Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: proximis

Your search found 83 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 28-36:


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

sustinendum esse uidebatur. Amplificata moenibus ac tectis urbe, ciuium quoque numerus in dies magis magisque augebatur. Nam multi ex proximis regionibus, Illyrico, Macedonia, Epiro, Graecia, Italia eo habitatum conuenere, ciuitatis magis institutis ac moribus quam soli felicitate ulla capti. Eorum quidam in patritios allecti, opibus ac familiae amplitudine


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

uacuas litori alligatas nactus esset, eas omnes abduxit, iniecto igni in tabernas litori appositas, quae quidem armis, aere, ferro, linteis, funibus canapinis, et nauali alia materia ad naueis edificandas simulque instruendas erant refertae. Turcae, trepidis suorum nuntiis ex proximis locis exciti, ad litora, qua maxime flamma fundebatur, accurrunt, simul ut incendium restinguerent, simul ut abreptas naueis, si possent, hosti eriperent. Itaque in ducentos circiter Christianos, qui aut praeda occupati nondum naueis repetierant, aut armis graues nandiue ignari


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

et Turcas id temporis induciae ― proximos Turcarum fines circa Naronem amnem adorti sunt. Qui quidem dum ingentem pecorum hominumque praedam securi hostium abducunt, ab agrestibus, quorum uis magna dolore amissarum rerum e proximis locis in praedones excita fuerat, admixtis paucis Turcis equitibus, haud parua ex parte in locis iniquis circumuenti sunt, partimque caesi, partim uiui capti sunt. In quibus quindecim ferme insignes nobilitate Dalmatae equites cum ducentis obscurioribus uiris desiderati sunt,


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

uelum amoueri, ducesque ac purpuratos propere conuenire. Ibi ministrorum adminiculo pedibus sese excępit et uoce ob ualetudinem tenui ac subdeficienti, uix proximis exaudientibus, interrogauit primo, an ipse imperii potens esset, et posteaquam a circumstantibus audiuit cuncta esse in regis potestate, obortis lachrymis accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

deesse compertum est, si hae naualis rei auxilio destitutę sunt, ea quoque parte regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae marinae proximis litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna, praesertim roborea, e queis carinae ac interior pars nauis fabricatur, caesa, si prius quam contexantur naues aquae marinae salsugine macerata sint, utiliora reddi. Caeterum, ut constructae


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum aduerso flumine, eadem nauigatione, qua quondam Argonautae, ut quidam scriptores tradidere, Aeetam Colchorum regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

impositam magno suorum militum detrimento de Turcis ui coeperat, tandem sexto et quadragesimo anno Turcae receperunt. Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit, copias in Syrmiensem agrum transportaturus atque e regione Tauruni castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

refici imperauit. Tanta sane cupiditas eum Tauruni potiundi tenebat, quo scilicet Turcae et agros Pannonicos tutius incursarent, et fines suos ab Hungaris facilius tuerentur. Itaque lyntres, quarum uim magnam ex proximis suae ditionis regionibus adduci eo iusserat, et ad uicinalem usum ab incolis paratarum ibi inuenerat, per latitudinem fluuii, quae trecentos passus non excedebat, interuallo duodecim pedum inter se iunctas disposuit, trabibusque


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

schismaticis prodita hostilibus machinis diruuntur; incolae urbem incensam relinquentes in arcem confugiunt; quam Turcae oppidum ingressi terribiliter quatiunt. Praecluserant portas Sumonienses hosti aduenienti fiducia maxime equitum, quos eo e proximis locis eadem fortuna contraxerat. Itaque Turca, quo sine caede et militum detrimento urbe potiretur, misit qui Sumonienses ad uoluntariam hortarentur deditionem, admonerentque ne pertinacia sua perditum irent


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.