, ne ad cęleste regnum, unde ipsi deturbati


240. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Primogenita Aegypti sunt demones inter omnes nequitia primi, dicente Domino: Meum est omne primogenitum. ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificaui mihi quicquid primum nascitur in Israhel. Certe nisi Dominus noster Iesus Christus primogenitos Aegypti percussisset, principatus (ut Apostolus ait) et potestates aduersas traducens et triumphans in cruce, sanctificatio eius, qui est primogenitus omnis creaturę, ad nos peruenire minime potuisset. Qui ergo non uult cum


241. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

xv. Sic filii Iuda superare quidem Iebuseum potuerunt, delere non potuerunt | vnde cum eis etiam habitasse dicitur . xvi. / xvii. Sic filii Ephraim et Manasse subiecisse certe sibi Cananeum feruntur, non tamen eum interfecisse. Tentationes igitur uincere possumus, ne autem tentemur efficere non possumus. Quod si Dominum serpens tortuosus et in omne nefas


242. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

colluctatio aduersus carnem et sanguinem. Interim si in hac leuiore ac proletaria pugna non uicerimus, quomodo in magis graui bello principum atque rectorum uincemus? Porro si strenui militis operam in turba pręstiterimus, iam certe altius promoueri merebimur, ut uidelicet inter decuriones | uel centuriones | uel tribunos etiam ac duces censeamur. Quo si peruenire cupimus, ipsa militię nostrę rudimenta atque principia fortiter constanter-que nobis exequenda


243. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut cęlestia tantum affectent, de cęlestibus prędicent | et portionem in cęlo consequantur , qui in terra diuitias habere noluerunt. Quare ergo Ecclesię agri, uillę, uici, urbes donatę sunt | et sacerdotibus episcopis-que distributę? Certe non ut in his ipsi luxurientur, sed egenos pascant. non ut sibi nummos inde congregent, sed ut inopum turbę dispensent, ut miserorum necessitati succurrant | et stipendia quoque militibus ministrent, qui pro religione, pro fide, pro iustitia contra


244. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

nisi cum mergi coepisset, quando etiam ei de sua cruce prędicenti respondit: Et si me oportuerit mori tecum, non te negabo. Tametsi pręstare nequiuerit quod promiserat, promisit tamen tanquam pręstiturus . et certe pręstitisset , si non suę imbecillitati, sed Dei uirtuti confidens promisisset. Quando pręterea Christo Domino seruis suis pedes lauanti, indignum ratus ut Dei filius ad tantam descenderet humilitatem, respondit: Non lauabis mihi pedes in


245. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

demonstrat. Quicquid enim magis persuadere cupimus, hoc crebrius auditorum auribus inculcamus. Maximam autem charitatem illam esse dixit, quę ne uitę quidem nostrę parcere nos hortatur, dum consultum uolumus proximorum saluti. Et certe pręferendum est cuiusque hominis animę perenne bonum caduco et transitorio uitę nostrę bono. exempli gratia: sęuiente in christianos persecutione aliquis tormentorum necis-que metu uidetur Christum negaturus; tunc tu debes animum eius


246. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et alii poena eius territi tale aliquid committere uereantur. Quod si dominus seruum etiam puniendo diligere debet, quomodo tibi fas erit | in conseruum tuum debacchari uel sęuire uelle? Quem certe nisi corde odisse desinis, quanuis re atque opere non offenderis, tanti criminis reus comprobaberis, quantum mali ei optabis. Cuicunque enim ex odio perniciem concupieris, eius interemptor es | dicente Ioanne


247. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uero et temperantibus uiris, ut animo excolendo officiosius operam impendant, belli impedimenta submoueri desyderemus. Ita enim exteriore aduersario pacato ac cessante, facilior cum isto quem assidue intra nos patimur, erit pugna. Quem certe nisi domuerimus, nisi animi in quo ratio est, ditioni subiecerimus, nihil proderit ab illis inimicis qui foris sunt, donata pax, dum ab hoc qui intus est inquietamur. Inimicus autem domesticus noster atque intestinus ipsa carnis


248. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

delinificis-que uerbis beniuolentiam ostendit, et in corde meditatur carnificinam. Saul Talis pax Saulis fuit erga Dauidem. cui se pacatum ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset | nisi lanceę ictus ab eo, qui petebatur, fuisset euitatus. Ioab Talis pax et Ioabi in Amasam, collegam suum, fuit. erant enim ambo Dauidici exercitus duces. amice ac familiariter ipsum alloquendo pugione transfixit.


249. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

allectus, quos a Iudeis accepit. Non fuit ergo ueritus tam prophano animo, tam mente impia ad talem Dominum accedere | et ei osculum pacis offerre, quem tam paruo iam uendiderat. Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum. conscientia pulsatus ueniam desperauit. quam certe si petiisset impetrasset, et qui pro suis crucifixoribus orauit, proditori quoque pepercisset. Ille tamen dolore superatus ipse sibi mortem consciuit, laqueo se suspendens | et infelicem animam ęternę mortis tenebris tradens.


250. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inanis ac superba suimet iactatio. Ira Septima uero ac suprema istarum, quę in Leuitico simul tractantur lepra | non hominis esse dicitur sed uestimenti. Vestis linea inquit siue lanea, quę lepram habuerit in stamine atque subtegmine | aut certe pellis uel quicquid ex pelle confectum est, si alba uel ruffa macula fuerit, infecta lepra reputabitur. Demus hanc (si libet) quod reliquum est, iracundię uitio. Cum enim nulla animi passio ita hominem infatuat atque dementat ut iracundia, merito lepra ista


251. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mala omnia non immerito accidere confitemur. quemadmodum e contrario iustis et innocentibus | et non suam sed Dei sequentibus uoluntatem bona omnia euenire. Cur autem iustis quandoque male | et iniustis bene? hoc certe minime uidebitur mirum, si rerum exitum, qualis utrorumque futurus sit spectabimus. Iustis quippe uiris aduersa quę contingunt, summę perennis-que felicitatis meritum per patientiam comparant . Malorum uero prosperitas nequioris luxurię illis materia


252. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Horum propositum longe melius esse quam coniugatorum utriusque Scripturę testimoniis probatur. XXII In Leuitico filia sacerdotis uidua ad patrem reuersa uescitur de sanctificatis | quę certe attingere gustare-que nequibat, dum marito seruiret. XIX In Exodo Moyses per triduum ab uxorio opere abstinere eos iussit, qui ad montem accessuri Deum-que loquentem audituri erant. Reg.


253. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

miserando, ipsi a suo pręside Deo misericordiam consequerentur. Docuit hoc et Saluator noster | hominum multitudinem pascens in deserto, nolens dimittere ieiunos, ne deficiant in uia. Et certe non humanus sed ferinus est, qui multos perire patitur, cum multos potest sua ope liberare. In peregrinos etiam seruanda est humanitas | et cum enim mortalium una origo sit, unus Autor et Dominus omnium, nemo nobis


254. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et terrena non cęlestia concupiscentis. quę non modo non concupiscere, uerum etiam propter Christum debemus contemnere. ut illas acquiramus diuitias, quas nec tinea corrumpere | nec fur possit auferre. Pro quibus adipiscendis plerique certe spontaneam subeunt paupertatem. ut ostendant | nolle se omnino possidere opes perituras, sed illas quę perire nequeunt, in thesauris reconditas ęternitatis.


255. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

conueniunt: Est domus ampla, iacent penitus defossa talenta Cęlati argenti, sunt auri pondera facti Infecti-que mihi. Ezechias Qua iactantię uanitate cum Ezechias quoque, qui iustus erat, peccauerit, quomodo poterunt iniqui ea carere, qui certe magis opibus quam uirtute esse clari cupiunt? Sed quantum uolunt glorientur, cum interierint, non sument omnia | neque descendet cum eis gloria eorum | nudos et fortunę et animi bonis gehenna excipiet, tanto miseriores futuros, quanto sibi uidentur feliciores.


256. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in optimum quenque maxime beneficus sit | nec nisi bene de se merentes ad beatitudinis gloriam faciat ascendere. 12 Ideo in Ecclesiastico est scriptum: Benefac iusto, et inuenies retributionem magnam, et si non ab ipso, certe a Domino. Eligas igitur oportet, cui pręcipue benefacias, ut beneficiis bene recte-que collocatis | et amicos tibi compares | et Deum magis demerearis. Vt autem quisque


257. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

immo memor accepti fuisses, si referre gratiam cogitasses. Ipsa obliuio te ingratitudinis accusat, qua te defendere ab ingratitudine conaris. Quę autem res est quę pręcipue faciat ingratos? alios certe superbia, alios auaritia. Illi dignos se beneficio existimant, et dedisse putant cum acceperint. hi uero accepisse se dissimulant, ne reddant. et quanto cupidius acceperunt, tanto in reddendo lentiores existunt | nihil-que se


258. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

domino beneficium an non? Si negaueris, respondebo tibi: sine causa ergo benignius quam reliqui eiusdem conditionis a domino accipitur, sine causa manumittitur | et iam non ut seruus aut libertus, sed ut filius diligitur. Immerito certe ista in seruum conferuntur, si nullum domino beneficium pręstitit. Sed qui talia a domino meruit accipere, negari non potest, quin pręstiterit aliquid, ob quod talia accipere uisus est dignus.


259. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel poetarum figmenta decantant | uel explicandis gentilium historiis immorantur | uel de cęlestium motu syderum-que naturis disputant, non quęrentes quod saluti conferat animarum, sed quod auditorum aures demulceat atque delectet. Hi certe a Domino audient: Mat. 13 Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. Plausum enim uulgi quęrunt | et docti dici quam sancti malunt. nec uident quod callidis diaboli suggestionibus supra pinnaculum templi statuuntur,


260. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eiicerent, ipsi demonum cultores, quos pro diis habuerunt? Quomodo mortuos reuiuiscere facerent, cum Christum, qui uita est, nescierint? Nonne uos illis doctiores estis, quos non homo sed Deus erudiuit? quos Dei Filius, qui summa ueritas est, instruxit? De uestra certe, non de illorum doctrina est dictum: Prouerb. 20 Aurum et multitudo gemmarum et uas preciosum labia scientię. Nihil enim scientia charius, nihil pulchrius, quę de ore fidelis doctoris emissa uiam ad immortalitatem mortalibus


261. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem probe sancte-que uixerit, siue liber | siue seruus, non potest ei non esse gratissimus quidem atque charissimus. Quid autem iuuat | regnis pręsidere, et ab ipso rege regum reprobari? Regnum tibi si hostis non abstulerit, certe auferet mors, quę semper propinquior est quam creditur. Cęlestis uero beatitudinis pręmium | perpetuum est et perenne. Nullius minas metuet, qui illud consecutus fuerit, nullos casus formidabit semper-que felix ac beatus erit,


262. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręceptis iustitię saturentur. Hos deplorat Hieremias et ait: Hierem. 4 Adhęsit lingua lactentis ad palatum eius in siti | Paruuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Hi certe miseratione digni, quia dum bonis exaturari cupiunt, malis quomodo sciunt abstinent. Ne quem autem scrupulum patiantur erroris orandum est, ut mittat Dominus operarios in messem suam. Quicquid interim patiuntur, pastorum culpa fit, qui pręsunt ecclesiis, et dum seipsos


263. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sunt desidię fugiendę laboris-que subeundi. dum ad mentem nobis reuocant, quibus atribus ipsi sancti ęternam beatitudinem consecuti sint. Antonius. Hilarius. Serapion. Archebius. Pacomius. Dorotheus Hanc certe adepti sunt: Antonius qui sportulas de palmarum foliis texuit; Hilarion qui ligna concidit; Serapion qui cum suis discipulis messis tempore operam locabat, ut inde haberet quod ipsorum uictui annuo sufficeret; Archebius qui suis manibus cęllas construebat quas aliis donaret;


264. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

manus dedit, qui nihil agendo conterit ętatem. quod si necessarię forent ad applicanda tantummodo ori alimenta, etiam pecudibus datę fuissent. Operari manibus hominis proprium est. Qui ergo manus suas ad aliquid honesti faciendum non extendit, pecudi certe similior est quam homini, aut etiam pecude deterior. Mutum enim animal in multos usus utile est, homo uero ociosus nulli prodest, sibi autem etiam nocet plurimum. ut ex his quę dicta sunt, satis constat. Iccirco sane et ab


265. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mercenarius neque seruus est sed potius filius Patri ęterno perpetua charitate deuinctus. Atque ideo qui uoluntarie seruit, sponte obtemperat, nihil in quo Deo gratificari se censet, agit inuitus. Hic certe cum psalmista sancto concinere poterit: ps. 39 Vt faciam uoluntatem tuam Deus meus uolui. Tunc demum uera perfecta-que obedientia est, cum nostra uoluntas ex Dei pendet uoluntate. cum


266. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Idem astruit ipse apostolorum princeps Petrus: prima 3 Et mulieres inquit subditę sint uiris suis. Hester 1 Certe non aliam ob causam ab Assuero, Persarum rege, Vasthim repudiatam legimus, nisi quia per internuncios ab illo uocata uenire contempsit. et hoc quidem egit ille sapientum consilium secutus, ut omnes mulieres discant deferre honorem uiris | et non minus obedientiam quam fidem


267. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non aperiens os suum | et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. quoniam in te Domine speraui | Tu exaudies me Domine Deus meus. mat. 15. Channanea. Sic certe exaudita est Cananea mulier pro filia supplicans, quando canibus comparata humili responso intimam cordis patientiam indicauit. De patientia persecutionis. Caput XIV Pauli


268. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aut fateamur nos, qui multorum criminum conscii sumus, indignos esse iniuria | et illum dignum, qui peccatum non fecit. uel illos qui Spiritu Sancto repleti erant, et tamen infestationibus impiorum hominum carere non poterant. Quod certe fateri nemo, nisi stultissimus fuerit potest. Dominus igitur omnium innocentissimus, omnium optimus, falsis criminationibus circumuenitur et tacet, accusatur et nihil respondet | ab hominibus diiudicatur hominum


269. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quia insolentiores reddit. Iustum autem neque prospera extollunt | neque frangunt aduersa; in utroque rerum euentu eandem seruat animi constantiam. Sed in aduersis si non melior, certe tutior efficitur. Semper enim ad delinquendum magis prouocant, quę secundo flatu feruntur. De patientia martyrii. Caput XIX


270. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 139v | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati estis cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Quam certe mercedem si alta mente consyderabimus, terrena omnia facile contemnemus. neque omnino quicquam toleratu graue uidebitur, quoties bona, quę pro malorum perlatione compensanda sunt cogitabimus. Immensa enim et ineffabilia sunt illorum bona


271. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

impatientia ipsa, quia charitati contraria est, Deo etiam qui charitas est aduersatur et repugnat, animum a cęlestium contemplatione auertit | et ęterni boni reddit negligentem. Impatientia enim tota de rebus terrenis est. a quibus certe quanto secedimus longius, tanto proximiores Deo efficimur. Cui quidem si iungi uolumus, humilitate opus est | et patientia et omni mansuetudine, non supercilio, non indignatione neque ira, quę Deus odit et execratur.


272. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quaestio. Qua in re quidem quęri potest, Cur multi prophetę sancti-que Legis, qui pręceptis diuinis pro sua uirili semper obtemperabant, egestates, angustias, persecutiones passi sint | et post illos apostoli Christi, martyres alii-que fideles? Quia certe illa terrena bona ciuitates, prouincię, regna solent appetere, turba uidelicet in perferendis angustiis minus fortis, ne tententur supra id quod possunt. Sanctos uero atque perfectos, ut appareat quam constantes, quam firmi sint in contemnendis omnibus quę diu stare


273. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ait: iob. 39. Manum meam ponam super os meum. vnum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam. Hunc igitur imitemur | et poeniteat nos uerbositatis, qua certe non bis, sed millies lapsi sumus. quod-que multiloquio nos deliquisse meminimus, silentio emendemus. Bonos uiros taciti audiamus, ut discamus. Caueamus autem cum malis multum loqui, ne subuertamur.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.