Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: necessario

Your search found 335 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 160-262:


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 766 | Paragraph | SubSect | Section]

dicunt esse tum infinitam disceptationem, tum etiam nullam scientiam aut certitudinem. At disceptatio Sacrarum literarum, mixta est ex individuis et generalibus: omnia autem individua habent circumstantias tum admodum varias, quaeque subinde mutantur: tum etiam plane innumeras, in quas sermo necessario respicit: ut eas partim ob varietatem, partim ob numerositatem, partim denique ob rerum, personarum ac locorum diversitatem aut pernosse aut mox animadvertere, ubi opus est, non semper pronum sit. 33. Res earum sunt arduae, mysticae, ac caelestes. Ubicunque autem res ipsae


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 767 | Paragraph | SubSect | Section]

ut sicut prima patefactio, ita etiam sequentes illustrationes tantum de eius benigna manu promptaque liberalitate expectarentur. 48 Singulari consilio Deus initio obscurius, postea clarius sua mysteria patefecit. Quod sicut admirari et sanctificare debemus, ita aliquid obscuritatis necessario prioribus obiecit. Nostro sane tempore, licet nulla nova ac immediata patefactio sit caelitus immediateque facta, nec ulla Bibliorum pars addita: tamen nemo intelligens ac studiosus veritatis negare potest, praesentem theologiam et Sacrarum literarum lucem prae omni vetustate, veluti


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturae. Ipsius est, nos ducere in omnem veritatem: Ioan. 16. Ipsius est Scripturam cordi nostro inscribere: Ierem. 31. Nam prophetia totaque Scriptura (teste Petro) non est proprii intellectus aut explicationis: sed sicut a Spiritu S. per prophetas proposita est, ita eiusdem lumine necessario explicari debet, 2 Pet. 1. 4 In Christo sunt omnes thesauri scientiae et sapientiae Dei: ad Coloss. 2. Nihil ultra et supra eum quaerere debemus, nihil maius nobis Deus revelabit: sicut Antichristus et fanatici maiora quaedam mysteria somniant, et stulte impieque captant,


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

sed concordentur, dum inferior cedit superiori, dumque pro suo naturali ac primario opere aut functione nunc tantum accidentario et improprio defungitur. veluti si in unis aedibus essent duae matres familias, Sara et Agar: quae dum ambae dominari et summo munere defungi volunt, sibi invicem necessario adversantur. At cedente altera alteri de summo munere aut gradu dignitatis, humiliante se sub manu eius, ut angelus praecipit, et famulante eidem, optime inter se conveniunt. Hanc clavem Scripturae Paulus in Epistola ad Romanos et Galatas tertio ac quarto prolixe illustrat, et lectori


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

ut opera legemque praestare, atque ita per eam servari queamus. Vel denique, nos primum quidem in Baptismo per Christum iustificari ac servari, veluti in certa ac bona quadam navi, si modo nihil mortalis peccati unquam postea admittamus. Quod si postea peccato aliquo admisso ex ea excidamus, necessario nobis ad secundam tabulam poenitentiae et bonorum operum confugiendum sit, ut ex illo naufragio enatemus, evadamusque. Sic illi tripliciter Mosen cum Christo, et Legem cum Evangelio, gratiamque cum meritis concordant, vel potius foedissime impientissimeque confundunt: quod observasse,


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

prorsus inter sese non cohaerentes. 10 Secundo elabora, ut totum argumentum, summam, epitomen aut compendium eius comprehensum habeas. Voco autem argumentum, illam pleniorem conceptionem tum scopi, tum et totius corporis delineationem: in quo simul saepe etiam occasio Scriptionis necessario indicatur, licet ea plene in ipso scripto non contineatur. 11 Tertio, ut totius eius libri aut operis distributionem aut dispositionem ante oculos delineatam habeas: utque diligentissime observes, ubi sit (ut ita dicam) caput, pectus, manus, pedes, etc. Ibi


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

non certum scopum, certum quoddam genus alicuius (ut ita dicamus) corporis exhibeat, et aliquas partes aut membra in se complectatur, quae certo ordine, ratione ac quasi proportione, tum inter se, tum etia cum toto corpore, ac praesertim cum scopo suo sint coagmentata: sic enim examinato scripto, necessario fiet nobis familiarius ac dilucidius: nec aberit spiritus ac benedictio Domini omnia suggerens, ac in omnem veritatem nos deducens, si modo serio in verbo eius sudaverimus. 22 Profuerit quoque plurimum in examinando aliquo obscuriore loco, aut etiam integro scripto, adhibere


167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

Dialectices. Quoniam enim istae artes Dei beneficio patefactae sunt, ex naturali lumine quod adhuc superest accensae, praeterea sese ad rerum naturam, eiusque ordinem, divinitus illis inditum conformarunt, et denique quoniam sese ad captum humani ingenii (ut et ipsae Sacrae literae) accommodant, necessario magnum nobis usum in Sacris etiam literis illustrandis, si pie cauteque adhibeantur praestare possunt. 23 Quaeratur igitur, sicut iam dixi, ad quod genus et quasi corpus istud Sacrum scriptum


168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section]

facta anatomia, ac tanquam abiectis omnibus carnibus, ornatus amplificationum, dulcoramentorum, digressionum et similium, sola quasi ossa tuo sermone delinees: ut tantum eas sententias complectaris, quae sunt veluti basis totius, quae omnia accersita et quasi accidentaria sustinent, et simul plane necessario inter sese, sicut ossa nervis colligata, cohaerent. 26 Prima enim et summa cura esse debet Lectoris, ut illas quasi primarias et substantiales sententias, in quibus potissimum tota propositae quaestionis determinatio residet, expendat. Secundaria vero, ut illas quasi


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquas voces versores supplent, quas Hebraicae linguae proprietas alio qui non curat aut flagitat: ubi sedulo videndum est, an veras et iure eo pertinentes voces adscripserint: quare ad Hebraeos Graecosque fontes, sicut et in innumeris aliis difficultatibus, veritatis investigandae gratia necessario recurrendum est. 6 In una voce multiplex difficultas oriri solet, ut est (si versionem legis) primum vox non vere reddita, vel quia interpres non intellexit aut originalem, nempe Hebraeam vel Graecam: aut etiam suam, sive sit Latinae, sive alicuius alterius linguae, quam pro


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

incipit dicere de stabilitate eius sacerdotii, quod sit divino iuramento confirmatum. 9 Aliquando etiam, ut non sit figurata oratio, est nihilominus obscura, vel ob res minus notas: vel etiam ob sermonem aut intricatum, aut alioqui a nostro more loquendi nimium alienum: cuiusmodi nobis necessario multa in Sacris literis sese offerunt, utpote iam olim et a gente linguaque remotissima a nostra conscripta: ubi non raro expedit magis in mentem quam in verba Scriptoris respicere. Cum enim nobis constat, quid in toto eo libro agat Scriptor, quid etiam in proxime praecedentibus et


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

aliud perinde cognoscere cogaris: ut si in corpore animalis vides caput, mox colligis non procul inde esse collum, cervicem, ac deinde pectus: Si vides Taurum inter caelestia signa, mox nosci non procul inde distare Arietem aut Geminos: Si in partibus anni scis in quo mense verseris, mox certe necessario nosti quis praecesserit aut sequatur. Quare praeclare idem Pater ait super Matth. 25: Prudentem lectorem moneo, ut consideret priora, media et sequentia, et nectat sibi universa quae scripta sunt. Vide et Augustinum Epist. 29 et 59. 11 Circumstantiae plurimum faciunt ad


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 784 | Paragraph | SubSect | Section]

aliqui sua bona in commune redigebant. Duae erant eius rei gravissimae causae, aut etiam plures Prima, quod alioqui eis auferebantur a persecutoribus. Secunda, quod multi eo cultus divini, et praesertim discendi Evangelii gratia ex multis, ac etiam remotissimis locis proficiscebantur, qui necessario sustentari debebant a fratribus. Ultima, quod tota illa turba viri et mulieres erat veluti quaedam scholasticorum turba, tota in studium Theologiae intenta, et in hoc sese omni contentione ac festinatione praeparans, ut brevi postquam aliquantulum profecisset, abiret in quascunque terras


