Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: duces Your search found 305 occurrences
1 2 3 4
Occurrences 1-12:1. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] subiugandum eam misit Cesar Antonium cognatum suum cum magno nauali exercitu, ipse uero insequendo Pompeium a Brundusio transuectus est in Epirum. Tunc Antonius premisit quendam ducem, nomine Vulteum, qui in insulis Salonitani litoris exercitum coadunaret. Sed ex parte Pompei erant in Salona duo duces Basilus et Octauius. Isti coegerant magnas populorum adiacentium cateruas, uidelicet Curetum, Dalmatinorum et Ystrorum, expectantes Cesaris partes, ut cum eis confligerent. Sed Vulteus famis sitisque coartatus penuria non potuit alterius in insulis comorari et licet esset undique hostium
2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] corrodi et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et facti sunt gens una, uita moribusque consimiles, unius loquele. Ceperunt autem habere proprios duces. Et quamuis praui essent et feroces, tamen christiani erant, sed rudes ualde. Ariana etiam erant tabe respersi. Gothi a pluribus dicebantur et nichilominus Sclaui, secundum proprietatem nominis eorum, qui de Polonia seu Bohemia uenerant.
3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] populi frequentia non tot remanserant, qui possent illius parui oppidi ambitum ciuibus replere, sed in ea parte, que supra mare respicit, se componentes reliquam partem urbicule uacuam dimiserunt.
4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] supplicantes et petentes, ut liceret eis in Spalato habitare et territorium sue ciuitatis Salone iure pristino possidere. Quod et factum est. Nam impetratis omnibus, que uolebant, ad conciues suos legati redierunt portantes sacrum rescriptum dominorum principum. Iussio etiam ad duces Gothorum et Sclauorum missa est districte precipiens, ut nullam Salonitanis ciuibus in Spalato degentibus molestiam irrogarent.
5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] festinatione Spalatum transferentes deuotione nimia amborum martirum pignora pretiosa locauerunt in prenominata Dei Genitricis ecclesia, ubi dante Domino usque hodie requiescunt.
XIII. Cathalogus archiepiscoporum de quibus extat memoria
6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] multi, quibus ex priuilegio Salonitane ecclesie omnes episcopi superioris et inferioris Dalmatie obediebant utpote suffraganei ab antiquo. Ipsi autem archiepiscopi non Spalatenses sed Salonitani appellabantur. Postquam autem per predicationem predicti Iohannis ac aliorum presulum Salonitanorum duces Gothorum et Chroatorum ab Arriane hereseos fuerant contagione purgati, preter episcopos Dalmatie in Sclauonia fuerunt alique statute episcopales ecclesie: uidelicet ab oriente fuit episcopus Delmitanus, unde Dalmatia dicta est, ab occidente fuit episcopus Sciscianus, ubi beatus Quirinus
7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] sed diuitiarum suarum liberalissimus distributor. Omnes ad se uenientes honorabat, omnibus impensas ex fisco regio exhibebat. Recepta etiam computatione capitum ciuitatis Spalatensis, mittebat stipendia omnibus, infantibus etiam in cuna iacentibus singulos aureos dari faciebat. Mittebat autem duces suos cum magno apparatu armorum portantes pro sumptibus pecuniam copiosam. Qui ueniebant et tenebant ciuitates maritimas et magnam Chroatie partem.
8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] et fouebant.
9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ergo consulendo cunctantibus, morasque inaniter protrahentibus, ecce nuntius inopinatus ad regem cucurrit, nuntians ex certo, quod infinita iam multitudo Tartaree gentis regnum intrauerat et iam prope esset. Tunc omisso consilio rex et regni principes ceperunt arma parare, ordinare duces super legionibus, maiorem pugnantium copiam conuocare. Exeuntes autem a Strigonii partibus transierunt Danubium et uenerunt uersus Pestium, que erat maxima uilla. Igitur peractis iam fere diebus quadragesime, prope Pasca, uniuersa multitudo Tartarei exercitus in Hungarie regnum irrupit.
10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] sunt et combuste, ut nullum foret obstaculum transeundi. Venientes autem ad primos terre colonos non totam sue atrocitatis seuitiam a principio ostenderunt, sed discurrentes per uillas predasque facientes non magnam stragem ex hominibus faciebant.
11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] de ignauie torpore arguere, quod in tanto periculo constituti non sue uite consulerent nec toti regno subuenire pararent. Qui ergo parati erant, exierunt cum eis, alii uero inopinato pauore perculsi, quasi amentes, nesciebant ad quid manus tenderent et quo tutius se conferrent. Itaque tres duces predicti nullas sustinentes moras iterum exeuntes, prelium cum hostibus commiserunt. Tanta denique fortitudine inter confertissimas hostium cateruas ferebatur Hugrinus, ut uelud fulminis ictum magno cum clamore uitarent. Similiter et Colomannus et templarius cum suis commilitionibus Latinis
12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] habet presumptio, ceperunt locum munire, uallum effodere, componere aggerem, uimineas crates circumplectere et inaniter omnia preparare. Sed antequam ad medium operis processisset principium, ecce repentini adsunt Tartari, timor et ebitudo mentis peruadit multitudinem Hungarorum. Tunc truculenti duces, ueluti rapaces lupi, quos rapide famis exagitat ingluuies, caulas solet ouium ad predam inyando lustrare, ita isti beluino more furentes totam uillam trucibus oculis circumspiciunt, feroci animo pertractantes, qualiter Hungaros uel ad exteriora traherent uel ad eos ingredi per atiem gladii
Bibliographia locorum inventorumToma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
1 2 3 4
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.