Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsi

Your search found 2467 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 890-899:


890. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Emenso mari montes petunt, polumque et booten inspectantes ad Boream tendunt. In fame herbis suis sale conditis sese sustinent. Si plures societatem fugae inierint, noctu opiliones inuadunt, quibus occisis, quicquid ibi alimenti inuenerint, secum asportant, saepe tamen et ipsi pereunt occisi ab opilionibus, uel ab eisdem capti, et pristino hero traditi, ad ueterem seruitutem rediguntur. Caeterum longe plures pericula absumunt, quam incolumes euadunt: aut enim naufragijs, aut dentibus bestiarum, aut ferro inimicorum, aut postremo fame pereunt, cum longior erratio in


891. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

tributo uiuentium conditione. SAcerdos, monachus pessima illic conditione sunt, ut sacrilegia et scandala Dei et hominum existimantur, nihil de ecclesia accipiunt: Feriatis diebus pauxillulum panis a mulierculis nonnullis porrigitur, caeteris diebus nihil datur. Ipsi lignationibus uiuunt: nam mos est, ut ligna in syluis caedant, ijsque dorsum aselli onerant, ea cum merce per omnes plateas ambulant, ligna uenalia proclamantes. Si gentes illae hanc calamitatem praesciuissent, millies praeoptassent mori, quam ista pati. Si usquam mors cum uita commixta est,


892. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Turcarum in suis seruis percussorem haberet, in castris proditorem, in pugna desertorem. Omnino Christiani qui illic sunt, contemptissime de armis Turcarum sentiunt, ut quos ad uelitarem tantum pugnam idoneos cognoscunt. Hostes uelut aues procul missilibus impetunt: si non eo terrore fuga fit, ipsi fugiunt. Praeter clypeos et galeas plerique nudi sunt: ad manum uenire non audent. Vulnera stantibus non ingerunt, nisi eminus. Quod si iam Veneti et Lusitani nauales suas copias conferant, Angli, Poloni, caeterique principes militem subministrent, praesertim tali Caesare


893. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

meo) saepe interfui, quibus mos hic est. Inter orandum pileos suos (qui TSALMA illorum lingua uocantur) non deponunt, sed summis digitis attingunt, quasi eleuaturi, genibus incumbunt, et terram saepe deosculantur. Christianum eorum sacris interesse nepharium putant, credunt enim ab hominibus (ut ipsi aiunt) illotis, sua templa contaminari, quippe Christiani non usurpant illorum more frequentia lauacra. Ibi sacerdos illorum suggestum ascendit, ac ad duas circiter horas concionatur. peracto sermone ascendunt duo pueri, qui cantando suas preces


894. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

MVSLVMAN efficiuntur. Si autem ex Christianis quispiam sua sponte confesso Mehemmeto circuncidi se patiatur, quod saepe contingit, propter grauissimum iugum, et onus tributi, talis ducitur per omnes uicos atque plateas ciuitatis, summo cum honore, et gaudio populi sonantium tympana: ipsi quoque dantur munuscula, postea immunis efficitur a solutione tributi, HARACS eorum lingua appellati: Et cupiditate huius lucri, multi Graeci, quos VRVMLAR, et Albani, quos ARNAVTLAR uocant, circunciduntur. Si quis ui compulsus, ut puta qui Muslumanum feriret, uel uituperio afficeret, aut


895. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in certis locis se sacrificaturos promittunt, uoti deinde uictima non comburitur in holocaustum, ut Iudaeis mos est, sed mactato animali, cutis, caput, pedes, et quarta pars carnis sacerdoti praebetur, altera deinde pars datur pauperibus, tertia uicinis. Caeteras reliquias ipsi uictimatores sibi, et comitibus parant ad uescendum, neque tenentur uoto, si e morbo uel periculo erepti non fuerint. Omnia enim illorum conditionalia sunt, dabo si dederis. Similis etiam apud Graecos et Armenios, et caeteras nationes Asiaticas Christianae religionis.


896. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

perueniant. Quod si pauper fuerit ille defunctus, pro laboribus religiosorum plateatim collectae pecuniae solent illis offerri. DE AEDIFICIO SEPVLCRI TVLBE dicto. COnditorio superaedificatur (utputa regio) templum, ipsi enim Reges in urbes sepeliuntur: Diuitum et pauperum instar altaris in eam altitudinem, ut bestiae insultare, aut locum conspurcare non queant. Saepius eo cum luctu redeunt, et inferias ciborum monumento superposito, panes, carnes, caseum, oua, lac, nouendialis coena, more Ethnicorum, pro


897. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enim inter eos ordinarij custodes, siue defensores earum rerum, quae in uia occurrunt militi, ut pueros octo uel decem annorum portantes uenales panes, oua, fructus, auoenam, et similia. Tenentur quoque defendere dicti praefecti hortos fructuum, circa uiam sitos, ut nec ipsi audeant unum pomum, uel huiusmodi simile, sine licentia possidentis carpere, alioquin et tales capitis poenam luerent. Cum essem in exercitu Turcae in expeditione contra Persas, uidi TSPAHIAM una cum equo et ministro decollari, quod solutus equus arua cuiusdam ingressus


898. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE VENATIONE eorum. NVlla natio sub sole tantum gaudet uenatione, quantum Turcica. Penetrant enim insequendo feras loca aspera et montuosa in equis, capientes diuersa animalia, et si animal extinctum a canibus suffocatum suerit, illo non uescuntur neque ipsi, sed nec Christiani inhabitantes illas regiones. Etsi occidunt suem syluestrem, dant illum Christianis illarum regionum, quia muslumanis prohibitum est uesci porcorum carnibus.


899. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

uultum aperiunt, nunquam forum frequentant. Calciamenta BABVCS uel CSISME dicta, tam uirorum quam mulierum, in solo suppactum habent, ut diutius illis uti possent. DE CIBARIIS illorum. VTuntur et ipsi quoque non pessimo pane ECHMECH dicto, nigro et albo, quemadmodum et nostrates, sed illi spargunt quoddam genus seminis SVSSAM uocata, super recentem, postea coquitur, quod tribuit magnam suauitatem manducantibus, quo nusquam utuntur nostri, praeter in Hispania passim in quibusdam locis,


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.