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

caput. Sic dicit Christus Matth. 25, Nudus fui, esurivi, etc. Item, Saule Saule, cur me persequeris? Sic Piulus in quit, 1. Cor. 12. Sicut corpus unum est, membra autem multa: ita et Christus. ubi necessario Christus Ecclesiam, seu mysticum Christi corpus notat. Vicissim aliqua dicuntur de Christo, quae ad Ecclesiam referri est necesse. sic Psal. 69 proprie de Christo disserit: sed cum dicitur ibidem, Deus tu nosti stulticiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita:


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

forum pertinent, sunt in vocabulo Ecclesiae exposita. Hoc tantum adiicimus, quod saepe sub nominibus Syon, aut Ierosolymae, Iudae, Israelis, aut terrae Canaan notetur Ecclesia: ubi nihil ominus suum aliquem locum et tractationem etiam illae ipsae res proprie illis vocabulis significatae obtinere necessario debent. Sic David saepe praedicatur, aut eius filius Salomon, qui sit templum Domino conditurus: et tamen intelligitur potissimum Meschias verum cultum ac templum Domino extructurus, verumque Israelem recturus ac beaturus. Talia sunt passim innumera. 2 Utilis est et illa


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 795 | Paragraph | SubSect | Section]

est ordinis, non confusionis in rerum natura autor. 1. Cor. 14. Caeterum hanc tabulam studiosis Theologiae nulla certe ostentatione ingenii, aut stulta curiositate proponere volui: sed propter multa, eaque non vulgaria commoda, quae mox recensebo. Quoniam vero hae breves delineationes necessario obscurae sunt, tum quia singulis vocibus veluti punctis res magnae et difficiles in eis notantur, tum quia etiam ipsa methodorum nomina ac series sunt plerisque ignotiores: ideo brevem quoque declarationem illarum studio publici boni adiiciemus, quae ipsas, earumque lineamenta ac


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 797 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cognoscere ac tenere causas. Sunt autem proximae hae quatuor. 1. Propitiator, qui SOLUS haec bona, id est Iustitiam et gratiam Dei nobis, obediendo et patiendo parat: 2. Promissio in verbo et Sacramento, quae SOLA ea offert. 3. Fides, quae SOLA accipit. 4. Contritio, qua est quiddam, quod necessario fidem praecedit. Contritionis causa est, cognitio peccati ac ira. Eius autem, Lex: cuius postremo, Deus. Fidei causa est Verbum, Sacramenta et Spiritus, quae sunt a Deo. Promissio est per verbum et Sacramenta, quae itidem sunt a Deo. Christus haec bona nobis comparans, est


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 801 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Moses, Prophetae et Apostoli, id sit a Deo, et sit verissimum: quandoquidem, teste Epistola ad Heb. 2 totaque Scriptura, Deus per os eorum locutus sit, non ipsi suo arbitrio aut voluntate prophetiam attulerint. Inde vero etiam porro certissime sequitur, quod cum Deus ista loquutus sit, necessario sint verissima. 36 Haec est irrefutabilis demonstratio, et veluti fundamentum ac basis totius Sacrae doctrinae, super quam ea tanquam immobilem petram collocata est, quaeque passim a Prophetis et Apostolis, atque adeo Christo ipso docetur, et omnibus commendatur. Super hanc


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 804 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad simile, sed ducuntur argumenta ex causis, ex effectibus, ex definitionibus, ex contrariis, et aliis locis Dialecticis. Verum observandum est, ne quid mala consequentia attexatur Scripturis: neve coniungamus membra ἀνακολουθα, et non necessario cohaerentia. Nam Iudaei et haeretici, dum sententias non necessario coharentes mala consequentia conglutinant, multas impias opiniones gignunt. Sicut Irenaeus inquit, Haereticos restim nectere de arena: quia male cohaerentia membra argumentando connectunt. Porro Allegoria


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 804 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ex contrariis, et aliis locis Dialecticis. Verum observandum est, ne quid mala consequentia attexatur Scripturis: neve coniungamus membra ἀνακολουθα, et non necessario cohaerentia. Nam Iudaei et haeretici, dum sententias non necessario coharentes mala consequentia conglutinant, multas impias opiniones gignunt. Sicut Irenaeus inquit, Haereticos restim nectere de arena: quia male cohaerentia membra argumentando connectunt. Porro Allegoria magis locum habet in factis enarrandis. At hac ratione argumentandi


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 809 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

a patribus etiam sanctis, quae tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina praecepta custodiunt, figuram ad intelligentiam referant: id est, ad mysterium, per allegoriam: factum vero ipsum ad mores non transferant. Quandocunque igitur huiusmodi loci fiunt obvii, necessario ad allegorias confugitur: quando quidem interpretatio Grammatica si retinetur, errores non parvos gignit. Sic enim natus est error Anthropomorphitarum, Deo tribuentium humana membra et adfectus: cum nollent locutiones illas de Deo iam Scripturis usitatas, iuxta tropum, quem ad modum


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

damnat, qui iuvenis, iuvenili temeritate interpretatus fuisset Abdiam prophetam allegorice, cuius historiam non intellexerat. Quid quod auditores ipsi statim ducunt idem sibi, quod doctori, licere? Dum autem votis non succedit (neque enim possunt arte moderari inveniendi disponendique habenas) necessario gignunt monstrosas opiniones. Quo pacto Priscillianistae impia dogmata sua pertinaciter tutati sunt, contendentes, quaecunque contra ipsos proferebantur, esse allegorice explicanda. Eadem vaesania nonnulli monachi suum defenderunt turpe ocium, atque alia vitia. De utrisque legimus apud


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 814 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

obscurarunt, tum beneficium Christi perpetuae debitorum condonationis, tum denique misericordiam Dei, simul quoque reliquos omnes homines in desperationem adduxerunt, qui se longissime a tanta perfectione abesse necessario animadverterunt. 12 In historiis Patrum observentur etiam typi et allegoriae, futura ac meliora significantes, ut historia Isaaci sacrificandi, et postea redivivi, unigeniti Dei filii passionem et resurrectionem significavit. Sic Paulus 1. Cor. 10, dicit omnia illa patrum


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 816 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de omnibus valeant iudicare. 10 Reliquum est, de ratione supputandi per Olympiades paucula adnotemus. Graeci quidem hoc pacto, per Olympiades inquam, annos digerunt. quod, si Plutarcho credimus, primus fecit Hippias Elaeus: quamvis nullo admodum subnixus, ut idem Plutarchus meminit, necessario ad fidem argumento. Significat autem apud eos Olympias, spacium annorum 4. hac nimirum de causa, quod eo intervallo recurrente receptum olim fuerit publica in Olympiis certamina, ad quae tota Graecia avidissime confluebat, edi. Caeterum apud multos scriptores legitur, Christum natum ex


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 820 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in totum Psalmum illatum videbis. 6 Nec inconsulte fecerit, qui Summas aut Argumenta aliorum piorum ac intelligentium perleget memoria complectetur, cum aliquem Psalmum legere volet: cuiusmodi sunt potissimum Lutheri, et Viti Theodori. 7 Illud certe in hoc genere valde necessario observatur, quod non tantum Iudaei, sed etiam quidam Christiani minus vere experti beneficia Christi et spirituales tentationes, nimiumque Rabinis aut eorum sectatoribus tribuentes, suis argumentis et declarationibus valde infrugiferum sterileque reddunt non tantum Psalterium, sed et


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Deinde quia omnia confusa turbant mentem, et nec percipi facile, nec retineri bene possunt: ideo utile fuerit observare, quae sententiae ad quos locos communes vel religionis, vel etiam externae vitae referri debeant: quo praeter superiores utilitates, etiam ea quae in tanta brevitate necessario desunt, ex cognitione totius loci communis suppleri queant. Postremo, facta tali distributione, utile fuerit tum spirituales sententias cum aliis Scripturae locis, ubi eadem plenius aguntur, conferre, ac inde earum uberiorem noticiam haurire: tum et politicas Gnomas etiam cum


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 824 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

