Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: te

Your search found 9840 occurrences

More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3173-3183:


3173. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

uita ac moribus et praecipua liberalitate decoratorum societate uallato et, quod maximum est (quia et genus et proauos et quae non fecimus ipsi, uix ea nostra uoco), propria uirtute excellenti, hoc opusculum offerri. Multum enim tua probitate allectus me tibi debere profiteor. Suscipe igitur, te obsecro, perexiguum hoc opus tuoque protectum nomine ad communem minus literatorum utilitatem non ommissis, quae in margine ponuntur, auctorum citationibus (si uisum tibi fuerit) in publicum prodire cura. Bene uale et me (ut soles)


3174. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

(interprete Rhennio Phannio) Rhennius Phannius de Illyrio dicit: Ad dextram partem protenditur Illyris alma, Posthanc Dalmatiae populorum Martia tellus. Dalmatia Martia tellus Nec te nominum uarietas exterreat, quoniam pro locorum, quae Thyre posteritas obtinuit, amplitudine necesse fuit uariis eos appellationibus recenseri. Nam eorum iuris, ut antiqua prouintiarum cognomina ommittam, fuit Ruscia, Cassubia, Pruscia, Masouia, Vandalia, Moscouia, Polonia, Slesia, Morauia,


3175. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Magni exercitu, cuius non contemnenda pars Graeci erant, minime intelligi potuisse. Patrius sermo Macedonum difert a Graecorum sermone. Nam quum Alexander Phylotae Macedoni, Parmenonis filio, causam suam coram multitudine acturo dixisset: Macedones, Phylota, de te iudicaturi sunt. Quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus , renuente Phylota patrio uti sermone, quoniam ab omnibus intelligi non poterat, Alexander Phylotam patrii sermonis odio teneri est contestatus. Si igitur Macedones Graeci erant, cur apud Graecos Graece loqui


3176. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

dicitur) Dalmatiae confinium fuit? An non diuus ipse Hieronymus suae originis regionem Hiero. super Abbacuch prophetam. (59) confinium Pannoniae atque Illyrici Abbacuch prophetam exponendo esse dicit? Quamobrem non te praetereat (ut Strabo prodit) Strab. li. VII. (60) intra Histrum et maris circuitum ab Hadriatico sinu usque ad sacrum Histri hostium Graeciam et Macedonum ac Epirotarum gentes comprehendi. Sed ubi, quaeso, sunt Thraces, Myssii ac Illyri usque


3177. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

(80) ab Illyrio et mari Adriatico usque ad Indicum occeanum et Gangem fluuium non tam preliis quam uictoriis percucurrit et duodecim annis Europae partem et omnem sibi Asiam subiugauit. Verum enimuero, praestantissime regum Alexander, si caetera te monumenta Slauum esse tacerent, unicum hoc ampliandi nominis tui desiderium ardensque adipiscendae gloriae feruor abunde produnt ea te ex gente oriundum esse, quae rebus praeclare gestis nomen ex gloria deriuatum merito est adepta. Consulto praetereo magnam ex Macedonibus Alexandri Magni


3178. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

tam preliis quam uictoriis percucurrit et duodecim annis Europae partem et omnem sibi Asiam subiugauit. Verum enimuero, praestantissime regum Alexander, si caetera te monumenta Slauum esse tacerent, unicum hoc ampliandi nominis tui desiderium ardensque adipiscendae gloriae feruor abunde produnt ea te ex gente oriundum esse, quae rebus praeclare gestis nomen ex gloria deriuatum merito est adepta. Consulto praetereo magnam ex Macedonibus Alexandri Magni sociorum successorumque multitudinem bellorum gloria et patratorum a se operum (quemadmodum Plutarcus Plutar. in


3179. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

nauibus transuecta a caede et incendio ad preces summi Antistitis Leonis (ut Paulus Diaconus prodit) Pau. Diaco. lib. XV. (97) in Vrbe abstinens Siciliam Vrbemque ac plaerasque Italiae ciuitates diripuit et uastauit. Quod, quaeso te, maius apertiusque aemulationis auctorum erga aduersarios testimonium afferri cupis, quam a tanto uiro unum eundemque populum imbellem et ignauum dici et tamen ueritate urgente fortissimos et natura pugnacissimos magnaque bellandi consuetudine ualde probatos uiros eadem tempestate paribus copiis


3180. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Dalmatas exstitisse, quamquam Sextus Aurelius Victor, Sex. Au. Victor de Probo et Maximiano Augustis. (104) qui Probum Dalmatam esse meminit, Maximianum Pannonium fuisse asserat. Sed siue Pannonius siue Dalmata Maximianus fuerit, si reminisci te non piget Illyrium (auctore Appiano Alexandrino), Appi. de bel. Illyri. (105) ut supra diximus, Pannonii auum extitisse, oportet Maximianum una cum eius filio Maxentio Slauis connumerari. Perge ulterius et


3181. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

nonnulli autem ex Missia natum esse contendunt, ac, ut Platina dicit, Plat. de Melchiade papa. (108) Licinium ex Dacis, qui cum Missiis (ut supra ex Strabone ostendimus) unius idiomatis communionem usurpant, ortos esse Sextus Aurelius Victor te docebit. Sex. Au. vi. de Licinio et Alexandro Augustis. (109) Quo etiam auctore Alexandrum Augustum Phrygem fuisse ac, Iulio Capitolino teste, Iuli. Cap. de Maximo Augusto.


3182. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | Section]

Ad F. Vin. Priboeuium Nicolai Dominei Arbensis carmen.
Letheo, tot gesta uirum, quae rore madebant,
Vincenti, chartis nota fuere tuis.
Totque Liburnorum mediis erepta latebris
Nomina per gentes te duce fama uehit.
Quaeque prius repebat humi, gens sydera calcat
Vindice te, o docti lingua diserta uiri.
Macte animo, expectas pro tanto dona labore,
Qualia erunt magnis inuidiosa deis.


3183. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | Section]

madebant,
Vincenti, chartis nota fuere tuis.
Totque Liburnorum mediis erepta latebris
Nomina per gentes te duce fama uehit.
Quaeque prius repebat humi, gens sydera calcat
Vindice te, o docti lingua diserta uiri.
Macte animo, expectas pro tanto dona labore,
Qualia erunt magnis inuidiosa deis. Telos


Bibliographia locorum inventorum

Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].


More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.