Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: certe

Your search found 1524 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 360-367:


360. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [Paragraph | Section]

avunculus meus moram hanc meam Albensem ferat iniquo animo, quo tempestive consilium capiam, et indignationem ejus evitem. Ea enim si a me abest, abest omne malum; si adest, adsunt omnia. Nam ipse mihi est et imperator et rex, immo uterque parens et fortuna. Si autem animum meum noscere desideras, certe is est, qui facile ab aula hujus corruptissimi temporis abesse possit, idque non quod jam otio domestico et ignaviae placeat decumbere, neque ingenium apud principes ac in luce vellem seu bonis arcibus exercere, sed quod magis ibi sim otiosus quam domi, nullumque


361. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

est, vel me tacente perspecturum facile, idque sine dubio crediturum; quum te sincero corde semper amaverim, meque abs te amari non vulgaribus argumentis cognoverim. Nunc vero accepto certo nuncio, te esse in oppido Kesmark, vehementer ipsi mihi et gavisus et gratulatus sum, quod superesses et certe valeres, utererisque tanti viri contubernio ac patrocinio, statimque pro mea in te benevolentia scribendum mihi ad te esse duxi, ut saltem mutuis litteris colloqueremur et una essemus. Habes jam animum erga te meum, habes et voluntatem. Restat, ut te soler, si solandus es, quum et homo sis et


362. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

vel potius mendaci quodam homine ex Francia mali animi in me contraxerat, totum in bonum convertat, efficeque, ut me diligat, quemadmodum, si potest fieri, charissimos soleat; scis me eo etiam tempore ipsum semper coluisse et magnifecisse, quo illi cum avunculo meo non conveniebat, idque memor certe sapientis illius sententiae: ita amicis, inimicisque utendum esse, ut ex inimicis amicos, ex amicis inimicos sciremus nos aliquando habituros; quod nunc videre est inter hunc ipsum Lasky et avunculum meum. Quare si hanc amice amico operam praestiteris, rem mihi oppido gratissimam facies, quia


363. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

legero, leges crebro et tu meas, ac aeque copiosas et plenas amoris, ut fuerint tuae, idque, ut ingenue de me polliceri non dubitem, ita de te sperare facile inducor. Venio ad Joannem Hontherum virum doctum et clarissimum, de quo nuper plura coram, ac de eo quid scribam? Mihi certe si vel de ipsa fama charissimus est et optatissimus, Deus bone, quantus meae erga eum dilectioni cumulus accederet, si de facie cognoscerem? Dici profecto vix potest, quam valde amicum me, familiaremque esse cupiam. Sed tu illi meo nomine salutem


364. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

intervallis, quibus sejungimur, demus necessitudini nostrae, quae in otio, si vera est, esse non debet, et postquam praesente consuetudine frui nequimus, nihil superfluum, neque ab amicitia nostra alienum faciemus, si majore blandientium verborum copia voluntates nostras confirmabimus. Hoc tu certe proximis litteris tuis, tum amoris tum fidei erga me tuae plenis, egregie praestitisti, hoc ipse quoque nunc his meis exhibeo, reddoque benevolentiae erga te meae, perpetuo duraturae firmissimum pignus, et clarissimum testimonium. Ubi autem mones, ne de observantia in me tua in dubium veniam,


365. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

praesul optime et de me saepe benemerite, quem filiali ac vigilantissima observantia prosequor et colo, ut ex me quoque nonnihil eorum intelligere posses, quae nunc in aulam quaeque dies afferat; tamen quum ego nonnisi vulgaria, et quae in triviis circumferuntur, id temporis habeam, quibus certe indignum esset aures tuas offendi, per me potissimum: minus multa ac non ita saepe scribo, quum alioqui te tum regiis, tum multorum aliorum litteris, ad quos res alicujus ponderis perveniant, quotidie certiorem fieri non dubitem. More itaque solito salutem tibi a Deo Optimo Maximo et omnem


366. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

ut speramus, Christianorum miserebitur, adjunget dexteram suam, et procul dubio cum Solimano pugnabimus. Istic, ut confidimus, in urbe Roma orabitur ab ecclesia pro fratribus, reddetisque Hungaris saltem hoc genere officii vices gratitudinis, qui a tot saeculis pro Christianitate belligerant et certe belligerabunt, ferroque infidelium, una cum Joanne rege suo malunt interire, quam perpetuo servire tanto tyranno. Habes publicarum rerum omnium faciem, in his nunc sumus; quae succedent, Deus scit.


367. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

ego te non urgebo; forsan gratior ero, si minus utar opera tua. Atqui vereor, ne in rubiginem necessitudo nostra impingat, posteaquam illam exercere desierimus. Satis itaque nunc de his, de quibus nec in posterum quoque verbum faciam. Nihilominus colam te, et omni observantia habebo, amare certe, ut solebam, nequaquam potero, ubi abs te negligi videor. Vale. Segesvarii pridie non. Martii MDXXXVIII.


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.