2 Operaeprecium quoque valde fuerit, quod in Prophetis supra monuimus, pernosse historiam actionum, temporum, hominum ac negociorum, de quibus, aut ad quos singulae Epistolae scriptae sunt: quod cum ex Actis Apostolorum, tum et ex ipsismet Epistolis, ac aliunde cognoscere poterimus. Nam necessario illae epistolae non tantum doctrinam generalem Christianae pietatis continent, sed etiam ipsius Pauli ingenium, et eorum quoque ad quos scriptae sunt, mores et rationes referunt. 3 In Epistolis necesse est, aliquas Epistolarum leges servare. Apostolus in eo non servat leges,


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

vero prophetiae tractationi etiam aliae, sed non sunt principales, solummodo illustrationis cuiusdam gratia, aut etiam ob alias causas, praesertim historica et etiam simplex doctrina aliquando adhibentur: sicut in Esaiae prophetia quaedam de regno ac rebus Achaz et Ezechiae narrantur, quae necessario cohaerent cum prophetiis, earumque causas occasionesque monstrant: sic cum tetra, vilia, aut etiam idololatrias Iudaeorum describit. Videtur alioqui etiam simpliciter docere: ut cum veri ieiunii formam describit, aut veram poenitentiam, primo capite, et alias. Idem possis de Ieremia


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

simpliciter docet. Ad simplicem autem doctrinam referri potissimum Epistolae novi Testamenti. Etsi vero in illis etiam reliquae tractationes reperiantur: tamen non obtinent in eis scriptis principatum, sed accedunt solummodo principali materiae, vel probandi causa, vel quia alio qui necessario coniuncta sunt. Nam cum ciscit Apostolus: Et dum venissem Troade, in Evangelio Christi, ostium mihi apertum est. Et ubi Petro dicitur in faciem restitisse, velut historiam videtur texere. Rursus cum dicit: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur:


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 898 | Paragraph | SubSect | Section]

sol, ab aestu. Sic Esau pro pulmento rufum dicit, ne mala incisa pro formica, occulta pro peccatis. Psal. 19, Ab occultis meis munda me. Rom. 2, Iudicabit occulta hominum. Desiderabilia pro thesauris: siccitates aestivae, id est res arefactae. 2 Adiectivo posito saepe necessario subintelligendum est substantivum ei conveniens: quod quale esse debeat, non difficulter ex contextu intelligi potest. Psal, 27. Unum petii a Domino, scilicet petitionem. 2. Sam. 21, Ipse autem erat accinctus novo, scilicet ense. Ierem. 15, Factus es mihi sicut mendax,


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 903 | Paragraph | SubSect | Section]

de causa impium est. Primum quia verum ac genuinum, seu Grammaticum sacrarum Literarum sensum negligit, imo et proculcat, quasi in eo non contineatur omnis necessaria sapientia. Deinde dat occasionem ad quosvis errores ac deliria. Sciamus igitur, in nullis numeris sacrarum Literarum esse certa, et necessario scrutanda mysteria, quasi aliud quid ibi quam quod textus prae se fert, fingendum sit: praeterquam Apocal. 11, ubi numerus bestiae dicitur esse 666. quem non male Irenaeus resolvit in vocem Latinus: et paucis aliis. Proculdubio enim Spiritus sanctus voluit significare, bestiam illam


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 912 | Paragraph | SubSect | Section]

Adversativa At, per antithesin posita deest. Isa. 1, Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepedomini sui, Israel non cognovit, populus meus non perpendit. Filios educavi et evexi, et ipsi rebellarunt contra me: pro, At illi. In Proverbiis saepissime hae aliaeque coniunctiones deficiunt, necessario subintelligendae. 23 Adversativa Tamen, non raro deest: ut Rom. 1, Qui cum Deum cognovissent, ut Deum non glorificaverunt: pro, tamen ut Deum non glorificaverunt. Psalm. 119. Parvus ego sum et contemptus, testimoniorum tuorum non sum oblitus. Ibidem: Multi sunt


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 924 | Paragraph | Section]

TROPIS ET SCHEMATIBUS SACRARUM LITERARUM, TRACTATUS IV. PRAEFATIO. Tropos ac figuras in omnibus linguis plurimum obscuritatis obiicere imperitioribus, notissimum est: quod multo magis in hac tam peregrina lingua necessario accidit. Quare de eis aliquid hic aliquanto prolixius disserere operaeprecium fuerit, quo rudiores praemoniti edoctique de talibus sermonis huius formis, earumque sensu tanto clarius omnia intelligant, nusquam haesitantes, multo vero minus de sententia aberrantes. Primum vero


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

libro De doctrina Christiana 3 cap. 10 et 15 docet, vocem orationemve cognosci, an proprie aut figurate accipiatur, hoc indicio, si id dictum proprie acceptum nec ad fidem, nec ad dilectionem, aut ad ullam omnino aedificationem accommodari potest. Sane verum est omnia Scripturae dicta necessario ad aliquam aedificationem referri posse ac debere: sed interdum id alicui videri potest aedificare aut non aedificare, verumque aut falsum esse, quod revera aliter se habet. Sicut in controversia de corpore Christi videtur Papistis id cum primis ad aedificationem facere, si panis ille


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

ad aedificationem facere, si panis ille transsubstantietur, adoretur, invocetur, et veluti praesentissimus quidam Deus nobiscum adservetur, et apud nos habitet. Contra, aliis videtur omnis externa praesentia aut exhibitio in coena Domini esse inutilis: aliis denique videtur, id ad illud foedus necessario requiri, quia ea exhibitione et participatione sanguinis ac corporis sanciatur, sitque id certissimum pignus spiritualium Christi beneficiorum. Quare illa verior regula est, Verba sacrarum Literarum proprie accipienda esse, nisi loci sensus in aliquem articulum fidei aut


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 930 | Paragraph | SubSect | Section]

declaratione forte hoc satis sit, at pro evidenti demonstratione nequaquam. Quare in locis controversis, unde magni momenti dogmata extruuntur, necessariae probationes troporum adducendae sunt, probandumque est, quod eo ipso loco Scriptura tali tropo usa sit, atque eo aliove modo certa loci vox necessario accipi debeat. 13. Vox impropria aut ex sua sede in aliam translata, debet diligenter cauteque examinari. Nam in consideratione vocabulorum, cum vel per tropum aliquem a sua primaria significatione, ad aliquam impropriam deflexerunt, vel ab alia, quasi arte aut foro, vel


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 931 | Paragraph | SubSect | Section]

aut etiam detortae voces a suo proprio nativoque usu ad improprios iam quasi procul recesserunt, nihilominus aliquid illius primae ac nativae originis secum trahunt et afferunt, quod necessario in hac nova significatione usuque expendendum venit, aut certe significatio non plene certoque percipitur. Exemplo sint illae illustres voces, iustificatio, reatus, paracletus, intercessor, thronus gratiae, accusator, accusatio, gratia, condonatio aut remissio criminis, seu


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 931 | Paragraph | SubSect | Section]

vis ac emphasis illarum intelligetur, nisi prius expendatur earum prius ingenium ac natura: seu (ut ita dicam) prima nativitas, aut etiam vita, quam in suo illo foro egerunt. Sic verbum Imputare, variaeque phrases inde orientes, aliquid alicui, aut pro aliquo imputandi, aut non imputandi, necessario primum in mercatura aut rationum pecuniarum supputandi modo considerandae sunt, si plene in sacro sermone intelligi debent. Quare omnes eruditi interpretes hoc tempore in omnibus scientiis hanc regulam sequuntur, ut cum volunt vocem aut locutionem aliquam figuratam, aut etiam aliunde


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

illis admiscet: quod fit plerunque leniendae invidiae gratia, dum quasi partem quandam culpae in se recipere, ac semet quoque obiurgare videtur. Hoc multum utitur Scriptura, et omnes concionatores. Sic et Paulus Hebr. 2, se quoque auditoribus, et illis qui castigabantur, admiscet: ut non necessario ex ea locutionis forma probetur, eum qui illam epistolam scripserit, non Apostolum, sed discipulum fuisse. Nam, ut dixi, totus ille locus, et alia plura eius epist. ita per istam figuram sonat, ac si ille doctor non ex cathedra auditores in subselliis sedentes allo queretur: sed ipse


