Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsi

Your search found 2467 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 811-820:


811. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

contendi. Non enim nobis solis nati sumus, sed potius patriae, amicis et communi utilitati. Quapropter, tametsi optata forsan assequutus non fuero, meus tamen labor me delectat, quia non paruam prisca nostri generis opera studiosis repetendi procul dubio materiam praebeo ac proinde, ut et ipsi aliquid laude dignum audeant, occasionem exhibeo. Historia enim ad uitae institutionem utilima censenda est tum iunioribus, quos lectio diuersarum rerum antiquioribus aequat prudentia, tum uero aetate maturis, quibus diuturna uita rerum experimenta subministrauit uisa et audita ad


812. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Tibi enim in primis congruit, utpote patritio Pharensi inter omnes Dalmatas fortunarum amplitudine ac generosa maiorum tuorum gloria claro, quatuor germanorum uita ac moribus et praecipua liberalitate decoratorum societate uallato et, quod maximum est (quia et genus et proauos et quae non fecimus ipsi, uix ea nostra uoco), propria uirtute excellenti, hoc opusculum offerri. Multum enim tua probitate allectus me tibi debere profiteor. Suscipe igitur, te obsecro, perexiguum hoc opus tuoque protectum nomine ad communem minus literatorum utilitatem non ommissis, quae in margine


813. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

uiroque forti dignius existimatur quam uincere aut strenue pugnando morti succumbere. Hinc cum aliquid sibi credi exigunt, sedula est eorum et frequens sub sacramentis imprecatio, ne lecto incubantes intereant. Quam ob causam et sacerdotes deprecantur, ut precibus a deo obtineant, quatenus ipsi gladium uibrando clypeo tecti mortem nanciscantur. Nempe hoc hominum genus, cum gloriae cupiditate incaluerit, parum sua interesse putat, utrum uitam cum sanguine euomat. Slaui gloriae uitam anteponunt. Testantur hoc creberrime et ferre incredibiles Bohemorum apud


814. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

dec. prime li. primo et secundo. (133) pedem firmantes ad hanc usque horam ea felicissime potiuntur. Unde et optimates Hispanorum se de genere esse Visigothorum gloriantur. Hinc (ni fallor) Romani nullius minus quam nationis Slauorum profectu laetantur, quoniam ipsi praecipue eorum potentiam eneruauerunt. Quis igitur mortalium dignis ualet Slauorum gloria laudibus extollere, Epilogus strenuitatis Slauorum. quorum uirtute depressa est Persarum arrogantia, eneruata Assyriorum et Medorum potentia,


815. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

uocaretis. Ascriuium (216) quoque, quod nunc Catharum dicitur, Catharum alias Ascriuium. Rixonensium (sicuti Cypicus Coriolanus opinatur) Cypi. Corio. de bello Asiatico. (217) reliquiae uel, ut ipsi Catharenses incerto auctore autumant, populi ex Asia Graecorum Troiam deuastantium furorem declinantis post uaria maris discrimina ultima sedes. Quod (ut praefati sumus) duo uterini fratres ex ordine praedicatorum, Vincentius et Dominicus, Vincentius et Dominicus fratres


816. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

preditorum, peculiari quadam naturae probitate sobrietatem atque a superfluis uini potationibus abstinentiam amplectentium refertos. Pharenses sobrii magna uini copia affluentes. Nam cum maxima sit optimi apud Pharenses uini abundantia (non enim decimam sui uini partem ipsi potando consumunt), grande tamen facinus, immo scelus esse arbitrantur uinum aqua non flagellatum potare. Quam ob causam, si cui aliquando ex aduenis temulento in publicum prodire euenit, uelut mente captum omnes, sed praecipue pueri (quemadmodum uos ipsi probe scitis) eum iniuriis


817. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

(non enim decimam sui uini partem ipsi potando consumunt), grande tamen facinus, immo scelus esse arbitrantur uinum aqua non flagellatum potare. Quam ob causam, si cui aliquando ex aduenis temulento in publicum prodire euenit, uelut mente captum omnes, sed praecipue pueri (quemadmodum uos ipsi probe scitis) eum iniuriis contumeliisque afficiunt derisionibusque prosequuntur. Exstat in medio fere huius insulae ager ad septentrionem spectans, praecipua diligentia cultus, in circuitu stadiorum centum et quadraginta, totius insulae potior, undecim uicis septus,


818. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

docte probateque in moribus iuuentutis uestratum sub obseruantia regularis instituti hoc in monasterio alitae numerositatem, quorum opera, deo optimo fauente, haud parum splendoris uestrae huic urbi (ni fallor) est accessurum. Nec desunt etiam hisce temporibus hoc in monasterio (quemadmodum uos ipsi cernitis) uiri apprime eruditi, qui edificare proximos in salutem uerbo et opere sunt efficaces. In conuentu s. Marci multi uiri periti. Exstant et duo alia monasteria, alterum ordinis Heremitarum sub titulo diui Nicolai in summo suburbani montis


819. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Variis posthaec uniuersa Dalmatia ob inextinguibiles inter Venetos et Ligures inimicitias casibus agitata, aucto mirum immodum Venetorum imperio, reedificata prius per uos urbe uestra, inito cum eis perpetuae pacis foedere, praecipuis ornati priuilegiis (nam et senatum habetis et quaestores ipsi deligitis uestrique iuris est aerarium), multis donati immunitatibus, gratissima potiti libertate Venetis usque ad hoc tempus fidelissime coniungimini. Qui etsi, dum aequam in Republica partem singuli queritis, in uarias saepe discenssiones deueneritis, semper tamen uirili strenuoque contra


820. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

naute Turcarum superfuerunt. Postremo Turcis pugna detractantibus, nonnullis ex nostris desideratis caeterisque fere omnibus magnis confectis uulneribus, Pharenses clara potiti uictoria ad suos regressi sunt. Quamobrem Nicolaus Paladinus (quemadmodum nos ipsi uidimus) Senatus Veneti consulto militari honore togaque aurea ob suscepta uulnera pugnandique constantiam donatus, diuitiis et immunitatibus simul cum caeteris naualibus sotiis pro meritis auctus fuit. Taceo filium eius Paulum, uirum utique, si ingenium, si eruditionem, si


Bibliographia locorum inventorum

Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.