Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: CICER.

Your search found 209 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 156-181:


156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

et historiae negligendae non sunt. Saepe enim maxima rerum momenta in iis continentur. Sic quoque Graeci et veteres Germani nomina significantia liberis suis imposuerunt: at Romani non item, sed qualiacunque nihil ferme nisi ignobilem Etymologiam habentia: ut alius a pisis, alius a fabis, alius a cicere aut lente dictus est. 16 Nomina propria, et etiam alia multo recentiora, tribuuntur interdum rebus vetustioribus per prolepsin, seu anticipationem: de quo sic annotat Augustinus lib. Quaest. super Levit. cap. 23. Vestem sacerdotalem, quae magnum continet


157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 800 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dixisse, sed plerunque per cogitationes ac ratiocinationes suas evanuisse: ut D. Paulus, et ipsa viva experientia omnium temporum evidentissime testata est. Verissime sane illis accidit, quod de seipso Simonides pronunciarat, quod quanto diutius ac diligentius de Deo cogitet, tanto minus sciat. Cicero Tusc. 1. dicit, nostram rationem hebescere contemplando mentem, sicut oculi solem. 31 Neque tamen carent Sacrae literae suis multo potioribus ac evidentioribus demonstrationibus, quam possint ab omnibus Philosophis excogitari. Nam si ullum principium, ullave certa noticia in


158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 800 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suis Deus ita clare ignosci queat, ut ferme manibus palpetur. Sic Aristoteles Metaph. 12, ex effectibus ad causas progredien notandem cogitur exclamare illud Homericum, Non bonum est multos esse reges, unus rexesto: et Xenophon ac Galenus ex consideratione fabricae corporis humani et denique Cicero ex guberniatione totius mundi, concludunt esse unum Deum conditorem omnium, sapientem, bonumque, et amantem hominis. Quod autem hoc principium non luceat in mente hominis, non ipsius rei incertitudo, sed animi humani caecitas in causa est. 32 Hoc igitur est evidentissimum ac


159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 897 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum proprietatem simul notent: vel salutarem admonitionem vitae agendae contineant: vel denique eventum ipsorum vitae actionumve divinent, quod genus nominum Plato et Aristot. 4. Metaphys. probant. Latini contra nihili nomina, rustica scilicet, ut initio indocti, imposuerunt, sumpta a fabis, cicere, pisis, lente, caesarie, et similibus rebus. Exempla porro eorum quae dixi haec sint: A statu conditioneque rerum praesentium nominantur quidam Prophetarum filii, ut Seria sub, Hasbaz. A proprietate rei, Heva, Habel, Edom. Ab officio Iesus. Tale est Germanico hebraeum Carolus, ab


160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 927 | Paragraph | SubSect | Section]

catenis, quomodo potuisset in carcere ministrare? Psalm. 105, Iael dedit Siserae butyrum, id est, lac. David iuravit se non ascensurum lectum aut dormiturum, donec reperiat locum arcae aut templo, id est non conquieturum: species pro genere. Sic Germani: ich will mein haupt nicht sanft legen. Cicero dicit pro P. Sylla, se confodisse quinque cives, Filii venerunt ad partum, nec vis est pariendi. Ob similitudinem indicat summum discrimen. Canis non mutivit apud Israel, per aliud indicatur. 25 Rei unius gradus sunt: alias de perfectissima re, alias de mediocri, alias de infima


161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 940 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Gal. 4, Filioli, quos iterum parturio, etc. Vellem esse apud vos nunc, et mutare vocem meam, quoniam dubito in vobis, etc. PARADOXUM, absurdum, vocatur proprie sententia aut dogma, a communi hominum opinione alienum: ut sunt dogmata Stoicorum, quae Cicero propriis declamatiunculis tuetur. Vocant tamen Paradoxon etiam figuram, cum aliquis fingit sibi aliquid prorsus praeter opinionem accidere. Aliquando et id dicunt Paradoxon, cum loquens aut scribens aliquid prorsus inexpectatum auditori proponit. Prioris exemplum sit, quod Isa. 5 dicit


162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

est dies quam fecit Dominus. Cras, pro futuro tempore, Deut. 8, Cum interrogaverit te cras filius tuus. Gen. 30, Respondebit mihi cras iustitia mea. Ios. 22, Ne cras negetis ad nos pertinere cultum Dei. Sic Abacuc dicit: Transfixisti caput de domo impii. id est interfecisti Pharaonem. Sic Cicero dicit in quadam oratione se confodisse quinque cives, pro, curasse interfici seditiosos ac coniuratos Catilinae. Pervsitatum est Hebraeis, causam pro effectu, et effectum pro causa ponere, qui sermonis tropus ad Metonymiam referri solet. Huius species aliquot recensebimus.