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 980 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sed perturbatus istorum dogmate prius quaeret et dubitabit, an sit unus ex praedestinatis, ut ad eum quoque pertineat promissio, ut ipse quoque invitetur ad illud lautissimum caelestis patris convivium, unde stante istorum dogmate nunquam se evoluere poterit. Experientia ipsa pios docet, eos necessario se illa universalitate vocationis aut promissionis in omni tentatione ac dubitatione fulcire. Eo igitur fundamento everso, necessario omnes tentationes ruent in barathrum extremae desperationis. An vero putamus frustra Spiritum sanctum plus milies in sacris Literis repetere tum


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 980 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut ipse quoque invitetur ad illud lautissimum caelestis patris convivium, unde stante istorum dogmate nunquam se evoluere poterit. Experientia ipsa pios docet, eos necessario se illa universalitate vocationis aut promissionis in omni tentatione ac dubitatione fulcire. Eo igitur fundamento everso, necessario omnes tentationes ruent in barathrum extremae desperationis. An vero putamus frustra Spiritum sanctum plus milies in sacris Literis repetere tum universales accusationes per legem omnium hominum citra discrimen: tum etiam contra universalissimas invitationes et vocationes omnium


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 981 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nam illa prorsus vitanda sunt. Ibidem mox sequitur, Pharisaei omnia sua opera faciunt ad hoc, ut spectentur: scilicet ea tantum, quae religionis causa et propalam agunt, aut quae quoquo modo aliquam speciem aut simulationem pietatis oculis hominum obiicere potuerunt. Igitur vox (omnia) etiam ibi necessario restringenda est. Marc. 9, Omnia sunt possibilia credenti, scilicet quae fidei et pietati sunt consentanea. Ioan. 14, Quicquid petieritis in nomine meo, scilicet licitum, et secundum meam voluntatem, ut alibi circumscribit. Ad Philippenses quarto, Omnia possum in eo qui me


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 982 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adeo, ut pios velit in cubiculo clauso orare, et adeo clam dare eleemosynam, ut etiam sinistra nostra ignoret, quid dextra largita sit: adeo etiam non ostentare ieiunium, ut contra ostentent delicatam vitam lotione faciei et unctione capitis. Ubi manifestae Hyperbolae sunt, eoque ad mediocritatem necessario reduci debent. Sic Luc. 14, Cum facis prandium, noli vocare fratres tuos consanguineos, neque vicinos tuos divites: sed voca pauperes, mutilos, claudos et caecos. Videtur Dominus simpliciter


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 995 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et humilem, cum posteriori illo glorioso ac terribili coniungi, eoque talia dicta aut prophetias partim ad priorem, partim ad posteriorem adventum referri debere. Quod quidem alicubi est verum, et aliquas ex illis sententiis feliciter explicat: sed tamen prior solutio in pluribus descriptionibus necessario adhibenda est. Haec porro quae dicuntur de primo adventu Christi in carnem, intelligenda sunt etiam de perpetuo adventu in verbo, in quo venit, alia ratione, ut det pacem, et relinquat eam piis: alia, ut bellum inferat impiis, et ignem ac gladium immittat in terram. Qualem


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1002 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur. Id longe verius de sacris Literis dici posset, ubi aliquando sensa aut res etiam superare verborum numerum videntur, pluraque aliquando unico dicto aut voce indicantur. At enimvero ista tanta rerum copia, necessario auditorem, praesertim rudiorem simul, ut ita dicam, in aures intellectumque eius effusa, obruit et confundit, ut omnia subito apprehendere et expendere non possit. Quare hoc genus sermonis aut tractationis rerum perspicere, notumque imperitioribus, quoad fieri omnino potest, efficere,


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tum denique etiam ipsorum Romanorum quibus scribit. Antequam ergo veniat ad exordium, iam ita se quasi aliud agendo insinuavit, ut et benevolentiam, et attentionem, et docilitatem in auditoribus excitaverit. Tractat vero Paulus non tantum bono, sed etiam prorsus necessario consilio in hac artificiosa inscriptione et subscriptione ea omnia, quae maxime erant initio necessaria, nempe descriptionem tum sui, tum et doctrinae, tum denique servatoris, quem eis proponere velit. Ut enim audiatur, idque cum attentione et quadam reverentia, aut religiositate,


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

describit et ipsos Romanos a causa efficienti, quod sint divinitus vocati: et a causa formali, quod sint sancti a Deo dilecti. Unde finalis ultro sequitur, quod ad aeternam vitam gloriamque et Dei celebrationem sint ordinati. Haec vero omnia (ut dixi) non tantum prudenti, sed etiam necessario consilio dicit: dum enim se ostendit legatum Dei, seque eis proponere ipsum Dei filium, et eos iam ad hanc professionem religionemque divinitus vocatos: veluti vivis quibusdam catenis eos sibi alligat et subiicit, ut summa religiositate eius epistolam legant et amplectantur. Verum de hoc


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

exponere: quare id obiter interserit, aut quasi interiicit. Quod si illud de impedimentis postposuisset, privasset se hac tam concinna transitione ad principalem propositionem. Talia vero interserta, commodissime per Parenthesin excluduntur. Sic enim tum ordo rerum ac sententiarum necessario cohaerentium, tum et sermonis vis illustratur, sensusque fit perspicuus. Sed crebro fit, ut sint non tam orbiter interiectae Parentheses, quam longiores veluti digressiones in aliquas minus principales sententias, ut sequentia exempla ostendent. Quorum primum sit illa celebris epigraphe


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1007 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

possint: et redarguunt adversarium, et hortantur, consolantur, obiurgant, celebrant aut invocant Deum. Dum ergo iam docere, iam movere, idque varie conantur, et modo Deum, modo auditorem, modo adversarios multiplices, modo res ipsas, modo varias circumstantias respicere ac tractare coguntur: necessario varias sententias miscent, et crebro ex alio in aliud transire aut subito transilire coguntur. Haec igitur materiarum subiectarum in sacris libris multiiuga varietas diligenter observata ac expensa plurimum proderit ad observationem ordinis sententiarum.


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1008 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gratias agit, Matth. 10. Lucae 10. Iam incipit contristari, seque ex illa hora eripi supplex petit, Ioan. 12. Tales subitae mutationes sententiarum ex subitaneis affectibus animi, sunt creberrimae in Psalmis, et etiam in Prophetis ac Apostolis, quas qui non novit ac considerat, saepe necessario a mente scriptoris aberrat, aut alioqui attonitus, tam subitam mutationem sermonis miratur. Saepe posito genere aut toto, subiungunt species aut partes: et contra, propositis partibus aut speciebus, concludunt toto aut genere, ut in Merismo dictum est, et in hisce exemplis


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

poni. si enim dictum fuisset, Invisibilia Dei (nempe eius aeterna potentia ac divinitas,) dum ex creationis operibus considerantur, perspiciuntur, ad hoc, ut sint inexcusabiles: multo esset magis perspicuus sermo, sicut Germanica ibi eam Parenthesin ponit. Copia rerum in uno aliquo necessario aut utiliter dicendorum, auditoris necessitas, aut alioqui aliquis pius affectus, aut etiam motus spiritus, vel zelus quoque, et denique adversariorum importunitas ita nonnunquam vel detinet in uno aliquo, vel ad vicina etiam abripit dicentem, ut non mox adiungat, quae necessario ei


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in uno aliquo necessario aut utiliter dicendorum, auditoris necessitas, aut alioqui aliquis pius affectus, aut etiam motus spiritus, vel zelus quoque, et denique adversariorum importunitas ita nonnunquam vel detinet in uno aliquo, vel ad vicina etiam abripit dicentem, ut non mox adiungat, quae necessario ei statim adiungenda essent, sed serius ponat, vel etiam ea prorsus omittat, neglecta occasione bene adiungendi reliquis. Sic Rom. 5 tamdiu immoratur in priore parte aut membro collationis, Sicut per unum hominem intravit peccatum et mors: ut non possit commode alterum adiungere. Quare


