Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: semper

Your search found 4111 occurrences

More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3183-3189:


3183. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

vim generalis clavis non obtinent, ut accidit in cantu b-molli. Discipulus: Dic ergo, magister, quot sunt claves signabiles? Magister: Si de numero quaeris, Graeci quoties quinque lineis utebantur, semper duabus clavibus cantum praenotabant, nempe ad primam lineam.. id est G. et ad quartam F. vel F. et C. vel vero G. et C. Uti vides hic: Recentiores tamen, qui quattuor lineis utuntur, unicam tantum clavem signare solent. Sic nempe: Discipulus:


3184. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Bene observas in cantu duro. In cantu tamen b-molli clavibus C. F. G. adiungi accidentalem b. Est enim unus cantus durus, b-mollis alter. Discipulus: Quare clavem b. vocas accidentalem? Magister: Quia haec semper associantur clavi C. signatae, vel non signatae sive accidat in linea, sive in spatio, ut vides hic: Discipulus: Video omnino pro cantu b-molli signatam duplicem clavem, sed quae erit generalis? 4 observo ] observa


3185. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

supra la ascendunt, vel infra ut descendunt. Discipulus: Quid igitur canendum est, si vel unica nota ascendat supra la? Magister: Haec est universalissima omnium regula: Unica nota ascendente supra la, semper canendum est fa, ut aiunt fictum, etiamsi cadat in litteram E. Si tamen cantus sit tertii vel quarti toni, tunc fieri debebit mutatio vocis fa in mi, propter quintam naturalem sive perfectam, quae in dictis duobus tonis fit a mi in mi; praesertim si cantus sumat initium in re, mi vel


3186. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Quare ais: vel haec vel illa nota debebit mutari in aliam? Magister: Quia duplex est mutatio quartae et quintae! Dico quartae et quintae quia mutatio fit supra claves C. et................................ F. quae invicem, ut vides, semper quarto vel quinto loco distant. In mutatione ergo quartae, post fa in ascendendo duro statim canendum est re, et in descendendo la. In mutatione autem quintae, post fa prius canendum est sol quam re, et in descendendo prius mi quam la. Considera utramque mutationem in exemplis.


3187. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

unam aut plures lineas addere. Nos tamen choralistae non ita facimus, sed, si cantus supra quartas lineas ascendat, tunc clavim signatam ad proximam inferiorem lineam movemus. Quod si neque talis sufficiat, aliam superiorem quinto loco distantem signamus anteposito tamen semper et ubique suo custode, quasi indice indicante locum subsequentis notae. Si verbis nihil attinet exprimere, adsunt tyroni exempla. Discipulus: Clare verbis et praeclare exemplis doces, magister, ad proximam inferiorem lineam movendam esse


3188. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

fuerint plures notae quam infra illam, erit authenticus, secus erit plagalis. Discipulus: Posset contingere cantus in quo solum una nota esset supra chordam et alia infra chordam qualis autem erit tunc? Magister: Semper et ubique videndum est an cantus una solum nota ascendat, per tonum vel per semitonum. Si ascendat per tonum, descendat vero per semitonum, erit authenticus. Et vice versa, si ascendat per semitonum, descendat vero per tonum, erit plagalis quod si pari passu procedat ita ut discerni non


3189. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

magister, quare supra aliquam syllabam textus plures notae farciuntur? Magister: Ratio petenda est ex ipsis verbis textus. Quae enim verba maioris sunt contemplationis, in iis syllaba aut in longius canitur aut in altius elevatur: servata nihilominus semper et ubique tam toni quam harmoniae proportione. Atque haec de amabili arte musices amantissimo meo discipulo pro modulo dicta sufficiant. Discipulus: Si putas haec tuo sufficere discipulo, magister, nihil aliud iam superest quam ut, pro impensis in


Bibliographia locorum inventorum

Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].


More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.