Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: semper

Your search found 4111 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1032-1039:


1032. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

eo chiliarchę pręfectique erant, quorum nutu atque auspiciis singuli plebis ordines regebantur disponebanturque. Hinc profecti Seleuciam sibi subegere, deinde Macedoniam, neque eo contenti Italiam quoque armis inuaserunt. Non semel cum illis congressus Romanorum imperator cum semper inferior discessisset reipublicę consulere cupiens foedus cum ipsis iniit; qui pacta pacis fideliter obseruantes bello abstinebant. Bladinus autem, Salonarum rex, fama potentię eorum cum non parum terreretur, ubi audiuit sua lingua eos uti et commercio facile amiciciam ab


1033. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

lectę et, sicuti hę monebant, regiones diuisę metęque finium singulis impositę ac iura constituta. His peractis Budimerum regem sacro chrismate delibutum sanctificarunt et in dignitate, in qua erat, opportunis benedictionibus confirmarunt, imponentes reliquis omnibus ut semper dicto eius audientes essent iussaque perficerent et suis post illum hęredibus pari studio obsequerentur. Deinde archiepiscopos episcoposque crearunt per loca dioeceses eis assignando iuxta quod in litteris uetustę obseruationis inuenerant. Vnum ex archiepiscopis miserunt


1034. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

rex, grandi coacto exercitu regnum eius inuasit. Erat Polislauus iuuenis adhuc uirentisque ętatis, sed manu strenuus animoque pręstans. Itaque acrius quam credi poterat cum suis Attila hosti restitit. Quoties enim legiones inter se concurrerunt, semper proelio superior euasit. Vidensque Attila nequaquam ęquo Marte se confligere posse finibus excessit et plurimis de suo exercitu amissis in Pannoniam cum ignominia redire coactus est. Post hęc Polislauo regi nata est filia, quę iam nubilis uiro tradita duos genuit filios.


1035. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

inuasit ita ut primo impetu eos opprimeret. Hostium igitur, qui regnum suum bello lacessere non dubitauerant, statim pars alia cęsa, alia capta, alia in fugam conuersa uictoriam illi reliquit. Neque enim semper prospere pugnare possunt qui plus audacię quam uirium prę se ferunt. Interim Attila, Pannonię rex, rursum infestis armis fines eius ingressus oppidum quoddam ui cępit cumque bona diripuisset, ędes incendit, moenia dirruit et audita Gothorum cęde nihil cunctatus in


1036. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

iratus, quod rebellantibus pepercisset, seditionibus animum intendere coepit. Plurimi militum centurionumque terrore compulsi illum sequebantur. Quorum opera usus patrem regno expulit XXIV rex Croatięque dominatus est. Ea enim gens parum ciuilis animi semper metu magis quam benignitate ad obsequendum mouebatur, bonis itaque dominis molesta, improbis autem et arrogantibus mitis erat. Porro Radoslauus regno exutus Lastum cum paucis quos secum habebat confugit. Vbi cum filium sibi adhuc infensum aduentare audisset, uehementer


1037. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

poenas daret. Per idem enim tempus erat in Pannonię partibus uir quidam nomine Tecomilus, presbyteri filius, magister custosque armentorum principis Vdislaui inter Pannones nobilissimi, cui inprimis charus fuit. Nam cum ipse Vdislauus mirum in modum uenationibus deditus esset, semper in his exercendis Tecomili opera usus est. Nemo enim illum anteire aut animi uiriumque robore aut pedum pernicitate poterat. Cęterum Tecomilus die quodam inter uenandum cum forte odorisequam domini canem, quam Pallussam nominabant, leui ictu percussisset eam a se abigendi


1038. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

et innocentibus misereri consuesset. Accepta tandem a pontifice benedictione Roma decedens in regnum suum est reuersus mansitque inter Delmatas maris accolas; Croatis uero omnem iniuriam remisit nec quicquam in se inique commissum exprobrauit, ad clementiam quam ad uindictam semper propensior. Interea natus est ei filius Colomanus, qui post patris obitum consensu omnium regnum suscepit paternarumque uirtutum ęmulus XXV rex iustitiam pietatemque coluit, mitis, clemens, munificus, modestus ac proinde optimo cuique


1039. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

quem non aliter furibundi circumstetere quam cum rabidi uenatorum canes imbellem ceruum nacti nunc latratibus terrent, nunc dentibus laniant. Rex autem, dum adhuc spiraret, tantę perfidię immanitate commotus eos deuouisse fertur ne unquam sui generis dominum habeant, sed semper alienigenis regibus principibusue subiecti sint. Ex illo ad hanc usque diem isthęc maledictio tam certum euentum habuit ut non ab irato prolatum quod tunc dixit crediderim, sed a uate pręnunciatum, Deo uolente palam fieri quanto grauius luituri erant supplicium criminis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.