Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: proximis

Your search found 83 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 57-62:


57. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

negotia haud pauca illa administrata fuisse. Ipsae sacrae litterae, quae tantam populi sinceritatem extollunt, facta quadam eiusdem temporis politica referunt. Non igitur politica rei tam improbae causam dedit; ipsa mortalium pravitas, quae proximis saeculis erupit, pestem hanc secum tulit; quippe resistere aliorum improbitati cum virtute non possent, his quidam modis consulere sibi voluere. Nolim me sine teste loqui putes, audi Sallustium: "Ambitio" (inquit ille) "multos mortales falsos fieri


58. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut inde excutiantur, contulerit, iam intelligimus. Eo tantum, ut iam praemisi, conatus et consilia nostra nos conferre decet: primum, ut status se ad reale legislativae potestatis exercitium in primis statim, quae nobis imminent, comitiis reponant, dein vero, ut adumbranda in proximis comitiis constitutio ita praemuniatur, ne status amplius ullo unquam tempore per potestatem executivam inde excludi possint. Ut status his statim, quae imminent, comitiis reale legislationis exercitium resumant, vix aliquid puto obstiturum. Si enim certam,


59. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

transmittamus, antiquos nos mores resumere oportet; sola enim frugalitate absque avaritia et zelo patriae serviendi absque ambitione libertas et comparari et iam parta tuto retineri potest. Hi sunt privati mei circa perficiendam et ad statum securitatis collocandam in proximis comitiis constitutionem sensus. Hos ego inclitae universitati in postrema hac, quam ante diaetam celebramus, congregatione ea de causa proponendos existimavi ut interea, dum agendorum series obiectum hoc pertractare admiserit, eos expendere, superinde mature deliberare


60. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

aequanimitate omnibus vectigalis principiis, ita coalescerent, ut favores, quos Germanicae Provinciae in vectigali Hungarico obtinerent, per eos, qui Hungariae in Germanico vectigali vicissim obtingerent, se mutuo compensent; tractatus autem ejusmodi in proximis Hungariae Comitiis relatus in legem referatur, pro basi respectivorum vectigalium tamdiu deserviturus, donec mutandae forsan commercii circumstantiae novum iterum tractatum deposcant. Verum via tractatus distincta est a via


61. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

privatorum, qui iis sponte decedere noluerint, teloniis fundi, telonia publica ita constitui possent, ut illa nec commercium premant, et tamen notabilem pro reparatione viarum harum fundum efficiant; planum vero hoc in proximis comitiis referatur. Motiva. Deputatio haec tantam in patriotico regnicolarum zelo confidentiam collocavit, ut proponere non dubitaverit quo teloniorum possessores ad cedenda sponte telonia per comitatus


62. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pertineret, combinatis omnium comitatuum relationibus planum efformare, ubi et cum quali tariffa telonia publica defigi deberent, ad id, ut propositi duo fines obtineantur. Ut autem institutum hoc fixam accipiat basim, deberet utique sanctionem legis in proximis comitiis obtinere. Sed etiamsi non omnes fortasse possessores teloniorum ad ea cedenda disponi possent, sperat tamen Deputatio quod notabilis eorum pars nobile hoc sui in bonum publicum zeli argumentum ultro editura sit. In hunc autem casum juvat


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.