Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsi

Your search found 2467 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 723-790:


723. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

Tubero Dalmata abbas Gregorio Fregepani Colociensium pontifici salutem dicit Qui liberis suis testamento tutores dare deliberant, non solum inter consultandum agnatos, quibus id negocii demandent, quaerendos esse censent, sed etiam, an hi ipsi amici sint, accurate despiciunt, maluntque alieno, qui fidei suae documentum dedit, quam sanguine coniuncto, cuius animum parum perspectum habent, id oneris imponere. Non enim recte propinquo, nisi idem sit amicus, tutela committitur liberorum. Sed nec remissionem tutelae Romanae


724. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime, gente immani, uexato. Neque enim regnum latissime patens tutum reddi potuit sine rege, qui et auctoritate, qua quidem pueri carent, ciues suos in offitio contineret, et externam uim armis propulsaret, quum regno potius sit in communi periculo quam regi consulendum, quandoquidem reges ipsi tutandis populis constituuntur. Mater uero pueri indignitate rei permota, diademate sublato, quod Hungarorum regibus cum creantur imponi solet, ad Fridericum Caesarem sese confert, diademaque una cum filio imperatoris fidei committit. Non ita multis post annis, Vuladislauo in


725. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec modo in Europa eorum opes late patuerunt, sed etiam in Asiam transgressi ultra Rha amnem multorum dierum iter arma protulerunt, ubi nunc quoque magnum amplectuntur imperium sedemque regni urbem amplissimam, quam ipsi Moschouiam uocant, ad Rha sitam habent. Flumen autem Rha aquarum spatio caeteros Scythiae amnes uincens in mare Hyrcanum euehitur. Slaueni autem Rhaxanorum ac Gothorum, ut dictum est, progenies anno a Christi natali die


726. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus est. Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit, ex quo fructus sperandi sunt. Non ingratam regi


727. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

sedes animarum apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At qui sicut occulta, ita et iusta Dei iuditia esse fateri necesse est. Nec propterea Deum minus colendum esse, eo quod nunquam fere ad hanc diem Christianos sine acerrimo hoste esse passus sit. Quum ipsi Deo uisum fuerit, omnia Christi iugo subiicientur. Nunc ad incoeptum redeo. Diadema Albam Regiam transfertur: Vuladislauus ab Hosualdo Zagabriensi episcopo coronatur;


728. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

atque sub sarcinis deprehensos in fugam praeda omni erepta conuertebant. Itaque nouissimum hostium agmen insequentes assidue dies noctesque infesti aderant, ac transuersis praeliis lacescentes nihil ferme memoratu dignum agere Alberthum permittebant, quum ipsi nullam rei bene gerendae occasionem praetermitterent. Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber tertius Maximilianus Austriacus de


729. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

Maximilianus Friderici Augusti filius ratus, ut erat, recuperandae Austriae tempus aduenisse, eo quod et Alberthus regnum Hungariae non mediocriter turbauerat, bonamque suarum uirium partem eo conuertere Hungaros cogebat, et quod ipsi Hungari maximis inter se seditionibus agitati extra regnum posita tueri non poterant. Ad haec ex regni petitione ac repulsae ignominia odio incensus de bello Hungaris inferendo coepit cogitare. Communicato igitur cum amicis consilio,


730. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

seruis potius quam liberis sunt annumerandi. Caeterum ab ipsis Hungaris nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu accersitus de imperio, ad quod nos quoque haud ab exigua Hungarorum parte uocamur, cum fratre inimicissimo certat animo. Hungari ipsi inter se ita dissident, ut ne ipsum quidem regnum queant deffendere, nedum extra posita tueri. Sine certamine igitur uictoriam consequemur. Atque si Deus coeptis annuerit, maiora quam animis concipitis agrediemur, unde praeter meritas pęnas, quas ab hostibus expetemus, qui tantis


731. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ob recens collaudat officium. Postero die arci, quam Hungari a Stephano Sepusiense, ut dictum est, destituti praesidio tenebant, tormenta admoueri iubet. Est apud Germanos militum genus partim equo partim pedibus merentium, quos ipsi, quoniam stipendii ac praede auiditate ex diuersis regionibus contrahuntur, nuncupant Lanzceneios, qui quidem assidua militiae exercitatione et ad oppugnandum, et ad deffendendum muros peritissimi habentur. Hi cum


732. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

hosti uertere, sed aduersam frontem consuesse ostendere. Triplici armorum genere, queis hostem petunt, instructi sunt: primi praeter breuem et ob id habilem cum mucrone gladium longas hastas gerunt; secundo agmini ad gladium bipennis addita est, reliqui item gladio paruoque tormento utuntur, quod ipsi pilulariam, eo quod plumbeam extutiat pilulam, uocant. Igitur hi paulo ante quam arx tormentis percuti coepta est, edocti a Viannensibus loci peritis, ea parte, qua Hungari minime


733. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

caede hominum cohibet: nemo enim ex oppidanis caesus est, praeter paucos adolescentes, qui subito captae urbis tumultu, e ludo literario exciti, siue imprudentia, reique bellicae imperitia, atque ideo furoris militaris ignari, siue forte insita Hungaris ferocitate in hostem armatum, et ipsi armati inciderunt. Qui quidem si sese ludo literario uel tectis inclusi continuissent, seu inermes in conspectu hostium constitissent, prorsus fuissent inuiolati. Discuritur ad praedam, ciuium fortunae diripiuntur, quos occulere


734. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

gente oppugnandarum urbium peritissima, neccessario ductis circum urbem crebris fossis, exercitum omnem longo agmine circundant Albae muris, atque ipso effossae terrae aggere sese ab Alemanorum tormentis tutabantur. Ac sicut ipsi in urbem aqua interfluente, quae urbis moenia cingebat, irrumpere non poterant, ita Alemanos ab eruptionibus, adempto his omnium rerum usu, quae extra oppidum petebant,


735. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

agitur, quam quod ab his nequiter ac per impotentiam admittitur. Quocirca magnopere regi cauendum est, ne quid aut ipse per cupiditatem delinquat, aut quempiam suorum peccare permittat. Regibus enim maxime subditorum errata adscribuntur, quae quum non prohibent, ipsi ea committere putantur. Nec iniuria! Quis enim patri familiae totius domus turpitudinem merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum,


736. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

procerum eo maiore animo accessisset, quia ab eo concilio comes palatinus, qui solus post regem nobilium conuentum aduocare potest, abesset (aberat autem ne regem offenderet), dat uehementer operam cognoscendis aduersariorum consiliis, eorumque animis ad sanitatem flectendis, sibique ipsi potissimum reconciliandis. Quippe Thomam non modo Stephanus Bother ob supradictam causam odio habebat, uerum etiam tota fere nobilitas ei inuidebat, quia nouitas hominis immensae auaritiae coniuncta illustribus genere uiris inuidiae simul et odio, ut fit, erat, et


737. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus illum uti quam propriis armis in libertatem sese uindicare. Itaque ueluti indigni, qui suis legibus uiuerent, id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt, et patriam alienae ditioni subicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam. Erat inclita eo tempore Veneti populi non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae


738. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetiis in diem accaepta petebantur ― publicum, quia inde leges, quibus nunc quoque in litibus dirimendis Rhacusani utuntur, descriptas attulerant, quamquam Rhacusani temporibus ita poscentibus ad Venetas leges multas ipsi a se latas addiderunt. Itaque nihil ueriti Venetorum fraudem mandant Benessae, ut praetextu negotiationis proficiscatur Venetias auxilium a Veneto senatu aduersus tyrannum petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum


739. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt cum Venetis ut, exturbato illorum ope tyranno, praetorem singulis annis Venetiis peterent. Atque ita externae potestati fideique inexpertae sese committunt, ut magis alium dominum quaesisse quam tyrannidem effugisse et ipsi paulo post satis perspicerent, dum pro continuo ciuis sui imperio quotannis alium atque alium dominum, et hunc externum sortirentur. Et quia ui aperta pelli urbe tyrannus non poterat, id enim temporis Veneti


740. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

ascendens nulli secundus inter duces militum aetate sua extitit, saepius cum hostibus Turcis maxime conseruit manus, semperque fere uictor discessit, nec profecto uitae finem uotis suis minus respondentem sortitus est. Nempe in expeditione aduersus Turcas, et ipsi immori uictoriae semper exoptauit. Sub idem tempus allatum est ad regem quaestores eius, dum tributum iam diu institutum more consueto a colonis regni exigunt, a Laurentio Wilaceno male habitos, atque aliquot principes Hungarorum in regem coniurasse; nec ab hoc consilio quidam summae


741. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam sicut nullo agendi, ita etiam nullo eloquendi studio tenebatur. Illi autem per se quid facto opus esset intelligentes ― et erant omnes ueterani milites ― admissis equis impetum in oppidanos faciunt, eosque in oppidum confestim compellunt, atque una cum fugientibus et ipsi portas irrumpunt. Vuladislauus potitus urbe iubet custodibus arcis denunciari, ni arcem extemplo dedant, se eos pro hostibus habiturum. Illi autem respondent sibi in animo esse regi obtemperare, sed fidem, qua essent Laurentio astricti, quo minus id fiat obstare;


742. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

regemque ex iure uocatum pontificis subicere iuditio. Quo facto et proprio nomini turpissimam inussit notam, et Vuladislauum, simulque regnum Hungariae maximo affecit incommodo, dum Hungari regis coelibatu publicis uiribus, ut erat, plurimum deesse arbitrantur. Quam ob rem ipsi Hungari suo capti dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem


743. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit amori, magna omnium admiratione sibi ipsi mortem consciuit. Atque eo id libentius narrabo, quoniam et ea res in hanc incidit aetatem, et quo talis monimentum exempli omneis a tam foedo reuocet scelere. Insani amoris in puella Macedonica lugubris effectus.


744. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

indicetque eius animum in ipsum hospitem. Rhacusanus acceptis floribus, quo comodiore hospitio uteretur, spe magna futuri coniugii puellam explet, affirmans nullam unquam in uxorem praeter ipsam ducturum. Nec huiusmodi iocus latuit puellae parentes. Itaque et ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere, ignari quam magnam pestem ille iocus filiae esset allaturus. Postero die Rhacusani mercatores spe maturae reuersionis puellae iniecta abeunt. Non ita multis post diebus quidam item


745. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide, quam profecto, quantum in me erit, ad ultimum praestaturus sum, non me posthac, sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo scilicet abactis duntaxat nostris pecoribus ― haec enim iniuria


746. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

possident. Nemo fere in eorum collegium admittitur, nisi illustribus ortus sit parentibus. Atque quum quis eorum sacris initiatur, sacramento adigitur ne duobus armatis hostibus per metum cedat. In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Magnum Magistrum uocant. Vna classis diuinis tantummodo interest rebus, sacrificiaque procurat, nec in bello uersatur, nisi forte hostis alienae religionis eos lacesseret. Reliquae tres dignitate et fortunis inter se distinctae, armis deditae sunt. Prima enim est


747. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

Magnum Magistrum uocant. Vna classis diuinis tantummodo interest rebus, sacrificiaque procurat, nec in bello uersatur, nisi forte hostis alienae religionis eos lacesseret. Reliquae tres dignitate et fortunis inter se distinctae, armis deditae sunt. Prima enim est eorum, quos ipsi principes uocant: hi, sacerdotiis opulentis atque amplissimis instructi, magnum amicorum clientumque numerum semper apud se habent, quorum sane opera belli tempore maxime utuntur. His alii, sicut censu, ita dignitate inferiores sunt, licet et ipsi genere haud obscuri,


748. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

enim est eorum, quos ipsi principes uocant: hi, sacerdotiis opulentis atque amplissimis instructi, magnum amicorum clientumque numerum semper apud se habent, quorum sane opera belli tempore maxime utuntur. His alii, sicut censu, ita dignitate inferiores sunt, licet et ipsi genere haud obscuri, et fortunis etiam mediocribus prediti sint. Postremi sunt nullo ferme honore, nisi quem uirtute propria compararunt, utpote qui neque sanguinis nobilitate, neque prouentibus, quos quidem nullos ex possessionibus capiunt, satis censeri possunt.


749. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

qui Dacos et Thataros disterminat, accessit. His in locis aliquot dies moratus, dum et exercitum ex itinere defatigatum reficeret, et Thatari, qui nunc terras mari adiacentes inter Tyram et Tanaim incolunt, in partem praedae uocati sese Turcis aggregarent ― nam et ipsi Turcaico ritu Christianorum regiones incursant, praedaeque et latrociniis maxime student ― cum hoc agmine Balis Tyram dextrorsum, Scythicos montes a laeua habens, qua minime regio est uicis frequens in septentrionem incessit, quindecim dierum iter absque ullo maleficio emensus,


750. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

generis hominibus haec corruptissima ętas maxime abundat, facile precio parari possunt. Num credis, prudentissime praetor, accusatorem meum hos difficulter inuenisse, qui nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si uerum uis audire, ipsi sese accusatori ultro obtulerunt, dum uel minimam utilitatem maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his


751. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

rebus uix reuertitur. Igitur ubi Veneti accepere, qui sane id temporis maris Adriatici imperium non minus stulte quam inique, utpote rem omnibus gentibus communem, et ob id non sine acerbissimo humani generis odio, sibi uendicabant, Turcas tantam classem parare, et ipsi ad rem maritimam solito maiorem curam conuertunt. Nihil tamen aperte factum est, priusquam Turcae animus ac consilia satis cognita sunt. Itaque misso ad Turcam ueluti ad amicum cum donis regiae Venetaeque item fortunae congruentibus legato Andraea Zancano, uiro


752. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad hanc diem haud saepe ex suis expeditionibus magnam reportarunt uictoriam, ita nec multum iacturae fecerunt. Veneti igitur ad eas triremes, de quibus dictum est, sexdecim longas eius generis naues, quibus ipsi ad conuehendas merces utuntur, et ipsae terno ordine remis aguntur, grossas uulgo uocant, armis militibusque instructas cum onerariis sexaginta adiungunt, Methonemque ad Crimanum proficisci iubent. Nec confisi hoc nauium ad hostem terrendum


753. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

praeliis utuntur, cognito Christianorum consilio, tertia fere uigilia subsolano leniter flante, sublatis uelis e portu sensim atque sine ullo strepitu (Gallorum enim auxilia uehementer timebant) procedunt Patrasque oppidum uersus, inde Rhion intraturi contendunt, et ipsi non nisi neccessitate coacti discrimen pugnae subituri. Iam circiter quindecim millia passuum perfecerant Turcae, quum rubente aurora hostes eos conspicati insequi coeperunt: itaque deficiente sub sextam fere horam uento illos consecuti sunt. Subsolanus enim sicut aestiui


754. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

seque ad pugnam expedire coeperunt. At Turcae neccessitate animos acuente proras in hostem conuertunt, ita demum concursuri, si ad littora, quae quidem a suis copiis subsidii ferendi causa insessa erant, effugium non pateret. Caeterum Veneti, ubi animaduertere Turcas dimicationem, ut ipsi credebant, haudquaquam subterfugere, statim in pelagus prouecti puppes hosti dederunt, nec praelium ulla ex parte committere ausi sunt. Quos Turcae eorum formidine abusi, dum per quatuor modo stadia probra ingerendo insecuntur, unam ex onerariis Venetam triremem, quas diximus


755. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

Macedoniae a Lysso ad Ceraunios montes, quae Ionio mari abluitur, praesertim regiones Albano urbi appositas, quas Dyssarethae Bellionesque aliquando tenuerunt, Albaniam Illyricis nunc quoque appellari. His accedit, quod ipsi Albanesii praedicant Albanum urbem aeque ac Dyrrachium Latinam esse coloniam, a Slauenis, ut quidam opinantur, ut alii a Bulgaris dirutam. Caeterum Turcae sub hyemis initium domum cum praeda reuertentes, praeterquam


756. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

et signum pugnae dari iubet. Veneti tum suorum multitudine fręti, tum Gallorum paucitatem contemnentes, ac de uictoria per imperitiam artis bellicae fere certi, et ipsi haud inuiti cum Gallo manus conserunt, Francisco Gonzaga, duce Veneti exercitus, pro captu Italorum satis strenuo, consilium ualde improbante, et quod nullam iustam belli causam uideret, et quod suis copiis magna ex parte ex opificibus coactis parum admodum fideret. Sed quum legatis ad arma


757. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans armis sibi uendicauit. Hoc praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum iacturam, licet ipsi ritu mercatorum nulla honesti habita ratione omnia utilitate metiantur, totam Galliarum nobilitatem in se, nescio stolidius, an sceleratius concitarunt, sibique infestam ita fecerunt, ut nulla unquam postea fideli societate una iungi potuerint. Galli enim eo


758. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

― simul Gallorum insolentia externum iugum auersari caeperant, cum paucarum nauium classe ex insulis Campaniae adiacentibus, ad quas, dum Gallorum impetum euitat, sese receperat, Neapolim rediit, atque intra paucos menses Venetorum ope regnum, praeter quasdam urbeis ad mare Superum positas, quas ipsi Veneti pro auxiliis aduersus Gallos allatis pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem Gallorum fortitudo ad ludibrium redisse uisa


759. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

uis ingens est, licet iam extincta sit eorum nobilitas, oblata externi auxilii occasione iugum excutiat, et in communem hostem arma rapiat. Inde morem illis esse arbitror, ut si quem forte alicuius numeri hostem intra fines suos armatum coeperint, eum extemplo interficiant; rursus, ipsi praedandi studio egressi, quemcunque in hostico nacti fuerint conseruent, in seruitutemque abducant. Tametsi ferocissima natio solos fere Hungaros, Choruatos et Moldouios sibi uirtute pares ducat; caeteros uero Christianos, eo quod haud saepe comminus, sed tormentis ac


760. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

morbo ex animi aegritudine contracto, quo quidem paucis post diebus peropportune extinctus est, ne eadem inuidia, quam Crimano conflabat, ipse conflagraret. Etenim apud Venetos ex euentu, quod quidem maxime ab aequo abhorret, duces et laudari et uituperari solent, propterea quod ipsi Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus, omnia metiuntur, nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere.


761. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

respectu, scelestum inierant consilium Fridericum e regno expellendi, atque illud, non quidem regio more sed latronum ritu, inter se diuidendi. Est enim proprium regum de suo largiri, non autem aliena adimere, et, quod turpissimum est, aliis per scelus adempta sibi ipsi uendicare. Hi autem reges calumnia imprudentissime excogitata, qua prauum consilium tegeretur, obiciebant Friderico Turcarum amicitiam, quibus sane illi bellum se propediem illaturos uideri uolebant, quum nihil minus animo cogitarent. Itaque hoc praetextu rex Neapolitanus,


762. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

quis stipendium offerret, haud difficulter arma in Turcas sumpturos, quum alioqui his et per se essent infensi, et Christiano nomini deditissimi. Misso igitur ad Vuladislauum, cui Hungari ob segnitiem uaccae nomen indiderant, oratore Sebastiano Iustiniano, oratione quam maxime miserabili (ipsi etenim eam aeditam uidimus) detegendo clades sibi ab hostibus illatas hortati sunt regem, non suo solum nomine, quod quidem supplices infimis praecibus egerunt, sed etiam Romani pontificis, Francorumque ac Hispaniarum regum, ad Venetos auxilio iuuandos bellumque communibus uiribus aduersus


763. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

irridere, nec coeptum intermittere cursum. Vbi uero lenior uentus flare ― is enim sub occasum solis languescere solet ― uelaque mox flaccescere coeperunt, subductis uelis proras in hostem conuertunt. Veneti metu pugnandi ingenito, quamquam ipsi non formidine, sed consilio se certamen subterfugere prędicant, confestim altum petunt. Turcae eos paruo spatio insecuti duas ex hostium uectoriis nauibus, quas a Venetis grossas uocari triremes ante dictum est, aut per classicorum temeritatem ultro restitantes, aut quia


764. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

Vnde liberos quoque huius praetoris conquisitos atque in regiam adductos cubiculariis suis adiunxit. Qua profecto comitate, credunt Turcae, Bazethem ostendere uoluisse se non hostium perniciem, sed seruitutem quaerere, rem sane uictis, ut ipsi arbitrantur, non omnino miseram, quum pręsertim illi cum mancipiis suis aequo prope iure uiuant, nullis fere delitiis domini a seruis secreti, utpote cum quibus etiam connubii iunguntur neccessitudine, quosque interdum indole eorum capti pari iure cum liberis rerum suarum haeredes


765. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

re quam Christianorum regum fraeti discordia nos oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua uoce Iaüros, hoc est Allucinantes nuncupant, imprecantur, ut hi uidelicet nulla unquam societate ac amicitia una iungantur, sed semper bellum gerant, mutuisque inter se odiis continenter digladientur. Quas equidem praeces uereor ne Deus nostris sceleribus


766. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse incessit, alteram Drinonem traicere ac propter ulteriorem eius ripam progredi iussit, ignarus in quam fluminis regionem Albanesii cum Lyssanis tunc essent praedatum egressuri. Itaque Turcae non procul ab oppido occulti, ut ipsi arbitrabantur, in utraque fluminis ripa densis arboribus obsita consederunt, eo consilio ut Christianos aut oppido ex consuetudine praedatum egressos inuaderent, aut his absentibus amnem uado transirent insulamque, in qua oppidum exędificatum demonstrauimus, uacuam defensoribus una


767. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

metum ac diffidentiam simulare. At Galli, insitam eorum socordiam prospera fortuna fouente, in dies negligentiores atque ab secundis rebus, ut fit, magis solito incautiores esse, ac ueluti ipsi obsessi fame macerarentur, non autem hostes clausos obsiderent, labores detrectare, moram ac dilationem certaminis aegre ferre, in casum uniuersae pugnae obsidionis taedio Hispanos prouocare. Hostium enim noua auxilia a Venetis, ut dictum est, submissa ignorabant, nec consilium


768. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

Francorum rex perueniret. Pace, quo diximus modo, inter Gallum et Hispanum facta, atque ad Venetos literis legati sui, qui apud Hispanum regem erat, perlata, ingenti ex conscientia perfidiae metu perculsi sunt. Itaque quo et ipsi alicuius Christiani regis amicitia sese munirent, omnibus tentarunt artibus Maximilianum Caesarem, Friderici filium, hominem satis notae leuitatis, in societatem pellicere, aut saltem a caeteris Christianis regibus auertere. Nihil enim Veneti et Romani etiam pontifices magis


769. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

auctores sunt ― pactus est Caesar, incertum qua mercede, cum Iuliano Sauonense ciue, diui Petri ad uincula tunc cardinale, quem pontificem creatum Iulium Secundum appellarunt, ut sua opera cardinales Hispani in pontificiis comitiis suffragiis ineundis ipsi Iuliano adiumento forent. Caeterum quum Iulius pontificatum adeptus Genuensi religione fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in


770. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

subita seditione turbata composita est. Caeteris Dalmatiae ciuitatibus magis metus, ne quid noui consilii aduersus Venetos inirent, intentatus est, quam ulla insignis calamitas ad hanc diem per plebem illata, seu id Veneto de industria agente, ne fraude sua plebem concitatam fuisse appareret, seu ipsi Veneti ad Dalmatiae optimates in officio continendos eo terrore satis profectum arbitrati. Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno praelio aduerso uehementer accisas esse, ratus occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio suo quicquid urbium in Circumpadana Italia a


771. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

Hestensem, Ferrariensium ducem, ut secum in regem Gallum coniuraret, inducere nequiuerat, ei bellum indicit, crimine impudentissime obiecto, uectigali non soluto (est enim Ferrariensium ciuitas Romanae Ecclesiae uectigalis), ut scilicet eius causae praetextu Ferrariam ipsi duci auferret, quam sane urbem ex pago in pulcherrimam Italiae ciuitatem gens Hestensis redegisset. Hac pontificis iniquitate motus Bernardinus, natione Hispanus, Sanctae Crucis cardinalis, uir et uitae integritate, et eruditione insignis, clam pontifice se Mediolanum contulit, atque


772. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

accipiendi uenisset, atque forte Veneti et pontifex ambigerent, quis eorum pecuniam militibus numerare deberet, procacius stipendium flagitatur, atque eo seditionis peruentum est, ut Venetos ad exercitum legatos Heluetii uincirent, quos mox accepto stipendio liberos abire permiserunt. Ipsi uero latronum ritu grassantes multis Venetis oppidis ac uicis direptis in suas sedes redierunt, dato documento eos, quibus nihil ciuilis roboris est, imperio potiri, ut alio loco diximus, non posse. Nam nihil aliud est externos milites conducere quam tyrannos ac dominos propria mercede paratos


773. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

illaturus. Itaque Cichanis filius Selyni sese adiungit, nescius futurae sortis, nec animaduertens quam sua parum interesset, Selynes an Achimathes regno potiretur: nempe ab neutro ille conseruandus erat, quandoquidem Othomanis regibus, ut docuimus, solemne sit in securitatem suam, quam ipsi imperii conseruationem appellant, omnem cognationem et stirpem regiam, praeter liberos proprios interficere. Porro solis liberis parcunt, ne subsidia spei intereant et regni desit custodia.


774. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

parum procederet, certo eius uitae periculo emanaret. Nuntius ad Achimathem profectus, conspecta epistola praeter usitatum modum plumbo inclusa, re insolita permotus ueritusque, ut est in his suspicax mens humana, quae ad propriam salutem pertinere putat, ne sibi ipsi illis literis perniciem portaret, confracto plumbo amotoque inuolucro eas aperit, et ubi, quod suspicatus erat, exempta dubitatione comperit, ancipiti malo consternatus coepit cogitare, quid consilii in tali casu sibi esset capiundum.


775. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

inerat, qua percussorem euitaret, seque, ut regem decebat, ad uoluntariam firmaret mortem, ne ex alieno arbitrio, quod apud ethnicos turpissimum est, spiritus eius unquam pependisse diceretur. Nisi forte flagitiosum putauit, quod et Christiani existimant, legibusque recte prohibitum est, sibi ipsi manum inferre. Itaque eo adductus, ubi a Selyne e proximo conspici atque agnosci posset, rogauit, ut liceret ei fratrem adire. Quod ubi Selyni nuntiatum est, Non esse , inquit, opus colloquio attribuatur illi digna regis filio satrapaea . Id enim signum


776. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

enim Hungarica nobilitas uos, colonos suos, ciuium loco habet, sed ut mancipiis dominatur, aeque ac belli iure liceret, in uos hostilia exercet. Immo uix luce ista, qua promiscue homines cum pecoribus utuntur, uos dignos censet. Caetera omnia, quae uobis cum nobilitate communia esse debent, sibi ipsi nobilitas seorsum nefarie uendicat. Quin etiam ne miseram quidem animam uobis superbissima gens relinqueret, nisi uita uestra ei usui foret. Nam quicquid agri ferunt, labore ac industria


777. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

Quis hoc ferat, cui aliquid humanae inest mentis, nihil nobilibus neque prosperi neque aduersi euenire posse, quod uobis aliquam non afferat calamitatem? Si illi diem festum celebratumque agunt, uobis luctum indicunt tributum exigendo, quo habeant pecuniam in luxum absumendam. Si ipsi lugent, funusue ducunt, uestris impensis exequias faciunt, uobisque ueras lachrymas eliciunt; neque liberalitate, neque magnificentia, maximis atque gratissimis uirtutibus, scelesti homines sine uestra pernicie utuntur. Si uero pecuniae, cuius mortales auidissimi sunt, student,


778. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

est, de quo quidem, quum uiuus captus esset, supplicium Budae in regia ciuitate sumptum est. Hoc nobilitatis successu coeteri coniurati a perniciosis consiliis deterriti ultro dissipantur, e queis Martinus quidam et Laurentius, uterque religione sacri, quum et ipsi colonos in nobilitatem concitassent ― nempe alter in Agriensi, alter in Varadinensi agro opprimendae nobilitatis consilium coeperant ― aut morte uoluntaria, aut fuga occulta sese e manibus nobilium eripuere. Neque enim ignorabant se crudelissimam mortem manere, si in manus nobilium


779. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

it locum oppugnatum. Iam Hungari deiecerant tormentis aliquantum muri, Turcaeque, qui in praesidio erant, coeperant inter se de deditione agitare. Identidem tamen Samandriam clam noctu nuntios mittebant, qui Balidi Iachio, praefecto Samandriano, indicarent quanto ipsi in periculo essent, orarentque, ne Chaualam sua cunctatione hostibus proderet, simul ne pateretur Turcaico nomini per absentiam Selynis tantam ignominiam inferri, admonerentque illum supplicii, quod eum arce amissa a Seline maneret. Balis simul


780. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

nec se praelium detrectare, sed tempus pugnae ineundae idoneum expectare; quamquam Sophenis uix honesta uictoria futura est, quae ex seruis reportanda sit, quippe praeterquam quod omnes Turcae mancipia sunt, ipsi quoque Othomani reges ex ancillis et captiuis mulieribus nascuntur. Nemo enim ex finitimis regibus cum Othomanis, nouis hominibus, sanguinem ac genus miscere dignatur. Itaque nisi uelit Selynes Armeniae campos cadaueribus Turcaicis oppleri, excederet aliena


781. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

reddituri. Sed quia Consauus in fuga mortem oppetierat, uoluntariam an fortuitam incertum ― utrunque enim traditur ― omisso pugnae consilio Gazam se conferunt, amissis circiter duobus millibus equitum. Satis autem constat Cauirium Consauum, siue sibi ipsi mortem consciuerit, siue dolore nimio, et erat exactae iam aetatis, subito exanimatus sit, infracto animo rerum mutationem et saeuientem nequiuisse pati fortunam. Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi


782. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

in luxum ac libidines admodum pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi, quum sint tam Turcaicis, quam Sophenorum finibus in Asia


783. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

tota hac belli mole in Hungaros ita irrumpendum censeo, ut famam quoque nostri aduentus antecedamus, nesciosque ac incautos offendamus. Nec ulla magnopere Hungaris uerecundia obstricti erimus, eo quod bellum illis haud denuntiatum inferimus, utpote quod ipsi priores, sacrum inter omnes gentes legati nomen uiolando, nobis pacem ultro petentibus indixere. Itaque quum omnium iniuriarum causa ab insolentia et animi elatione proficiscatur, pro certo habete Deum nihil magis quam superbiam auersari. Quod quidem et casus principis


784. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse his oppidis omnia deesse, quibus uim hostilem arcerent. Ea nempe erat id temporis Hungarorum, qui regis aetatem regebant, quum publice, tum priuatim auaritia, ut praeterquam quod a regio questore praesidiis locorum omnia maligne praeberentur, ipsi etiam praefecti haud paruam stipendii militum partem, nullo regiae censurae ob regis aetatem respectu, interuerterent. Et sunt sane plaeraque Hungarorum ingenia, ut non nisi metu in officio contineantur, atque eo petulantiae quosdam eorum prouectos fuisse satis constat, ut non


785. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

uos, Hungari, dignos censemus, sed quia nulla in aerario pecunia est, qua uobis hoc tempore opitulari possumus ― nam et nos exercitum alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit. Porro id temporis Romanus pontifex iusti exercitus auxilia aere suo


786. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

deditionem, admonerentque ne pertinacia sua perditum irent patriam, liberos, coniuges, trucidandosque sese praeberent; unde ipsorum magis quam Salomonis interesse capta an tradita eorum urbs foret; quibus enim uiribus ipsi a rege suo destituti repugnaturi sint tantis hostium copiis; si igitur oppidum et sese tradidissent, liberos eos in libera patria aetatem acturos; sin malint inde migrare, incolumes cum rebus suis abituros. Haec ubi iureiurando a Turca confirmata Sumonienses audiuere, confestim animi


787. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

desperatione, aut proditione hostibus ne expectato quidem eorum aggressu concessere, nihilo magis arci, quam oppido fuerant, feliciores futuri. Duces Turcarum ubi conspexerunt suos in oppidum transgressos, eoque potitos esse, et ipsi cum magna exercitus parte urbem porta in orientem uersa ingressi sunt, non sine militum suorum detrimento. Nam Hungari Turcas ea parte irrumpentes plumbeis pillulis e paruis tormentis emissis, quae ad eam portam ex arce facile adigi poterant, petentes multos hostium interfecere.


788. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

quosdam Turcarum per ludibrium dixisse Christianos fato quoque functos Machomethanis sacris iam initiatum iri. Sane erat id temporis Tauruni foeminae cuiusdam corpus lignea arca conditum, Moesi Illyricique diuam Peticam appellant, quod quidem corpus monachi Graeci ritus (nam et ipsi Tauruni coenobium, a Moesis olim regibus constitutum, seorsum a Caesiis sacerdotibus tenuerant) Turcarum permissu in curru impositum Constantinopolim auexerunt. Quamquam sunt qui affirment diuam Peticam iussu Salomonis inde exportatam, quo illius quoque foeminae


789. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

institueret, uitae sanctitate clari fuerunt, ualde uenerantur, et amicos Dei appellant, existimantes Christi leges humanum genus tenuisse, quoad Machomethus non tam eas abrogaret quam suas conderet. Nam ubique Christum honorifice appellat, et uerum Dei legatum ad homines missum fatetur, sibi ipsi per imprudentiam repugnans, quandoquidem eum maxime probat, cuius instituta, quasi ab homine inuenta, gloriae cupiditate deprauatus latenter antiquare conatur. Nempe quem probabat, si sibi constare uoluit, sequi debuerat. Ita Moesi inconsulto metu seque patriamque perditum iuere,


790. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

ope Taurunensibus ferenda consultantes nuntius deditae urbis terrore ingenti ac moestitia compleuit, eoque maiore affecit dolore, quia praeter reipublicae detrimentum, cum summo nominis sui dedecore famaeque ac gloriae iactura, uidebant se ab adolescente Turcarum rege, bellique et omnium rerum, ut ipsi arbitrabantur, imperito, fraude circumuentos, eoque rem eorum cecidisse, ut hostibus aut contemptui posthac essent, aut non nisi continuo bello fines suos tutari possent, nulla spe in Salomonis segnitia reposita. Qui sane tametsi nunquam antehac armatum hostem conspexerat, nempe


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.