Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: te

Your search found 9840 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 664-672:


664. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

Quom praefectus triremis ad classem proficiscerer, quam felicissimus imperator Venetorum Petrus Mocenicus contra Othomanum, Turcorum principem, ducebat, uehementer rogasti me ut, quicquid in hac expeditione gestum esset, litteris mandarem, affirmans ea te Apollinis oraculo ueriora habiturum quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec


665. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta admiraturum certum habeo meritoque damnabis eorum sententiam qui affirmare solent effetam esse naturam nec producere tales uiros quales priscis temporibus extiterunt omniaque mundo senescente degenerasse; quam falsi sint uel ex hoc maxime


666. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

talem tantumque uirum tulerunt? Et quoniam solent pictores alicuius egregi artificis exactum signum atque imaginem ad imitandum proponere ut tales ipsi euadere possint quales auctores illius picturae fuerint, sic etiam huius optimi imperatoris clarissimique principis atque ducis mores et uitam te aemulari uelim ut, cum eius uirtutes assecutus fueris, honores quoque ac dignitates, summum denique principatus gradum in re publica obtinere possis. Vale. Coriolani Cepionis Dalmatae Petri


667. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

rei publicae potius quam dignitatis suae habita ratione, ne aduentu suo ipse nouus, et consiliorum sui antecessoris ignarus, rem turbare uideretur, respondit: Nicolae, perge ut coepisti: dummodo rei publicae proficias, me uel socium uel comitem habeto, ad omnia munia a te mihi mandata paratum, modo urbem amissam recuperare possis . Nicolaus, nihil se agere uelle respondens alienis auspiciis, imperio se abdicat. Tum Mocenicus Nicolaum potius magnifice quam ex animo locutum, conatusque frustra


668. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad auxilium uocabat, subindeque dicebat: En, quos nunquam uiuos ulla uis separare potuit, nunc barbarus hostis diuidet . Et cum nullo modo inde abstrahi posset, miles stricto gladio sponte praebenti ac distendenti collum caput abscidit, inquiens: I nunc, et marito tuo te consocia . Multi, mancipia spernentes, ornamenta mulierum pretiosa, uestes pictas cuiusque generis, uasa aenea Damasceno opere egregie caelata, auro argentoque distincta, ac aliam pretiosam supellectilem diripiunt ac distrahunt. Ubique gemitus, ubique luctus exauditur. Tota urbs planctibus


669. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

esse ratus, Antonium et comites ad Othomanum, principem suum, misit. Quem coram se adductum Othomanus interrogat qua sua iniuria, quoue hostium beneficio in se tantum facinus committere ausus erat. Tum Antonius intrepidus: Quasi uero nescias te omnes bonos, communem pestem omnium gentium, iure persequi debere! Tu enim omnes principes tibi conterminos nulla data occasione patriis regnis expoliasti; tu, perfide, nulli deditorum fidem seruasti; tu tuorum sanguine nunquam satur fuisti; tu, denique, christianum nomen, quae gens sola ueri


670. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

equo ad Caramanum mature se confert, salutatoque regulo: Ab imperatore- inquit- missus uenio, ut tibi referrem et ob patris tui et ob regis Persarum, cui nunc foederati sumus, amicitiam se cum ualidissima classe in subsidium tibi uenisse. Quapropter a te doceri uult quo in statu res sint, quidue primum agendum sit, ut ex communi consilio quid potissimum in re sit agat . Tum Cassambeg, imperatori gratias agens, inquit: Nunquam me spes de Senatu Veneto falsum habuit, nunc etiam re ipsa perspicio


671. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

auito et paterno iure debitum, restituat. Igitur magister, mature se ad oppidum conferens, cuncta diligenti acstimatione primum circumspicit, deinde euocato Hesibego inquit: Scis nec Seleuciam Sichino aut Corico munitiorem, nec te Mustapha, uiro genere et uirtute nobili, meliorem, nec Hismaele uiribus et rerum usu strenuo fortiorem esse, qui potius clementiam quam uires imperatoris nostri experiri maluerunt. Quorum exemplo tu quoque oppidum ad quos haereditario et


672. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

me deficere sentio: igitur uxorem meam grauidam cum postumo haeredem instituo. Ea est filia Marci Cornerii, conciuis tui, quam Senatus Venetus in filiam adoptans mihi in matrimonium dedit. Ergo si fata me abstrahent, uxorem et regnum Senatui Veneto commendo. Te uero, per amicitiam nostram perque maiestatem imperii Veneti, rogo atque obtestor, si mors me occupauerit, haeredes meos et regnum ab iniuria defende . Imperator de ualitudine regem bene sperare iubet: nam et aetate integra et corpore robusto facile morbum superaturum affirmat.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.