Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: imperatore

Your search found 135 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 19-33:


19. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

Mocenicus contra Othomanum, Turcorum principem, ducebat, uehementer rogasti me ut, quicquid in hac expeditione gestum esset, litteris mandarem, affirmans ea te Apollinis oraculo ueriora habiturum quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta


20. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

mundo senescente degenerasse; quam falsi sint uel ex hoc maxime apparet. Nam si apud Graecos atque Romanos multi ob singulas uirtutes clari habiti sunt, quid de Mocenico imperatore dicendum sit, cui, quicquid potuit benigna natura efficere, omnia simul contulit. Omitto genus clarum, formam grauem atque regiam dignitatem prae se ferentem, eloquentiam promptam, ceterasque naturae dotes: de his dico quae propriae hominis sunt. Est enim moribus integer, uita sanctus,


21. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quem morem etiam creandorum quaestorum semper tenuit. Quaestores uero primum decimam totius praedae, iuxta antiquissimum morem Venetorum imperatori dant; equites ex praeda per eos capta, factis partibus, duas pro se retinent, tertiam quaestoribus assignant; ita enim cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus traduntur, quos omnes posita hasta sub corona uendunt. Deinde pecuniam hoc modo distribuunt: primum omnibus ex naualibus, qui hostem captiuum adduxerant, tres aurei dantur, deinde impensae uictus equitum, quas


22. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nouem miserat, regiae decem et septem erant, Rhodiae duae, Venetae quadraginta et septem, in quibus Dalmaticae duodecim. Nonnullae ex Venetis, ad munia obeunda ab imperatore eis demandata, aberant. Hic imperator inito nauium numero ad urbem tendit. Distabat autem milia passuum sexaginta, hora erat diei fere decima. Itaque tota insequenti nocte aduerso uento remigando, hora diei tertia ad litus urbi proximum classem appulit. Hinc


23. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

militibus, diuiditur. Inde soluens imperator cum tota classe ad Naxon insulam uenit: ibi enim onerariae naues pane onustae ex imperatoris iussu classem expectabant. Et quoniam autumni ultimum tempus erat, regius dux accepta missione cum sua classe domum profecturus recessit. Pontificis legatus cum imperatore nostro, antequam hiems ingrueret, aliquod egregium facinus edere statuunt. Edoctus enim erat imperator Smyrnam, urbem Ioniae opulentissimam, male munitam esse. Cuius maxima pars murorum ob uetustatem corruerat, quos ciues, longa pace usi, restituere neglexerant.


24. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum legato Pontificis intra paucos dies Methonam delatus est. Et cum iam hibernum tempus adesset, legatus Pontificis, Romam redire studens, antequam recederet, complexo atque exosculato imperatore: Habes- inquit- clarissime imperator, optimum testem uirtutum tuarum. Pontifex et caeteri Italiae principes egregia tua gesta audientes me referente obstupescent et admirabuntur. Perge, uir magnanime, ut coepisti: tua enim gloria immortalis futura est . Imperator


25. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sperare iubens a se dimittit. Deinde Victorem Soprantium, legatum suum, ad Caramanum ire iubet, cui mandat uti, de statu rerum edoctus, quid potissimum agendum sit cum eo agat. Victor equo ad Caramanum mature se confert, salutatoque regulo: Ab imperatore- inquit- missus uenio, ut tibi referrem et ob patris tui et ob regis Persarum, cui nunc foederati sumus, amicitiam se cum ualidissima classe in subsidium tibi uenisse. Quapropter a te doceri uult quo in statu res sint, quidue primum agendum sit, ut ex communi consilio quid


26. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in hiberna exercitum rex ducturus erat), Cilicia soluens Cyprum concessit, de filio nato reginae gratulaturus, quem antea enixam audiuerat, simulque si qua ad tutandum regnum necessaria forent prospecturus. Ubi ad reginam uenit, post gratulationem regina uolente puer ab imperatore et legatis ad sacrum fontem suscipitur, pueroque paternum nomen inditum est. Baptizato puero, a regina digreditur. Erat Cypri Andreas Cornarius, reginae patruus, uir mansueti animi atque benigni ingenii, ab adolescentia optimis moribus institutus, potiusque


27. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

legatus Pontificis cum duabus triremibus ad imperatorem uenit, reliquas octo a quaestore, qui impensae faciendae gratia a Pontifice praepositus erat, abductas Chium uersus esse narrat. Legatus, de pugna regis Persarum cum Othomano ab imperatore edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul Cypro recedunt. Et quoniam omnium animi ad regis Persarum copias atque exitum intenti erant, imperator, ueritus ne Othomanus solita astutia ad deprimendos hostium animos regem Persarum fusum


28. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

trireniibus, praeter illas duas quas iam miserat, Cyprum mittit, ut uideret ne quid detrimenti regnum illud caperet. Victor absque mora Methona soluens praemissas triremes Cretae consequitur, Coriolano uti praecedat iubet, mandata ab imperatore accepta exequatur; se cum reliquis triremibus subsecuturum quam primum affirmat. Interim archiepiscopus, Cyprum appulsus, amicis atque popularibus suis consilium aperit, et ad occupandum regnum suadet: facile illos tyrannidem regni obtinere posse affirmat. Regis


29. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi nummum percutiunt. Dum haec aguntur, duae triremes ab imperatore missae Cyprum ueniunt, extra portum Famaugustae ad scopulos ancoras demittunt. Hic Coriolanus cum socio cognitis rebus rem dissimulare ad tempus statuit; tamen, ad confirmandos bonorum animos tyrannorumque deterrendos, deliberat ex aliqua uerisimili


30. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

socio cognitis rebus rem dissimulare ad tempus statuit; tamen, ad confirmandos bonorum animos tyrannorumque deterrendos, deliberat ex aliqua uerisimili causa reginae nuntiare legatum cum octo triremibus aduentare, imperatoremque non post multos dies esse uenturum. Itaque ad reginam accedens, se ab imperatore missum esse dicit, uti nuntiaret, quoniam imperator audiuerit Sultanum, Aegyptiorum principem, Carolae, regis sorori, regnum


31. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aqua igneque interdicto proscripsit, et nonnullos, qui studio reginae contra tyrannos operam suam nauauerant, cognita causa ex bonis tyrannorum remunerauit. Et iam ab imperatore omnia composita et regnum pacatum ac quietum erat, cum redduntur ei litterae Nicolai Marcelli, ducis Venetorum, cum Senatus decreto, quo prouincia Cypri ei demandabatur. Multa dux in expeditione facienda imperatorem monebat, ut de retinendis nauibus


32. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et successorem expectare ei necesse fuit. Interim uenit Iacobus Marcellus, nouus legatus, qui ab Senatu cum pecunia ad conducendos ex Peloponneso equites missus fuerat. Caeterum, auditis ab imperatore gestis, omisso negotio, pecuniam ad imperatorem detulit. Imperator accepta pecunia Marcellum cum decem triremibus ad tutandas Aegeas insulas misit. Et cum iam per multos dies Cypri successorem expectasset, nihil de aduentu successoris audiret,


33. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

adiit, quam benigne allocutus, Venetorum potentia et opera sua regnum a tyrannis liberatum eique restitutum esse dicit. In posterum etiam, si opus fuerit, et Senatus nomine et suo, maiora promittit. Regina collaudato imperatore Senatui Veneto et imperatori gratias agit, ipsum patrem ac liberatorem regni appellat. Quem ob res bene ac prospere gestas scuto egregii operis, ac uexillo serico uermiculo tincto atque auro picto cum regiis signis donat; legatis quoque minora uexilla dedit. Imperator,


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.