Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: certe

Your search found 1524 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 871-881:


871. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

essent, quibus praeclara adeo nomina hominum utique virtute ac omni liberali laude praeditorum, quos imitando sequerentur, proposui. Caeterum cum ingenio meo tantum tribuere non audeam, ut par votis meis illustrium virorum nomen illustrare possit novumque eis decus atque ornamentum addere, certe voluntas saltem mea placebit, quod optaverim, studiumque meum operamque nemo non probabit, quod aliorum virtutes, nomen famamque aeternitati consecrare, aliorum utilitati consulere tentaverim. Veram non ea mihi spes est, ut commentaria haec mea rudi quidem


872. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

qui lucubrationibus editis immortale sibi nomen pepererunt, ut ex eorum nominibus scriptisque integrae etiam bibliothecae instrui possint? Hi nempe sunt morosi illi censores (novi enim gentis nostrae indolem), qui praeter Sibillae folium vix scriptum aliquod laude dignum ducunt. Hi certe praeter Demostenem ac Tullium inter oratores vix alicui locum merito dari paterentur, in poetis praeter Virgilium ac Nasonem vix quemquam numerarent, in philosophorum numero praeter Platonem aut Aristotelem aegre alium quempiam reponerent; Aquinas et Scotus soli forte ipsis


873. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

adeoque vix alicui ex iis, quos in Bibliothecam hanc intuli, locum ipsi darent. Vana hac opinione infecti sunt multi, hinc est, quod mirantur apud me Ragusinos scriptores aliquo in loco esse eumque me illorum numerum collegisse, qui ad Bibliothecam instruendam satis sit. At certe plurimos ex iis ante me viri clarissimi in bibliothecas suas retulerunt: Sixtus Senensis, Bellarminus, Ludovicus Morerius, Iustus Fontaninus, Iacobus Echardus, Tritemius, Wadingus et plerique alii. Hinc a me etiam referri nemo forte gravabitur, alios, et quidem plurimos, a me primum relatos


874. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

VIII. Et haec quidem satis dicta sint de illis, qui ingenio, doctrina rebusque gestis ac scriptis illustre sibi nomen fecerunt. At non modo gravium rerum, sed etiam levissimarum scriptores laudavi et lucubratiunculas quasdam leves et valde minutas et tantum non ineptas recensui, fateor, sed certe in hoc alios bene multos, qui eandem edendi bibliothecas provinciam ante me feliciter susceperunt, imitatus sum; et sane, si doctis tantummodo et hac in re peritis versatisque scribendum fuisset, multo fortasse magis mihi indulsissem. Iam vero et id vitio mihi vertent, quod


875. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

quod nonnulla in hanc Bibliothecam nomina intuli hominum, qui parum ingenio valuerunt; at quia scriptis pro captu et ingenio editis ad nominis immortalitatem temere aspirarunt, in ea doctos inter et summa ingenii laude praestantes locum nacti sunt. Id certe leve quibusdam non omnino morosis censoribus et tantum non ridiculum videbitur; sciant igitur me hic non tam doctorum virorum aut ingenio pollentium historiam scribere, quam scriptorum, quicunque hi fuerunt, etiam minus laude dignorum Bibliothecam instruere. Bibliothecae autem scriptionibus


876. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

prae oculis habebunt, quae sequantur, ita et vitiorum exempla, quae detestentur; aeque enim utile est homini, honestum, decorum vitia fugere ac virtutem sequi. X. Quidam autem hic uti scriptores laudantur, sed quae scripserint non proditur; at certe cuique cordato viro persuasum esse censeo, non ideo ex scriptorum albo delendos, quia scriptorum eorum monumenta sive temporis sive hominum iniuria amissa desideramus. Quin etiam de nonnullis, licet paucis, dubitabit quispiam, utrum aliquid lucubraverint, unde scriptorum eis nomen


877. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 47 | Paragraph | Section]

plurimorum vecordia solet, sed ab ineunte aetate atque a primis fere unguiculis et per omnem deinceps aetatem optimarum artium studiis omnique liberali et digna homine nobili ac christiano disciplina excoluit. In primis autem poeticae operam dedit assiduam certe ac sollicitam adeoque in ea excelluit, ut inter principes suae aetatis poetas numerari, a summis viris coli summisque laudibus efferri meruit. Maurus Orbinus excellentissimum poetam vocat, Nicolaus Gozeus, ille Viti filius, multis nominibus clarissimus,


878. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

III. Itaque natus est Ragusii anno Christiano MCCCCLXIII paulo ante Kalendas Decembres patre Lampridio Cervino (vulgo Cerva), viro patritio, matre ex Zamagniorum certe familia, aeque nobili ac patritia, cuius tamen nomen excidit; hinc est quod ipse in oratione funebri, quam suo loco laudabimus, fratrem Petrum Zamagnium, eximium Franciscani instituti virum, fratrem suum amitinum nuncupat; quod vero Lampridio patre genitum dixi, id ex


879. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 15 | Paragraph | Section]

Quo ea nomine a caeteris distingueretur, non constat, nam Humanistarum, Linceorum, Fantasticorum nomina, quibus Romanae academiae nunc etiam appellantur, recentiora sunt et nonnisi ad seculum XVII pertinent. Eiusdem academiae tunc princeps Blondus, non certe Flavius, qui editis doctissimis lucubrationibus immortale sibi nomen peperit (hic enim mortem Romae obiit pridie Nonas Iunias anno MCCCCLXIII sex fere menses antequam Aelius noster nasceretur), sed Flavii filius; ille etenim (teste Morerio ex Leandro Alberti) quinque filios reliquit omni


880. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

et peregrinus in gentium, quae populo principatum permittebant, historiis, in Romana praesertim, ignorat saepenumero ex officinis opifices atque etiam ex agris et ab aratro bubulcos ad rem cum imperio gerendam accersitos animo plane ingenuo imperasse et egregiam reipublicae operam navasse? At certe non omnino invenies opificem, qui in officina callum obduxit, ad litterarum studia aptum et appositum. Quod si id etiam fieri posse quispiam contendat, inficias non ibo; inficiari tamen nullus omnino verebor, eum non ita celeriter litteras percepturum, ut ex officina se proripiens, depositis


881. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

efferri vidisset, utrum in officinam deinceps redierit, incertum, certum tamen est illum poesis studio se totum dedisse et multa edidisse alia poemata, quae maiorum incuria periere. Aegyptia, de qua diximus, poematium superest CLVIII metris constans, certe si vel verborum nitorem, vel sententiarum gravitatem, vel carminum rationem, numeros, modos elegantiamque perpendas, vix aliquid tale, melius nihil fieri posse putabis, ut aptis verbis et ad rem accomodatis ea, quae ille feliciter expressit, consummatis etiam poetis difficile


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.