Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: semper

Your search found 4111 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 123-126:


123. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

An ne regnemus? At deturbare nos de gradu quem tenemus, nedum unius advenae, sed ne indigenarum quidem omnium hominum invidia potest. Ego autem si canere coepero levitates eius, et vecordias, non facile officiam saltem promotioni eius? quam se consecuturum sperat immerito. Quid, quod promtissimum semper est criminari dispensatores etiam probos.
Sic pater omnipotens faciat, sic altus Apollo,
Incipiat conferre manum. Illiusne ego curem fabulas? cuius dicta ridentur; cuius scripta, nec scripta sunt, quia


124. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

Dicit nos esse arrogantes! Credo nullam esse tantam humilitatem, quam homo ipse insolentissimus, non in alio putet superbiam. Sed nae ego ineptus sum, qui ineptiis illius diutius respondeo. Sufficiebat mihi Paulus Apostolus, qui optime cum Epimenide poeta dixit: Cretenses semper mendaces, malas bestias ventres pigros. Nam etsi ille natione Cres non sit, Cretensium tamen praesul est, et quidem non tam presbyterio quam mendacio. Tu autem refers initam amicitiam; Utinam sincera sit et stabilis! Sed certe nulla est in levibus constantia, quae in hoc genere prima


125. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

summulam aliquid tibi defuerit, recurres ad me, et si blande poposceris, forsitan accipies. O factum bene! quod Musae tuae et facetiae, hic inter barbaros maiora inveniunt praemia quam domi. Quam male metui, ne te ego ad litus arandum ducerem! Sed iam sequere fortunam tuam et nata sine cucurbitis. Semper tamen in memoria habeas, ad quid huc veneris? Nempe ut doceas indoctos, exhilares moestos, teipsum locupletes. Cave ergo quidquam dicas agasve contrarium. Proinde nec tuum illud mihi placet, quod de Imperatore et de Rendolo iocaris. Nonne subiit, quam grave sit in eos scribere, qui possunt


126. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

ego mox Iudaicum ediscam; et ex Ebraeis codicibus Bibliothecam inscribam. Quae est ista, quaeso, tanta librorum habendorum insatiabilitas? Creditis hoc non esse vitium? At mea quidem sententia, nihil interest ad culpam, hoc an illud immoderate cupias; animi perturbatio, ubi modum transgreditur, semper peccat. Sed cupias sane libros, modo ne alios spolietis, praesertim minus habentes. Plena est huiusmodi supellectilis Italia, facite adduci quantos vultis; mittite numos Florentiam, unus vobis Vespasianus sufficiet. Quod nobis eos qui praesto sunt, gratis eripitis? Soline vos studiosi estis?


Bibliographia locorum inventorum

Jan Panonije (1434-1472) [1465], Galeotto suo epistula, versio electronica (, Hungaria), 926 verborum, Ed. Ács Pál Jankovics József Kőszeghy Péter [genre: prosa - epistula] [word count] [ianpanepistgal1465].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.