Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: te

Your search found 9840 occurrences

More search results (batches of 100)
First 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7204-7211:


7204. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

OPERIS RATIO EIDEM CLARISSIMO VIRO AB INTERPRETE REDDITA. Tria sunt, Balthassar optime, atque optimarum artium amantissime, (te enim unum iterum affari, tibi uni hujus tuo jussu elucubratae interpretationis rationem reddere placet) tria, inquam, omnino sunt, quae ad omne opus, ut recte ac laudabiliter fiat, necessario requiruntur. Primum ut vere judicemus quid fieri oporteat, deinde ut id facere possimus, postremo ut


7205. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

excusationis latebram, in qua multi poëtae vel mediocres, vel etiam mali saepe numero delitescunt, mihi omnino praeclusam esse video; cui ad hanc Homericae Iliadis interpretationem rite conficiendam, ut cetera omnia defuerint, patronus certe non defuit. Eum enim huic operi meo in te patronum, eum hortatorem, adjutoremque sum nactus, quo, si optio data esset, nullum potuissem optare, mihique ex omni copia deligere meliorem; virum summa nobilitate, summis opibus, summo ingenio, summa in re poëtica intelligentia; qui me tua sponte post versa Anthologica, tibique dicata, ut


7206. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

amicos munerares, tibi reservare, cetera omnia magno numero mihi habere, tuae in me, quam ego omnibus muneribus antepono, benevolentiae monumentum. Hujusmodi patronus cui obtigerit, non est credibile me in scribendo minus quam potuerim contendisse, ac non potius dedisse operam diligenter, ut te talem virum tui de me judicii, tuaeque in me liberalitatis minime poeniteret. Quamobrem si quid peccavi, imo vero ubi aliquid peccavi; multa enim in opere tam longo, ac tam difficili peccasse minime dubito; nolo me quisquam defendat hoc modo: Potuit melius, verum hunc locum neglexit. quidni,


7207. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

pauca illa verba, quibus idem ipse Tullius exponit rationem, qua est usus in iis convertendis. Quae sane verba si rite intelligantur, omnem mihi videntur hujus rei doctrinam continere. Converti , inquit, non ut interpres, sed ut orator . Quid ais, M. Tulli? convertisse te illas orationes affirmas, ut interpretem convertisse negas? quid est aliud convertere, quam interpretari? qui porro interpretantur, quo eos alio, quam interpretum, nomine verum est appellari? Ego vero, inquit, etiam cum meas orationes scribo, utor scientia litterarum, quam qui solam profitentur,


7208. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

quis possit dispicere, aut divinare, quem potissimum furorem interpres velit intelligi? Notum est, inquit, in Iliade agi de ira. Unde notum? nempe, ut opinor, ex hoc ipso versu Homeri, quem tu, Heli, interpretaris; cui te lucem affundere, non lucem ab eo mutuari oportebat. Est enim alienum a rei natura, et prorsus ridiculum, quum interpres poëtam explicandum susceperit, mutatis partibus, non poëtam ab interprete, sed interpretem a poeta explicari. Nec vero plus ages, si ad


7209. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

ab eo mutuari oportebat. Est enim alienum a rei natura, et prorsus ridiculum, quum interpres poëtam explicandum susceperit, mutatis partibus, non poëtam ab interprete, sed interpretem a poeta explicari. Nec vero plus ages, si ad ἔτυμον confugias, ac dicas te vocem μῆνιν duxisse a μαίνεσθαι, quod est furere. primum enim, id ἔτυμον falsum esse, docet Eustathius ex doctrina veterum grammaticorum;


7210. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

voces didicerit, Latine loquendi rationem, id est proprias Latinorum formulas ignoret, in aliena lingua patriae linguae consuetudine utentem, ita orationem conformare, nihil ut in ea non appareat insolens et peregrinum; heic alterum interpretem, vel magis poëtam, illa eadem sic effari, ut credas te audire civem Romanum, in media urbe natum et educatum, illi advenae praecipientem, et ostendentem, ea, quae dixerit insolenter et perabsurde, quemadmodum dici oportuerit, ut Latinis auribus apta essent. id ut praestet, uti scienter praeclara illa et generosa libertate, quam saepe jam laudavi, et


7211. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te observantiam? qua fit, ut tuae voluntati obsequi coner non solum in iis, quae praestare atque efficere possum, sed etiam in iis, quae non possum.


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.