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1010 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

deinde ad definitionem Evangelii: tertio ad definitionem Christi: quarto delabitur ad suam vocationem: atque ita integrum circulum absolvit labendo ex alio in aliud, donec iterum in eundem locum, ex quo delapsus erat, relabatur. Fiunt autem isti lapsus vel occasione alicuius sententiae priori necessario addendae, vel etiam ratione alicuius vocis existentis in priori sententia ac in digentis explicatione: ut in fine definitionis officii et vocationis Pauli est vox Evangelium: definit igitur Evangelium quid sit: deinde in fine huius definitionis est vox Filii Dei: ideo porro describit


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1016 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Saepe Paulus veluti exaudiens varias impiorum obiectiones et calumnias, dum indiquaque vult se communire, plura in unum locum congerit. Atque ita obscurat nonnihil textum, dum non relinquit singulas causae partes suis locis integre separatim tractandas, ut in principio 3 ad Roman. Quod necessario fit in summo brevitatis studio, ubi omnia simul dicere cuperemus, nec volumus sermonem fusius dilatare. Ibi igitur Paulus cupit pergere in praedicatione poenitentiae, seu accusatione omnium hominum, et tamen necesse est eum quibusdam obiectionibus respondere, ut de praestantia vel


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

non etiam ut omni ornatu careat: sed ut sit sincerus ac sanus, veritatem simpliciter aperteque profitens, nihilque dolo malo agens. Sic et Euripides dicit veritatis sermonem esse simplicem et apertum, nec variis indigere explicationibus et ambagibus: sed iniustam causam, cum per sese sit morbida, necessario indigere astutis pharmacis. Sic et Lycurgus ait: Simplex est iusta causa. Haec igitur est praecipua simplicitas sacrarum Literarum: cui et illa adiungi potest, quod saepe se mirabiliter attemperat ad quorumvis etiam rudium captum: quo pertinent illae tam blandae compellationes ac


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1035 | Paragraph | SubSect | Section]

dico singulis separatim, alloquendo alium post alium. Sic etiam Gal. 6, Si quis sibi videtur aliquid esse, cum nihil sit: etiam quasi singulos et omnes tangit. Affectus, qui non tantum verbis in auditore cientur, sed etiam in loquente aut aliis proponuntur, ac quasi ostentantur, necessario auditorem movent, et sermonem quasi vivum efficacemque reddunt. Vehementiam seu δείνωσιν in sermone Paulino notavit olim August. lib. de Doctrina Christiana 4. quem locum supra citavi. De eodam sic Erasmus super Rom. 8 annotat:


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulus servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, separatus ad Evangelion Dei. Singulae enim hae voces multa complectuntur, prolixaque expositione indigent. de qua re alibi actum est. Decimooctavo. Summa, Scripturae verba non sunt ociosa, non dormitantia aut superflua, sed singula aut necessario aut certe utiliter adhibita. Singula ibi, non aliter ac operae in officina seduli artificis, aliquid agunt, laborant, et aliquem singularem eximiumque fructum ferunt, ut supra ex testimoniis patrum cognovimus. Non raro singula argumenta in singulis vocibus continentur, ut in praedicto


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1055 | Paragraph | SubSect | Section]

Graeculorum sese iactabant, qui ex musca aut culice elephantum, et contra faciebant: gloriabanturque se de quavis re, a quocunque demum sibi subito proposita plene disserere posse, atque adeo etiam deteriorem causam meliorem, et contra efficere: et denique quidvis auditori persuadere, quae necessario multiplici impostura rariorum sophismatum et malarum fraudum fuit refertissima: qua si Apostoli usi fuissent, merito suspecti fuissent, quod non rerum bonitate evidentique veritate ac Spiritus S. efficacia, sed verborum tantum praestigiis ac imposturis homines dementent, ac veluti


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

qui iam tunc temporis declinabat: sicut et semper vulgus aliquid vitii in suo sermone habet. Vehementer sane observandum est Prophetas, Christum et Apostolos sua dixisse et scripsisse non solis eruditis, sicut plerunque alii omnes scriptores: sed communi plebeculae, ad cuius captum necessario sese accommodare coacti sunt, constat vero, iam tum Graecum sermonem in declinatione fuisse. Quam rem consiliumque illorum, nisi Lector diligenter observaverit, male de eis sentiet, et non raro ab eorum sensu menteque aberrabit. Usi enim sunt interdum vocibus ac phrasibus aliquibus ut


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1071 | Paragraph | SubSect | Section]

eiusque instrumentis adiutam, pleraque omnia sua opera efficere. Si igitur corpus male habebit, nec anima suis functionibus recte defungi poterit, quod facile est videre in aegrotis et senibus. Imo studiosi homines in se id facillime animadvertunt, qui si tres aut quatuor horas de necessario dimenso sui somni subtraxerint, tota die ad studia erunt ineptiss. Deinde molestia illa corporis animi quoque intentionem interturbat, et ad sui curam evocat, sicut verissime Ulysses Odyss. 5 inquit, non esse aliud importunius malum ventre esuriente, qui etiam magna curis occupatos ante


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1071 | Paragraph | SubSect | Section]

qui magis in animi actionibus versantur, vel levissimas corporis molestias animi intentionem turbare, ut (utamur sane ridiculo exemplo) vel parvus pulex mordendo a meditatione intensa hominem non raro revocat, ac cogitationes perturbat. Sic igitur sentio et reipsa experimur, corpus necessario cibo, potu, somno, tegmine, aliisque necessariis rectissime curatum, quam maxime tranquillum, compositum ac sedatum fieri, eoque optime animi actionibus famulari posse, et (ut ita dicam) velle. Imo vero et exhilaratum aliquantulum corpus mediocri cibo ac potu, reipsa experimur et erga


221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1073 | Paragraph | SubSect | Section]

temere suscipiendae sunt. Haec tria, inquam, in talibus locis semper intelligenda sunt per ieiunium et orationem, sive sequatur ad illam primam partem, nempe seriam cordis fractionem, contritionem, et supplicem coram Deo prostrationem, externa corporis cruciatio, sive non, quae tamen necessario in magna contritione aliqua sequetur. Certe si nihil aliud, existet tamen neglectio quaedam, ac quoddam quasi taedium ac fastidium corporis et vitae huius. Apud Iudaeos olim eo vehementiores cruciationes plerunque sequebantur, quod iam consuetudine quoque in illa gente tales


222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1076 | Paragraph | SubSect | Section]

alius uno die, alius duobus, alius octo, alius 40. ante Pascha ieiunavit. Ac denique summam fuisse ieiunandi varietatem et libertatem suo tempore, restatur. Invaluit tamen paulatim ieiunium Quadragesimale, usque ad tempus Ambrosii, qui circa 400 annum Christi floruit, ut plane pro necessario haberetur. Affirmat enim ipse Ambrosius in sermone Quadragesimae, reliqua ieiunia esse libera, hoc vero esse necessarium. Causa autem et occasio huius ieiunii fuit, quia Christus quoque 40 diebus ieiunaverat, quibus quadraginta diebus adiecta est heb domada una, propter passionem


223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1078 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura de bonis operibus aut cruce nostra, quae etiam inter bona opera computatur, consolationis nostrae gratia, non ut merita eorum iactet. Tali ratione novem illae beatitudines aut beatificationes, Matth. 5 proponuntur: ubi etiamsi in fine vocabulum Mercedis ponitur, tamen ea vox non necessario demonstrat, praecedere meritum, ut mox dicetur. Videndum ergo est, ut dixi, qua ratione in unoquoque loco opera urgeantur ac celebrentur, ne lex cum Evangelio commisceatur, et beneficium Christi obscuretur, et conscientiae in desperationem deducantur. Quare adhuc hîc quasdam regulas de


224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1079 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam omnino ad salutarem nucleum penetrabit. 27 Correlativa, necessarioque coniungenda, sunt, idoneus auditor et utilis doctrina. Alterutro deficiente, alterum ociosum, ac plane inutile est. Quare Moyses ostendens extremam corruptionem auditoris in eius intimis viribus, simul necessario fatetur, eum per suam doctrinam non posse iustificari, ac salvari. Monstrat autem talem hominis corruptionem docendo primum lapsum, imaginem Adami, quae loco imaginis Dei successerit. cap. 5, tetra facinora Caini, primi mundi et Chami mox ante et post diluvium, testando


