Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: te

Your search found 9840 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1608-1613:


1608. Nimira Rabljanin,... . Epistula Ludovico Valentiae... [page 253v | Paragraph | Section]

Itaque theologiam naturalemque et rationalem philosophiae partem cum summa tua gloria et alibi saepe docuisti et nunc quidem in hoc ipso Romanae Urbis gymnasio cum maxima auditorium utilitate doces. Eam vero sapientiam, quae ad mores attinet, nondum docendo attigeras; non quod te illa fugiat (quid enim acutissimum ingenium tuum latere potest?) sed cum modestissimus et moderatissimus sis summaque probitate atque innocentia fulgeas, credidisti nulla lectione melius moralem philosophiam edoceri posse quam vitae sanctimonia integritateque. Facilius enim homines benefactis


1609. Nimira Rabljanin,... . Epistula Ludovico Valentiae... [page 253v | Paragraph | Section]

vitae sanctimonia integritateque. Facilius enim homines benefactis quam benedictis ad studiosas actiones, quae ex optimis moribus fluunt, provocantur. Verbis enim ducimur, exemplo autem impellimur quodammodo et cogimur ad bene beateque vivendum. Itaque verius dicendum est te in hac quoque parte sapientiae studiosis iuvenibus tradenda non minus quam in duabus illis elaborasse, omnesque philosophiae partes discipulis tuis, partim vita, partim lectione explicasse, ut scilicet qui te audirent continuo doctrina, qui imitarentur, moribus philosophari inciperent. Et


1610. Nimira Rabljanin,... . Epistula Ludovico Valentiae... [page 253v | Paragraph | Section]

et cogimur ad bene beateque vivendum. Itaque verius dicendum est te in hac quoque parte sapientiae studiosis iuvenibus tradenda non minus quam in duabus illis elaborasse, omnesque philosophiae partes discipulis tuis, partim vita, partim lectione explicasse, ut scilicet qui te audirent continuo doctrina, qui imitarentur, moribus philosophari inciperent. Et quoniam ubique esse non poteras, excogitasti viam qua in hoc genere philosophiae industria tua foret etiam absentibus maximo emolumento. Suscepisti enim praeclarissimum hoc de Republica


1611. Nimira Rabljanin,... . Epistula Ludovico Valentiae... [page 253v | Paragraph | Section]

scriptorum vitio non modo mendosum, sed mutilatum et plane corruptum erat, atque illud quanta fieri potuit diligentia emendasti; deinde ut beneficium hoc trabali (quod dicitur) clavo configeres, commentaria etiam peregregia divae Thomae Aquinatis doctoris tui sedulo abs te recognita reconcinnataque addidisti. In quo quidem habenda est gratia Augustino etiam Piccolhomineo maximae spei adolescenti, qui tibi codicis eius propter exemplorum raritatem vix noti copiam fecit, immo vero, ut studiosis iuvenibus prodesset, ultro illum ad te detulit orans atque


1612. Nimira Rabljanin,... . Epistula Ludovico Valentiae... [page 253v | Paragraph | Section]

tui sedulo abs te recognita reconcinnataque addidisti. In quo quidem habenda est gratia Augustino etiam Piccolhomineo maximae spei adolescenti, qui tibi codicis eius propter exemplorum raritatem vix noti copiam fecit, immo vero, ut studiosis iuvenibus prodesset, ultro illum ad te detulit orans atque obsecrans uti onus emendationis studio et doctrina tua dignissimum non reiiceres. Itaque annuisti discipulo probitatis et virtutum tuarum amantissimo, commutatisque paucis quibusdam verbis, quae propter novam Leonardi translationem necessarium erat, servato alioqui


1613. Nimira Rabljanin,... . Epistula Ludovico Valentiae... [page 254v | Paragraph | Section]

duos fere menses hac in re, ut humano generi prodesses, consumpsisti. Agende etiam reverendissimo et integerrimo principi Oliverio Carapha cardinali Neapolitano, patrono tuo, cuius doctrinam, gravitatem, sanctimoniam omnes boni admirantur et ob hoc vel maxime debere se illi profitentur, quod te ad hanc urbem venire iusserit in qua veluti in amplissimo quodam totius orbis theatro virtutes tuae omnibus non sine magna sua laude esse notissime. Neque enim quisquam est, qui modo sapientiam tuam degustaverit, cuius animo Oliverii humanissimi principis beneficientia non perpetuo inhaereat.


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1492], Epistula Ludovico Valentiae Ferrariensi (1492), versio electronica (), verborum 988, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [nimiramepist].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.