163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

defacto, quod illi ipsa re nimium praestabant, sed solummodo de iure loquitur Apostolus. Matth. 2, Percontatus est, ubi IESUS nascatur, id est, ubi debeat nasci secundum promissa prophetarum. Sic Terent. dicit, Uterque accusandi, id est, accusatione digni estis, iure accusari potestis. Sic et Cicero in quadam epistola inquit: Et si ipse consolandus sim, qui te consolor: id est, iure ac merito consolatione indigeo, merito mihi consolatio adhibenda esset. De iure, non de facto loquitur, non praedicit futurum, ut quis se consoletur. 1. Cor. 11, Oportet haereses esse: de facto


164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 962 | Paragraph | SubSect | Section]

affectibus et actionibus innumerae plane Metaphorae ad Deum transsumuntur: qui tropus solet a Theologis Anthropopathia vocari. Posset autem videri esse proprium sacrarum Literarum, tametsi et gentiles scriptores non solum membra humana, sed et actiones atque adeo scelera Deo tribuerint: ut recte Cicero dixerit. Homerum res humanas ad Deos tanstulisse: rectius vero eum facturum fuisse, si divina ad homines transtulisset. De hoc igitur tropo multi multa annotant. Nos hic pauca quaedam, idque de aliorum atque adeo de communi sententia adscribemus. 1 ¶ Observetur igitur, quod


165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 997 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE TROPIS ET SCHEMATIBUS S. SERMO SECUNDUM SPECIEM AUT HOMINUM OPINIONEM, NON SECUNDUM REI EXISTENTIAM. Testatur Plato in Cratylo, et Aristoteles in Metaphysicis, et Cicero in finibus, fuisse Philosophos, qui dicerent nihil rerum per sese suave natura esse, sed prout homini videantur, tale etiam existere. Hominem enim esse mensuram omnium rerum: inter quos illi potissimum nominant ac redarguunt Protagoram. Fuit autem sane teter furor potius quam error: sed


166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

verbo vel negationem vel affirmationem. Tales quasi vestes, ornamenta, circumstantias aut accidentia praecipuorum sensuum omnes linguae solent adiicere sententiis, vel per adiectiva, vel per participia, adverbia, praepositiones, aut alias rones. Etsi autem verissime dicit Cicero, aures plenas sententias, plenumque sermonem requirere, eoque vel tenui, vel brevi offendi: tamen etiam contra illud Horatianum non minus verum est:
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbis, lassas onerantibus aures. Neque vero tantum aures


167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1007 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tum et perspicui esse possunt. At contra sacrum volumen plures materias quasi simul eodemque tempore tractare cogitur. Nam et docet, quod ferme est ei primarium, idque multa simul, quia res gravissimae et difficilimae ita in religione coniunctae sunt, ut aliae sine aliis intelligi nequeant, sicut Cicero de Philosophia in Tusculanis pronunciat, quod nec pauca quidem in ea sine multis cognosci possint: et redarguunt adversarium, et hortantur, consolantur, obiurgant, celebrant aut invocant Deum. Dum ergo iam docere, iam movere, idque varie conantur, et modo Deum, modo auditorem, modo


168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1025 | Paragraph | SubSect | Section]

permovere; ac veluti protrudere: ita etiam duo diversissima dicendi genera istis duabus actionibus serviunt. Nam sermo tenuis et humilis, magis est idoneus explicationi rerum aut institutioni scholasticae. Quare eum potissimum adhibuerunt philosophi expositioni philosophicarum disputationum, ut et Cicero suis philosophicis disceptationibus. Contra grandis magis convenit ostentationi dicentis, oblectationi auditorum, et commotioni ac persuasioni, praesertim rudioris turbae: ideoque in concionibus forensibus adhibetur. Ea enim non tam simplici rei veritate, quam ingenti quadam vi ac impetu