225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

invertit. Sic 1. Ioan. 4, Per hoc expleta est charitas in nobis, cum fiduciam habemus in die iudicii. ubi apertissime Apostolus docet, charitatem esse effectum fiduciae gratuitae iustificationis ac salutis. At impia Papisticaque Postilla Maioris vult inde probare, fiduciam perfectae dilectionis necessario afferendam esse ad extremum iudicium, aut nos ibi damnandos esse. De quo impio errore et foeda praedicti loci corruptione dixi prolixius in Latina refutatione eius, et etiam in praecedente parte. Talia sunt plane innumera loca, ubi operarii prorsus invertunt dicta gratiae in sententiam


226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

et obligant, sicut et ipsa Spiritus sancti donatio: sed hinc oriuntur demum boni fructus. Ipsae etiam virtutes tum demum sunt fiuntve nostra bona opera, cum eas veluti sortem quandam nobis divinitus, teste Christo, ad negotiandum concreditam fideliter exercemus. 8 Hoc sane modo necessario redibimus ad fidem formatam et ad opera congrui, item quod nemo servetur sine bonis operibus, ut Maior vociferatur. Sic enim argumentabitur Maiorista quispiam aut Papista: Tantum viva fides, et quatenus ea viva est, iustificat: sed viva fides nunquam est sine bonis operibus actu


227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1089 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatori ob iustitiam ac meritum unici Meschiae, ac dilectissimi filii tui. Haec iustitia revera nihil aliud est, quam indui peccatorem nuptiali veste iustitiae Christi, per imputationem, quod splendidissimo vestimento ita contegatur nostra iniustitia, ut imputari non possit, sed necessario condonetur: seu est imputatio persolutionis Christi, quae idem est ac nostri debiti aut iniustitiae abolitio. Ex hac iustitia et iustificatione recte Paulus excludit omni tempore omnia opera, virtutes ac qualitates hominis, sive acquisitas, sive donatas: ut in Abrahamo ex tali


228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

comparare, per quas porro et iustus et beatus fiat. Hasce vanissimas persuasiones, ceu falsas quasdam stateras, pondera, mensuras, ac perpendicula seu κριτήρια et amusses cum semel ex Philosophia hausissent, penitusque cordi ac animo suo infixissent, necessario toti ad iustitiam legis inclinarunt, ac beneficia Christi et Evangelion de eis ignorarunt, contempserunt et corruperunt, dum id ad suas opiniones violenter attemperarunt. In hanc sententiam praeclare dicit proverbium, οὐ δόξα βιάζει τὴν


229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1093 | Paragraph | SubSect | Section]

sequi solitos denotare: ut, Cognoscere et videre, pro curare: credere, pro fidere: quia si cui promittenti opem credimus, mox etiam plerunque fidimus: audire, pro intelligere et obedire. Christus iustitia sui iustificabit multos, Isaiae 53. id est, vera fiducia, quia noticia boni nostri necessario parit aliquam fiduciam. Sic iudicare, pro sententiam ferre, et tum punire sontes, tum liberare insontes. Sic quoque monstravi, verba et nomina affectuum, amare, odisse ira, et alia, non raro etiam sequentes motus et actiones denotare: ut in Metonymia et praedictis vocabulis plenius


230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1093 | Paragraph | SubSect | Section]

sermoni afferre, vel mediocrem noticiam saltem ex ipsa experientia ac quotidiano usu colloquioque hominum provenientem communium rerum totiusque naturae, praesertim vero eorum quae maxime nobis sunt obvia et quotidiana. Dixi vero haec tantum monitionis cuiusdam gratia, ut ostenderem hinc quoque necessario aliquod subsidium ad intelligendas sacras Literas petendum esse, cum hoc etiam medium aut organon plurimum ad illustrationem sacri sermonis facere possit: non ut ipsam tam variarum rerum scientiam hîc exponerem, quod esset prolixissimae operae, et tum ex continua rerum experientia, tum


231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1096 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque variae voces ac loquutiones et similitudines, tum etiam plurimum de eis subinde in Prophetarum concionibus et Sacris libris dicitur. Nam partim etiam de mediis moribus aut consuetudinibus variae sese offerunt dicendi occasiones, partim et boni mores, praesertim religionis pura tractatio, necessario a Prophetis laudatur, et contrarii vituperantur ac coarguuntur. Quod igitur illa gens alias parvo fuerit numero, ac peregrinata sit in terra Canaan et circum quaque, ac potissimum rei


232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1100 | Paragraph | SubSect | Section]

vinum non requirit forte vas, et facilius a vase afficitur. Quare in utres veteres posuerunt vinum vetus. Vult autem Dominus indicare, servandam esse omnino proportionem inter disciplinam et discipulos: ut licet tyrones sui molliore disciplina initio tractentur, tamen postea etiam duriora sint necessario toleraturi, quae eis in magna crucis copia restarent. Primas historias probe nosse, ac etiam diligentissime considerasse, plurimum ad sequentium librorum intellectum prodest. Plurima enim illarum fit in posterioribus mentio. aut qualescunque allusiones eo respicientes. Multi


233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotem etiam post resurrectionem reducit, cum suis thesauris inventae plenae redemptionis, et unde nos quotidie fide petere iubet per eundem sacerdotem iustitiam ac vitam. 2 Collatio promissionum expiationis benedicti seminis in Genesi, et harum brutarum victimarum expiationumque necessario illos eo deduxit, ut illius quidem sacrificium in summa seu efficienti causa expiationis ponerent, haec autem Levitica, in ministeriali: id est, in causa instrumentali, per quam expiatio haec hominibus indicetur, distribuatur et applicetur. Huc facit, quod Paulus dicit, legem non


234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section]

in illis sacrificiis fuisse eximium aut divinum, utpote ubi tantum pecudes mactarentur, et sanguine hircorum et taurorum expiatio peccatorum tentaretur: quae omnia essent longissime infra peccatum. Quale enim tandem opus fuit, intueri aeneum serpentem, aut illinire posti sanguinem agni paschalis? Necessario ergo statuere debebant, ad rem tantam longe preciosiore victima aut λύτρῳ esse opus, quam illa, quae excepto Dei mandato, per sese considerata, semiludicra erant. 4 Omnes Levitici typi ac picturae monstrant Christum, si quis modo eos


235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1115 | Paragraph | SubSect | Section]

florerent? Quid vere pius homo praeter ipsius favorem, iustitiam ac vitam expeteret? Proinde illa sanctissimorum patrum et patriarcharum tam ardens, perpetua et anxia expectatio Meschiae satis ostendit, eorum votis ac gemitibus nondum illam religionem satisfecisse: aliosque Iudaeos necessario monuit, Meschiam demum vera ac summa bona, nempe liberationem a peccato, ira Dei, morte et inferno, allaturum, eosque cum Deo reconciliaturum, iustitiam ac vitam aeternam comparaturum: ideoque in illis brutorum sacris veram salutem ac expiationem non consistere. 17 Epistola


236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1119 | Paragraph | SubSect | Section]

misit me ad vos. Mox tamen veluti id corrigens usitata Hebraeis epexegesi ac repetitione, iubet dicere in tertia persona: Erit misit me ad vos: ut ita etiam illa summa connexio nominis Iehova Erit, cum praecedenti praedictione Ero, Ero, quod omnino sit futurus id quod esse fierive debuit, ostendat necessario nomen Iehova significare Erit. Bis enim primum indicat ipse Mosi suum nomen in prima persona: mox in eadem prima persona iubet Mosen idem suum nomen Ero indicare populo. Denique quarta tandem vice populo iubet indicari suum nomen in tertia persona: Erit misit me ad vos. Quasi si audires


237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1119 | Paragraph | SubSect | Section]

initio liberationis et formationis totius novi populi et religionis. Primûm igitur diligenter expendatur, quod non sine ingenti causa tantopere inculcat futurum tempus: et dicit se aliquid reconditum ac eximium fore, toties ingeminans, Ero, Ero, Ero. Secundo illud etiam necessario ad veritatis in hac re inquisitionem considerandum est, quod Scriptura affirmat, illum ipsum summum angelum aut Deum cum Mose loquentem, hoc sibi nomen assumentem, et populum ex horrenda Aegyptiorum servitute liberantem, fuisse ipsummet Christum servatorem, verum Dei filium: 1. Cor. 10.


