Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: amplitudine

Your search found 41 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 25-28:


25. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

alicui, significat etiam consolari, aut alioque liberare ex magnis calamitatib. Crebrum enim est, ut per metaphoram ab angustiis locorum, ubi vel ab hoste, vel alioqui clausi et veluti constricti sumus, variae difficultates nos undique prementes notentur: et contra, a locorum et commoditatum amplitudine et latitudine, res secundae. Psalm. 4 In angustia dilatasti mihi: pro, liberasti ab adversitatibus prementibus. Non male etiam inde istae duae metaphorae angustiarum et latitudinis deducuntur, quod in rebus adversis dolore ac moerore cor et frons atque adeo totus homo coarctatur,


26. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

vocatur etiam Hortus Dei, Gen. 13: ubi Scriptura narrat, regionem Sodomiticam ante devastationem fuisse ut hortum Dei. Et Ezech. 36 legitur: Haec regio devastata, fuit ut hortus Eden voluptatis aut deliciarum. Ezech. 31 legitur, nullam cedrum aut aliam arborem fuisse similem altitudine, amplitudine, et omni alia pulchritudine Assyrio: sive intelligatur de illo ipso horto, ubi tam pulchrae arbores fuerint: sive per metaphoram de toto reliquo mundo, aut aliis Politiis, quae etiam a Deo plantantur et rigantur. In hortis habebant Israelitae sua idola et cultus: ideo solet eis minari


27. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

possunt intelligi de quadam tenui, fugaci ac inconstante facultate virium, intellectus ac voluntatis, per quas rimas illi adversarii labi se posse putant aut conantur: ut si obtineatur, haec duo capita simpliciter et recta asserere humanas vires, omnino sit postea necessarium ex tanta verborum amplitudine et emphasi concedere prorsus Pelagianam libertatem virium humanarum. Quem horrendum errorem ut vitemus, adhibeamus interpretationem horum locorum fidei analogam. Quae quidem etiam nativa ac genuina huius loci esse deprehendetur, et non vel violenta, vel aliunde importata, sed ex ipsis


28. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 303 | Paragraph | SubSect | Section]

et de remotis locis. inquit. n. de Meschia, eiusque regno: Iudicabit inter populos multos, arguetque gentes fortes usque in longinquum. Quod Ionathan vertit, Ipse arguet reges fortes usque in seculum. Ac plerique intelligunt illud longinquum, de perpetuitate regni Meschiae. Possis tamen et de amplitudine aut latitudine eius exponere, cui sensui verba magis conveniunt, Arguet gentes validas usque in longinquum:.i. procul usque ad fines terrae dominabitur, etiam valde remotis potentissimisque populis imperabit. Convoluendo proiiciet te Dominus in terram longinquam manibus: Isaiae 22. i.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.