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1036 | Paragraph | SubSect | Section]

altitudo: Deus, Christus, ad dextram Dei, angeli, principatus, virtutes. Quin et illud magnificum, In his omnibus ὑπερνικῶμεν: et, Certus sum enim: Quid unquam Cicero dixit grandiloquentius? Haec ille. Est autem non tantum vehementia, granditas ac suavitas in hoc loco Pauli inde a, Quid igitur dicemus ad haec? sed etiam plenitudo, quam vocant, postquam enim in genere dixit, Si Deus pro nobis, quis contra nos? mox veluti sub dividendo incipit


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1045 | Paragraph | SubSect | Section]

gelu hyemem, per aestum aut fervorem aestatem, eandemque etiam per albedinem aut maturitatem segetum: si non utare transitionibus, si utare asyndetis: si caveas omnes repetitiones aut verborum aut rerum: si verbis significantibus utare, quorum singula recte posita integros sensus contineant: ut Cicero dicit, Thucydidem tot pene sententias habere, quot verba: si compositione verborum ea utare, ut non sit necesse ob singulos sensus propriam orationem texere, sed aliquas aliis una tantum aut altera voce Nominis, Participii aut Gerundii tactas, aliis alligare: ut Paulus apostolus segregatus


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1046 | Paragraph | SubSect | Section]

ignobilior, postea insolens factus audiret Graecorum legationes, purpura indutus, et in aureo lecto sedens dixerit: Et nos aliquando hunc Craterum legatum suscepimus: ibi per illud demonstrativum pronomen magis putat fastum eius ineptum esse depictum, quam si prolixior oratio fuisset adhibita. Sic Cicero in quadam oratione dicit, satis sibi videri, cum ipsum modo adversarium nominat, ut non sit necesse eius scelera commemorari. Hanc sane admirabilem Emphasin sermo sacrarum Literarum saepissime exprimit: ut cum dicitur tum benedixisse Adamo, tum postea lapsis maledixisse, eosque


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum est prolixissime. Decimosexto. Quod Scriptura duas aut etiam plures sententias aliquando in unam coarctet, dictum est alibi clarius. Eadem facit, quod uni verbo aliquando duplicatur significatio, ut in capite de Verbo dixi. Decimoseptimo. De Thucydide scribit Cicero, eum adeo esse rebus plenum refertumque, ut prope verborum numerum rerum numero consequatur. Suetonius quoque et Valerius Max. multas res paucis verbis exprimere solent: sed Scriptura hac virtute dicendi facile omnes alios scriptores superat, cuius non raro singula verba singulas aut etiam


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1048 | Paragraph | SubSect | Section]

eoque etiam paucioribus verbis indigent, quia intelligenti, iuxta proverbium, pauca sufficiunt. Sit nobis exemplo huius rei, qua de agimus, quod sicut Graeci multo fuerunt studiosiores brevitatis quam Latini: sic porro etiam magis Hebraei quam Graeci. Quanto est succinctior Demosthenes quam Cicero: cuius redundantem copiam aut Asianismum stylum nequaquam Athenienses, multo minus Lacones tulissent. Sed apta forte fuit eius copia rudiori ac crassiori Romanorum Martiae plebi, quae ingenti vi ac copia sermonis veluti ingenti quadam mole aut etiam diluvio fuit proturbanda. At Graecis


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1048 | Paragraph | SubSect | Section]

recensui. Caeterum, quod rerum aut sententiarum copia sit in sacris Literis longe maxima, satis in alio capite ostendi: quare sacrum volumen rebus quidem est plenissimum ac copiosissimum, sed verbis perparcum. Multo igitur verius de hoc nomine dici potest, quam de ullo alio: quod Cicero de Thucydide affirmat, magis eum rebus ac sententiis quam verbis copiosum esse. De qua re admodum commodam Chrysostomi sententiam adscribemus: Magna divinae Scripturae virtus est, et multae in verbis latent sententiarum divitiae: ideo congruit ut diligenter intendamus, et solicite scrutemur,