238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1127 | Paragraph | SubSect | Section]

mirum: nam sublato peccato seu iniustitia, tollitur et mors, quae peccati est stipendium. Remissio peccati continet in se imputationem obedientiae. Nam cui Deus remittit, quod non implevit legem, eum eo loco habet, ac si perfecte eam implevisset, eique imputat obedientiam seu iustitiam, quam vita necessario sequitur, de qua re in libro de iustitia prolixius dictum est. Quare impie facit Osiander, qui cum passioni ac merito Christi simulet se tribuere remissionem peccatorum, tamen non tribuit ei iustificationem peccatoris. Si enim non iustificat nos meritum ac passio Christi:


239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1134 | Paragraph | SubSect | Section]

urgeant: cogimur etiam divino mandato tuendae veritatis et taxandi tanti erroris causa, quam perspicuissimis et simplicissimis verbis contrarium asserere. Obtineant autem sane isti censores apud Synergistas, ne vociferentur, peccatum originale esse tantum accidens: tum et nos parcius minusque necessario hoc contrarium urgebimus. Vel efficiant etiam id, ut in Ecclesiis ac scholis usurpentur phrases ac descriptiones originalis peccati, quas Scripturam usurpasse supra ostendi, aut etiam Lutherus piae memoriae, ut mox monstrabo. Illis enim vocibus ac descriptionibus satis


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse: oportet unam quamque linguam eo praestantiorem augustioremque esse, quo a celebriori praestantiorique artifice aut architecto profecta est. At haec sive ipsum viventem Deum, sive primos illos parentes, in sua integritate Deo ac omni vera sapientia plenissimos, authores habuit, necessario certe omnium longe praestantissima, dignissima et augustissima fuerit. Sed nolo in hoc dignitatis loco immorari diutius, transibo ad locum utilitatis, quoniam ea machina maxime hominum corda permoventur. Verum non agemus hîc de inhonesto, aut etiam pecuniario utili: sed de


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1147 | Paragraph | SubSect | Section]

atque adeo necessarias esse. Quocirca duplici de causa linguas discere ac colere debemus, tum propter authorem tanti muneris Deum: tum quod idem ostendit, eas propagandae ac conservandae caelesti veritati perutiles esse Deinde tum propria conscientia, tum veritatis adversarii saepe necessario nos ad consulendam hanc linguam fontesque Hebraeos compellunt. Nam alias quidem variae dubitationes ac tentationes in cordibus hominum exoriuntur, ut confirmandae conscientiae causa necesse sit nos ipsos fontes inspicere, quod ea alio qui in versionum rivulis non perinde possit certo


242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1148 | Paragraph | SubSect | Section]

actiones ibi expresse nominatas: et denique quod nolunt expendere vocem Iohannis Apostoli, qui dicit, peccatum esse ἀνομίαν ideoque nihil pro peccato habendum, quod non pugnet cum lege, et vicissim reprehendatur ac oppugnetur a lege, quare omnia peccata necessario argui a lege. Haec vero una vox ἀνομίας, eo loci ineptissime et obscurissime ab interprete veteri reddita, Papistarum supra indicatum errorem de peccato clarissime redarguit, ut hic unica vocula duos gravissimos errores, de natura


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1149 | Paragraph | SubSect | Section]

Dies me profecto deficeret, si tantum illustriora errata aut certamina ex singulis voculis ac linguae ignorantia orta recensere velim. Haec tantum opiter percurrere volui, ut videretis non esse inane figmentum quod nunc dicimus, quod sicut ingentia damna ex ignoratione linguarum necessario percipiantur: ita etiam contra summa commoda ex earundem cognitione etiam in Theologia haberi queant. Quod prolixius ac plenius ex Annotationibus Vallae, Erasmi, et aliorum recentium expositorum in sacras Literas cognosci potest. Sed volet forte hîc aliquis etiam contrariam


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1150 | Paragraph | SubSect | Section]

Quin nec ipsam quidem suam linguam intelligunt. Nam ut maxime de singulis vocibus aliquid vere sentiant, tamen nec phrases, nec figuratas dicendi lo quutiones perspiciunt: quam partem Grammatices prorsus ignorant. Denique ubi semel res ipsas, quae in Bibliis traduntur, suis erroribus corruperunt, necessario etiam linguam aut verborum significationes, quae iam in solo hoc libro habentur, prava interpretatione aut intellectu corrumpere coguntur: ut ita revera Hebraeam linguam nostri temporis Iudaei ignorent. Hasce ingentes utilitates, et multiplicem necessitatem cognitionis


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1151 | Paragraph | SubSect | Section]

cerneret, et insuper centum linguis loqueretur: eoque prorsus sit cupidum veritatis lectorem necesse ad fontes ipsos saepe redire, eosque diligentissim e scrutari. Una aut altera vocula pauxillum immutata, moxtotam orationis formam sensumque invertit: nedum id accidere possit, ac necessario etiam soleat, ubi totus textus, atque adeo liber in aliam linguam, commutatis omnibus vocibus, et schemate habituve orationis transfertur. Ne vicinissimas quidem sibi invicem linguas ita prorsus perfecte ac feliciter, praesertim in Paulo, prolixiore oratione converteris, ut


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1158 | Paragraph | SubSect | Section]

celebre dictum poetae, Nam licet allata gratus sit sapor in unda, Dulcius ex ipso fonte bibantur aquae. Cum igitur omnes verae bonaeque res ac sententiae, omnisque eorum certitudo, quaecunque continentur in aliis Theologicis scriptis, quorumcunque demum scriptorum, ex sacris Literis necessario desumptae sint: quis sanae mentis homo non malit ex ipsis primariis, puris salutaribusque fontibus viventis Dei haurire, quam ex limosis lacunis miserorum mortalium? Ergo hoc quoque nomine sacrae Literae omnibus aliis scriptis ac scriptoribus praeponendae, magisque colendae sunt.


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1163 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare sicut segetes, vites aut aliae frugiferae arbores, dum nimium in stramen foliaque luxuriant, minus tritici fructuumque afferunt: ita et omnis scriptio ac dictio nimium verbis exuberans, necessario minus rerum afferrre potest. Eaedem porro populares declamationes etiam plurimum in movendis affectibus occupantur: ut sunt, perterrefacere securos, consolari perterrefactos, adhortari negligentes ac somnolentos, reprimere commotos, aut aliis quibuscunque pravis affectibus


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1164 | Paragraph | SubSect | Section]

Necesse est enim, eam ob auditorum ruditatem, talem (ut supra ostendimus) non aliam esse ac fieri: idque adeo, ut si alium quasi habitum formamve induere conaretur, in vitium reprehensionemque iustissimam necessario incideret. Semper enim proportio quaedam, teste Aristotele, non tantum inter docentem ac audientem, sed etiam in universum inter omne agens et patiens esse debet: ut tale quid et tantum agens agat, quale et quantum patiens recte perpeti potest. Quod divinae providentiae


249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1167 | Paragraph | Section]

quia conciones et copiosus vehemensque sermo sunt magis plebi necessariae, quâm illae pressae, tenues, scrupulosae, et (ut videntur) ieiunae, aridaeque considerationes textus, et illae Dialecticae Grammaticaeque argutiae, quae in exponendo genuino totius alicuius scripti ac eius sermonis sensu necessario adhibentur. Quare in illo copioso dicendi genere sunt immorati. Alterum vero illud proprium et aptum, ac (ut iam ita dicamus) textuale genus explicandi Scripturas, plane neglexerunt. 17 Imo illud negari non potest, plerosque tantum allegorias consectatos esse: ac in eis


