Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: certe

Your search found 1524 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 284-302:


284. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

pręcipitetur. Talia autem se non inuitum pati ostendit, cum inter eos, a quibus ducebatur, non comparuisset. Sequitur enim: Iesus autem transiens per medium illorum ibat. Discessit itaque ab eis et uenit Capharnaum, ciuitatem Galileę ibique docebat populum. Qua certe in re instruit nos ne tunc quidem, cum aduersariorum persecutionem patimur, cessandum esse ab operibus iustitię. Ad hęc frequenter etiam lapidibus eum obruere concupierunt. Nam cum in templo eos docuisset, ut Ioannes ait, dixissetque: Antequam Abraham fieret,


285. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

Caiphas a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Et malis igitur quandoque datur prophetia, sed attende quomodo: ita certe, ut, quod ipsi fando designent, non intelligant. Caiphas carnaliter ad innocentis necem inclinabatur, Spiritus autem Sanctus ad mysterium redemptionis nostrę uerba formabat. Porro sancti prophetę, licet multa obscure admodum et perplexe prędicerent, nihil eos ex iis, quę


286. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

uiolenter sese opponit et ab incoepto spiritalis ac salutiferę conuersationis retardat atque abducere conatur. Videant igitur parentes, quid hac in re facto opus sit, ne nimis inconsulte natos suos amando et semetipsos et quos genuerunt perditum eant. Hoc certe ideo admonendum duximus, quia multos in hanc erroris foueam pręcipites ire uidemus, ignaros quidem, quanto sese implicent cum in filios parricidio, tum in Deum sacrilegio. Cui soli seruire multo est pręstabilius quam toti terrarum orbi imperare. Sed iam ad id, unde


287. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

in eum criminationem discuti non permittitis. Dixerunt Iudei: Nobis non licet interficere quenquam. Os uestrum condemnat uos, o Iudei. Non negatis uobis non licere interficere quenquam. Et tamen interfici poscitis innocentem. Si ergo uobis non licet interficere, certe nec interfici quenquam uelle licet. In illorum autem manibus, qui crucifigunt, qui supplicio afficiunt Iesum, uestra est u oluntas, uestra mens, uester animus. Nequaquam illi interficerent, nisi uos, ut interficiant, instaretis. Facitis itaque, quod uobis non


288. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesus autem, qui prius tacuerat, tunc respondit dicens: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? Quare, quem nihil latere potest, quasi rerum ignarus interrogat? Quęstio Certe, non ut ipse discat, sed ut pręsentes et posteri sciant ipsius Pilati aduersum Iudeos contestationem. Respondit enim Pilatus: Nunquid ego Iudeus sum? Vt uidelicet ad te accusandum mouear sicut illi. Gens tua et ponitifices tui tradiderunt te


289. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 483 | Paragraph | SubSect | Section]

apposuit Pilatus litteris Hebraicis, Gręcis et Latinis conscriptum: Iesus Nazarenus, rex Iudeorum. Tot linguis exarata est inscriptio, ut et ciues legere possent et aduenę. Hanc quoque inscriptionem cauillabantur Iudei, ne Christus rex eorum nuncuparetur. Et certe in eo, quod inuidię uitio seruiebant, non erat eis rex Christus, in eo autem, quod Creator et Sustentator erat, ubique dominabatur. Propterea titulus non est mutatus dicente Pilato: Quod scripsi, scripsi. Tunc iuxta Ioannis narrationem milites


290. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

autem sanguis, ut sub maledicto uenundatos redimeret*, fluxit aqua, ut iam redemptos ab omni prorsus mentis corporisque inquinamento ablueret et emundaret. Quanuis igitur nobis liceat de tanto in nos collato beneficio plurimum semper gaudere, non tamen deest materia flendi. Quia certe, nisi homo peccasset, Christum talia pati necesse non fuisset. Lugeamus ergo Domini nostri propter peccata nostra assumptas passiones dicamusque ei cum gemitu et lachrymis: Nos, Domine Iesu, mandatum Dei pręuaricando probris te contumeliisque obiecimus, nos tibi


291. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

pater est dictus et multarum genitum genitor. Porro eadem sponsio postea repetitur* diciturque ei: Suspice cęlum, et numera stellas, si potes. Sic erit nomen tuum. Credidit Abraham, et reputatum est illi ad iustitiam. Stellas numerare iubetur, quia nunquam certe fuit tam magnus sub unius Dei cultura credentium numerus quam post Domini nostri Iesu Christi in terram aduentum. Ex his autem alii pulueri, alii stellis comparantur, eo quod inter fideles etiam alii imperfecti quasi terreni, alii perfecti ueluti cęlestes et stellarum


292. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 528 | Paragraph | SubSect | Section]

congressus uincit. Hęc si de Messia futuro prędicta non ignoras, quare in Christo crucifixo impleta negare audes? An tantum, ut negando pereas, qui credendo et confitendo posses uiuere? Baptizatus Iesus ieiunat, tentatur, uincit. Et tu certe, si baptismi salutaris te susceptione armaueris, carnis concupiscentiam ieiunio, diaboli dolos fidei constantia superabis. Quadraginta diebus ieiunat Moyses, ut Legem acciperet; quadraginta Helias, ut ad montem Dei perueniret; quadraginta Christus, ut pro Adę


293. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. Quod Esaias admirans: Quam pulchri — inquit — super montes pedes annunciantis et prędicantis pacem, annunciantis bonum, prędicantis salutem, dicentis Syon: Regnabit Deus tuus! Pulchri certe fuerunt pedes Christi a morte resurgentis et in cęlum ascendentis, super montes, id est super discipulos pacem nunciantis, quibus dixit: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, annuncians bonum, prędicans salutem, ut et ipsi aliis eadem nunciando,


294. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

— sanctam ciuitatem, Hierusalem nouam, descendentem de cęlo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam uiro suo. Ad hanc in Esaia loquentem Dominum audimus: Restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. Restituit certe pro iudicibus apostolos, pro consiliariis doctores. Post hęc: uocaberis — inquit — ciuitas iusti, urbs fidelis. Hęc eadem monstrata in uisu fuit Ezechieli prophetę. Vidit enim ciuitatem super montem excelsum positam, hoc est, supra petram


295. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

beatitudinis hubertate. Et ut unam esse credamus sanctam Ecclesiam, non multas, ut quid — inquit — suspicamini montes coagulatos, ecclesias uidelicet gentilium uel hereticorum. Mons autem, in quo complacuit Deo habitare in eo, mons certe unus est. De quo in psalmis ait Saluator: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum *corr. ex muri Domini. Ac nequis ambigat, quin ista Christi sint uerba,


296. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

canentibus pharisei et scribę indignarentur et laudi eius, quem et ipsi laudare debebant, inuiderent cumque sibi pręferri grauiter ferrent. Coacto igitur iterum concilio in atrio Caiphę pontificis pari omnium consensu deliberant atque decernunt perdere Saluatorem. Quem** certe infelicius perdiderunt non credendo quam interficiendo, quando quidem post commissum quoque flagitium non negabatur eis poenitentię locus, si ad eum, quem crucifixerunt, mutatis animis conuersi ueniam petere uoluissent. Quando autem id, quod inter se agitauerant, perfecturi


297. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

ne se primam etiam tetigisse iactaret. Quod autem infertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum, spiritaliter intelligi uoluit, ut se cum Patre unum significaret et tunc demum beata uisione a sanctis tangendum, cum uidebitur in Filio Pater et in Patre Filius. Futurum certe istud fides credit, licet ratio intellectus nostri, qualiter hoc futurum sit, non comprehendat.** Maria itaque corpus hominis tangere expetiit, ille magis expetenda proposuit, ut in homine Christo Deum uidere et, quomodo in cęlesti regno sanctis datur, ita tangere


298. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

Venit non tardius fortasse illis, quę prius recesserant, tanto leuior facta ad cursum, quanto ardentioris amoris acta stimulis lętitięque recentioris. Discipuli uero audientes, quod Iesus uiueret — ut Marcus ait — non crediderunt. Sed certe pro nobis dispensabatur, ut apostoli non crederent, nisi uiso Domino. Nam si in ore duorum uel trium testium stat omne uerbum, quanto magis in ore plurimorum idem affirmantium! Apparuit Dominus per idem tempus duobus discipulis in castellum pergentibus. Qua de re quid


299. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 638 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus se manifestat Dominus. Duo sunt genera charitatis, alterum, quo Deum, alterum, quo proximum diligimus. Hęc sunt, quę nos Christo coniungunt et usque in cęlum, ut in Deo uiuamus, de terra sublatos comitantur. Duo pręterea sunt, qui in castellum eunt, corpus et anima. Hi certe in regni cęlestis castellum intrare non poterunt, nisi ambo in unam consenserint uoluntatem, ut obtemperet quidem caro spiritui, spiritus autem obediat Deo. Castello enim nomen est Amaus, quod interpretatur mater festinans uel desyderium consilii.


300. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

Vos illum expectatis; qui si in mille et quigentorum annorum spacio non uenit, quando ueniet? Veniet autem iste, qui iuxta prophetarum oracula et passus est, et sepultus est, et resurrexit, et in cęlum ascendit, et iterum uenturus est, non ut iudicetur, sed ut iudicet. Quo certe iudicio, sicut iusti et fideles in ęternum saluabuntur, ita scelesti et increduli in fornacem ignis inextinguibilis sine fine cruciandi detrudentur, ut nunquam iusta uindicta careant, qui nunquam malignę mentis nequitia carere uoluerunt, dum uiuerent. Saluator


301. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

Sanctus et in cęlo erat cum Patre et in terra cum Filio? Non poterat — inquam — is, qui hic manens in discipulos insufflauit et dixit: Accipite Spiritum Sanctum, facere, ut in eos tunc ueniat Spiritus Sanctus, sicut in cęlum abiens, ut ueniret, fecit? Potuit certe, sed noluit. Atque ideo quidem hoc fecit, ut ablata ab oculis eorum serui forma, qua minor erat Patre, ad illam inuisibilem in qua ęqualis est Patri, contemplandam magis animos intenderet. Nisi — inquit — abiero, nisi assumpti hominis


302. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 694 | Paragraph | SubSect | Section]

Spiritum Sanctum Deum esse. Hic fuit igitur, qui super apostolos descendens reuelauit eis omnem ueritatem et per eos nobis, qui credimus. Qua de re quidem propheta Dauid gloriatur dicens: Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Quam certe sapientiam neque illi, qui dicti sunt sapientes atque philosophi, adepti sunt neque ad eius altitudinem humani uis ingenii peruenire poterat, donec Spiritu Sancto inspirati prophetę et apostoli apostolicique uiri eam mundo tradere coeperunt. Suum bonum uoluit esse Deus, non


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.