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1084 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, verum dicere cum Paulo, Nihil sum mihi conscius, sed in hoc non sum iustificatus. Cavendum igitur est omnibus modis studioso veritatis, ne dicta de ista communi perfectione aut sanctitate ad illam divinam aut caelestem transferat. Sic et Philosophi duos perfectionis gradus fecerunt: ut Cicero in Officiis, Amicitia, et in oratione pro Murena ostendit. 15 Aliud est iudicium Dei, aliud hominum. Duplex est iustificatio, alia coram Deo, alia coram hominibus: quod est diligenter observandum. Ahrahamus coram hominibus ex operibus est iustificatus: at non coram Deo, sed


176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1108 | Paragraph | SubSect | Section]

in eo haerent ac permanent, nullum ulteriorem servatorem aut iustitiam quaerentes. Videmus honestiores et sapientissimos quosque homines, etiam ignaros doctrinae caelestis, tamen cum intuentur hanc formosulam iustitiam aut virtutem, vel potius somnium verae virtutis, mirabiles sibi eius amores (ut Cicero dicit) concipere: et eos qui eam habent, eius contemplatione mirifice sibimet, pavonum instar, placere: iactantes, Omnia haec feci, non sum sicut caeteri. Sermo quoque eius talis est, ut qui videatur proponere legem possibilem, quae et possit ab homine praestari: et praestita,


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

καὶ τὰ ϕωνήεντα τὸ τὰ μέσα, κατὰ τὸν αὐτὸν τρόπον, ἕως αὐτῶν ἀριθμὸν λαβὼν ἐνί τε ἑκάστῳ καὶ ξύμπασι, στοιχεῖον ἐπωνόμασε. Atque haec quidem Plato, cui tantum Cicero tribuit, ut τὸ φαῦαι αὐτὸν solum sine ullis rationibus sibi satis esse putet. Quod si et statim a principio vocales cum consonantibus inventae non essent: tamen ipse quotidianus usus, parvulorumque instructio eo docentes


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quod cum omnes aliae linguae multa inutilia, multa etiam iniusta ac denique foeda, turpia contineant ac doceant: sola haec tantum veram ac sacrosanctam, Deo placentem, omnibusque hominibus salutarem pietatem proponit. Denique et hoc expendamus, quod cum Pythagoras, Plato et Cicero dicant, eum qui rebus nomina imposuit τὸν ὀνοματουργὸν, longe sapientissimum fuisse: oportet unam quamque linguam eo praestantiorem augustioremque esse, quo a celebriori praestantiorique artifice aut architecto profecta est. At haec sive


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1151 | Paragraph | SubSect | Section]

videntur. Quomodo ergo tantam brevitatem simul ac emphasin alieno sermone exprimeres? Huc accedit, quod non est in vertendo sacro codice tanta libertas, quanta alioqui ab interpretibus adhiberi solet, de qua inquit Horatius: Non verbum verbo curabis reddere fidus Interpres. Cicero non voces reddendas, sed sensus expendendos esse. Hic enim versores multo religiosius, quam in aliis scriptis versari coguntur, ita ut etiam singulas voces exprimant, nec vel praetermittant aliquas tanquam superfluas, vel etiam liberiori copiosiorique sermone sensa suo arbitrio efferant.


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1162 | Paragraph | SubSect | Section]

Duobus hisce dicendi generibus etiam duas diversas artes, atque etiam sermones, aut styli genera attribuerunt: populari quidem illi artem Rhetoricam et quoddam grandius ac plenius dicendi genus, huic autem scholastico Dialecticam, et quoddam pressius tenuiusque sermonis filum: quorum illud prius Cicero Orationes, hoc vero Sermonem vocat. Dialectica enim non hominum aut affectuum rationem habet, ut Rhetorica: sed tota in indaganda, apteque evolvenda et explicanda proposita materia solerter versatur desudatque. Hasce duas discendi, dicendi aut docendi rationes, etiam in


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

et libris et aliis humanae imbecillitatis praesidiis uti: quin et scriptum argumentum ab adversario petere, ne quisquam brevitate temporis et Antagonistae industria suave tarditate obrutum victumque queri possit. 26 Sint vices iustae loquendi, ne alter totum tempus occupet, aut (sicut Cicero dicit) tanquam si in suam possessionem intrasset, solus ibi regnet: sed et alteri tantundem spacium dicendi concedat. 27 In argumentis et solutionibus sint res ac probationes. Theologicae, forma Dialectica, sermo communis, usitatus, notus et perspicuus, praesertim autem materiae,


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.