250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1169 | Paragraph | Section]

certum librum sacrarum Literarum confici, eique nihil adimere aut addere: contineri enim in eo perfectam sapientiam. Quod mandatum de non adimendo aut addendo, non declinando ad dexteram aut sinistram, a tradita divinitus norma pietatis, saepius in veteri et novo Testamento iteratur. Unde necessario sequitur, ibi plenam perfectamque doctrinam aut institutionem contineri. 27 Sicut solus Deus est sapiens, verax et bonus: contra autem, teste Scriptura, omnes homines sunt mendaces, insipientes et mali, et maledictus qui in eis confidit: ita etiam sola ea doctrina aut liber,


251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1169 | Paragraph | Section]

confugit, quomodo is certus esse potest, se tantum veras illorum sententias sequi? Quo lumine aut iudicio discernet illam (ut isti volunt) per manus traditam Cabalam Dei, ab erroribus ipsorum mendacio obnoxiorum homuncionum? Itaque ille nequaquam dicere potest, Scio cui credidi, et certus sum: sed necessario cogitabit, Dubito quid et cui credam, cum Scriptura sit obscura, et patres multa male senserint ac dixerint: sicque in dubitatione ac moerore, adveniente satanae tentatione, tandem illaqueabitur, submergetur et interibit. 28 Sed obiiciunt impii ministri Antichristi, Ecclesiam


252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1180 | Paragraph | SubSect | Section]

si caput Roma deficeret, ibi veritas Ecclesiae remanebit, ubi erit principatus et Petri sedes, modo praedicto. Et quia credita est potestas sacerdotio praeposito populo, Sacramenta ad finem salutis, prout convenientius iudicaverit, ministrare, etc. tunc patet praeceptum communicandi necessario esse conditionale, scilicet si animarum curam habenti visum fuerit. Quare si universum sacerdotium, aut saltem maior pars cum cathedra Petri, quae secundum sanctum Cyprianum errare non permittitur a Deo, uno tempore sic, alio aliter, propter aedificationem Ecclesiae, aut


253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dispensandi vim sibi sumat: nempe Antichristus ipse, omnium qui unquam fuerunt aut erunt, haereticorum aut hostium Dei, eiusque dilectissimi filii, caput, dux et antesignanus. Quare, quicunque ab eo talem communionem recipient, illi sese hoc ipso facto Antichristo adiungent, eum adorabunt: et ideo necessario revera Christo servatori hostes fient, et nefarium bellum indicent. 3 Tertio, cum proponatur conditio, ut qui sic sub utraque specie communicare volent, simul profiteantur ac testentur, illam alteram diversam et huic contrariam communionem tantum sub una specie, etiam piam,


254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

contradictoria, iubentur isti supplices Antichristi, qui sub utraque specie communicare volent, profiteri, testari ac protestari coram Deo, tota Ecclesia, ac universo mundo: quod prorsus est impossibile, a quoquam homine vere et ex animo fieri. Quare aut in desperationem contrita piorum pectora necessario abducent, aut etiam in Epicureismum, ut scientes ac volentes contra conscientiam ea profiteantur, quorum contraria in pectore suo certo statuent. 4 Quarto, qui sic communicare volunt, iubentur se subiicere Antichristo Rom. eiusque coniuratis Praelatis. Dedent igitur sese


255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aeternum exitium trahant ac rapiant, sicut antea tot seculis fecerunt. 5 Quinto, necesse erit, et id severissime flagitatur, tales communicatores sub ipsa Missae abominatione ab impio sacrifico talem communionem percipere. Quare sua illa participatione totum illud idololatricum sacrum necessario comprobabunt, seque metipsos horribilium abominationum reos coram vivente Deo efficient. 6 Sexto, iubentur, et plane necesse est, tales omnia dogmata ac totam Religionem Papae comprobare, et publice profiteri. Qua ratione semetipsos ac omnes suos posteros in horrendam


256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac totam Religionem Papae comprobare, et publice profiteri. Qua ratione semetipsos ac omnes suos posteros in horrendam sentinam infernalium abominationum, de quibus toties et tam solide hactenus ille, ipsis etiam assentientibus, propalam convictus est, immergere. 7 Septimo, tales necessario coguntur, ac cogentur veram Iesu Christi Religionem in tot longe gravissimis articulis ac dogmatibus, quae hactenus luculenter ex verbo Dei probata sunt, coram Deo, sanctis Angelis, Ecclesia, ac toto mundo abnegare, damnare, et horribiliter anathematizare ac detestari. In quo uno est


257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1200 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esse: quare ei etiam magis esse credendum, ut et supra audivimus. Qua propter plane sepositis Testamentis Domini, Ecclesiam Rom. audivisse praestiterit. 4 Papam posse dispensare contra Apostolum et Evangelistam, et errare non posse, multum Canonistae inculcant. Quare sequitur necessario, solum illum summae potestatis aut autoritatis, et prorsus infallibilis fidei, aut veritatis doctorem esse audiendum, abiectis sacris Evangeliis. 5 Fac quod tibi bonum videtur: id mox erit probum, pium et Deo acceptum. Haec est usitatissima et probatissima regula, et veluti


258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1200 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

varietas ethelotrisciarum, aut electiciorum operum, cultuum, mediatorum et divorum. Quae ipsorum regula diligenter expendatur. Tollit enim funditus illud caeleste oraculum: Hunc audite. 6 Ex Scriptura omnes haereses oriri clamant: et haereticos maxime niti patrocinio Scripturarum. Unde necessario sequitur, omni studio vitandum esse librum, qui tantis malis occasionem praebeat. 7 Scripturam esse materiam litis, adversarii plenis buccis nunc blasphemant. Si materia et occasio litis est, non illa certe nos expediet ex dubiis, sed augebit tantum lites. Ergo prorsus a


259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1200 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

incommodi sit supra breviter ostendi. 12 Patres, concilia, traditiones, et perpetua consuetudo sit interpres Scripturae, et norma omnis iudicii et concilii: ut statuunt patres Tridentini. 13 Si vos (inquiunt illi) sic intelligitis Scripturam, nos aliter: quis erit iudex? Necessario nimirum Patres, concilia, perpetua consuetudo, et omnes Papistis recepti scriptores. Ne sit ergo posthac lucerna loci obscuri. 14 Praelati sedent super cathedram Mosis, et habentius condendi Canones sub poena peccati mortalis: et quicquid illi modo praeceperint, nos citra


260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1200 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

valere sentiunt. Sublata porro inde fide, etiam promissio, cui fides inniti debebat, mortua, aut certe muta est. Hoc principium pseudotheologiae tum in Papatu, tum et in Ethnicismo ac Iudaismo, omne studium scientiae Dei aut verbi eius extinxit. Ubi enim fides contemnitur, etiam scientia necessario negligitur. 20 Dubitandum esse contendunt, an Deus nos exaudierit, peccata nobis remiserit, nos acceperit, sitque nobis propitius aut non. Ergo frustra loquitur Deus in Scripturis ad peccatores. At ille ob hoc ipsum tam large et tam benigne per Christum offert gratuitam


261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quidem Scripturae tractatur aut explicatur: ut sunt, Hortuli animae, Rosaria, Vitae et miracula Francisci, aut aliorum sanctulorum: Missalia, Breviaria, Officia, Exe quia, Benedictionaria, Agendae, innumerae Summae, Specula, Exempla sanctorum, infinita Sententiariorum volumina, et similia. Quare necessario Bibliae oblivisci coguntur, in tanta monasti carum nugarum copia. 45 Recte disserit in Colloquiis Erasmus, totam vitam Christianorum, praesertim in Papatu, in ceremoniis consistere. Quid igitur opus est Bibliis? Illae Ethnicae observatiunculae variarum ceremoniarum, totusque


262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1232 | Paragraph | Section]

pugnantes conciliandi 69. 70 loca obscuriora quomodo sint exponenda 167. 168 locorum collatio in S. literis summe necessaria 22. 23. S. contradictiones conciliandi ratio 23. contrarietas in quo sita. ibid. in Locis controversis necessario probationes troporum adducendae 167. 168 luctum corporis externum quatenus Deus probet 305 Ludovici canonici Lateranensis oratio 422 lumen vultus 187 Lutherus in intellectu Psalmorum sequendus 44. quomodo Carolostadium


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.