Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quorum

Your search found 1730 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1324-1351:


1324. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

per praecepta practice tradita, quod propter negotiorum multiplicem diversitatem in universum praestari non potest; in parte id aliqui tentavere. E quibus fuit Mazarinius qui partem eam, quae ad privata negotia pertinet, nonnihil pertractavit, quorum pleraque alii postea corrupere, nempe naturae suae vitium in hoc sequentes. Noli itaque obiectare confusum esse quam quod maxime studium istud: fateor enim. Noli contendere nullos esse eius auctores: nam id quoque confiteor; necdum enim, ut aiebam, perfectum


1325. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

politicam pertractabo. Ac quoniam de iis, qui in hoc versantur saeculo, sermo mihi futurus est, cumque eorum diversa rursus sint genera, de quo potissimum genere sim tractaturus, antea cognoscendum est. De mercenariis et vili opificum grege neque de aliis artificibus, quorum infinita sunt genera (quamquam nos penuriam potius, nescio an non popularium nostrorum aliqua negligentia, hoc quoque in genere patimur) – de his, inquam, omnibus non disseremus. At nec de iis quidem qui in patria educati et patrios


1326. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Fuerit id multum rationibus eius, qui populariter vivere constituerit, accommodatum si non inferiorem nec aliunde nisi e patria aut ad summum Ungaria ducat. At ego multos aetatis nostrae claros viros secus fecisse memoria teneo nec ultra in hoc quam murmur populare offendisse; quorum si quis vestigia vellet aemulari ne illi quidem amplius quidquam posset evenire. Itaque si eiusmodi inde commodum sive ad rei familiaris augmentum, sive etiam ad vitae tranquillitatem consecuturum se intelligat, quod popularis illius odii detrimento longe superius sit,


1327. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod hactenus fabricarum et manufacturarum progressum morabatur, impedimentis. Ac primum quidem potest lex positive ordinare. Alterum, ne libertas populi in deligendo subsistentiae suae statu nimium constringatur, nonnisi prudentiae et zelo Magistratuum civitatensium, quorum ut opificia et fabricae efflorescant plurimum interest, committi potest. Articulus IV. De excitanda nationali Industria. §


1328. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

practicum ejusdem exercitium statui ecclesiastico adversatur; imo spectatis genuinis Christianismi principiis eidem admodum homogeneum videtur. § 21. Ad detegenda, quae hactenus aut ignota sunt, aut quorum usus necdum constat, naturae producta, ac praesertim herbas tinctorias, evocentur sumtibus fundi literarii aliquot historiae naturalis apprime gnari viri, qui eadem per totum Regnum investigent; hi ubi talia detexerint, quae immediato usui deservire possunt,


1329. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 30. Si torfam aut lithantraces, id est carbones fossiles, detegi contingat, Comitatenses quidem Magistratus plebem, Civitatenses vero eos praesertim opifices, quorum labori lithantraces convenire possunt, ad faciendum eorum usum omni meliori ratione disponant. Motivum. Repertae jam in aliquot locis torfae et lithantracum usus ea potissimum de causa intercidisse videtur,


1330. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Articulus XIII. De provehenda serici cultura. § 40. Cum sericum capitale Regni productum cum tempore effici possit, comitatus et civitates, quorum climati convenit, culturam ejus sollicite promoveant; gnaros manipulationis hujus practicantes, qui necdum habent, conducant: iis omnem assistentiam praebeant: hortos plantarios pro ratione situs et extensionis suae erigant, plebemque ad alendas moros, et educandas


1331. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Articulus XIV. De propagatione equorum altioris staturae. § 41. Equos altioris staturae apud plebem propagandi ratio non eadem ubique convenit: quare hanc auditis, quorum situs institutum hoc admittit, jurisdictionibus Sua Majestas via Consilii Locumtenentialis determinabit. Motivum. Dominia quoad institutum hoc alioquin plena libertate gaudent, legislatio curam suam tantum ad


1332. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

reflexione, per tales civitates, quarum opifices sufficienti labore destituuntur, justa cum proportione distribuantur. § 45. Nova in tractando utilius aliquo opificio aut manufactura inventa, si talia sunt, quorum manipulatio facile secreta conservari potest, inventori, nisi arcanum suum administrationi publicae aperiat, nullum exclusivum privilegium concedatur. Liberum tamen eidem sit manipulationem ejusmodi, reservato sibi secreto, exercere.


1333. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Noxius hic abusus plerumque in minoribus et mediocribus civitatibus viget estque vera causa languentium in illis opificiorum; donec ille eradicetur, opifices Hungarici nonnisi defectuosa et tamen pretiosa artefacta producent, magnaque talium etiam artefactorum, quorum opifices domi praesto sunt, quantitas peregre deducetur: scopus abusum hunc eradicandi nonnisi per mulctas pecuniarias obtineri posse videtur. § 55. Liceat singulo, quamvis caehae non adscripto, opificii


1334. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

tricesimalis medio domesticorum tantum dicasteriorum exerceatur, neque manipulatio haec ab his avelli et extraneae alicui jurisdictioni committatur. Motivum. Fundatur id in ipsa rei natura, quamprimum enim Regnum aliquod propria, medio quorum gubernatur, dicasteria habet, jam non potest alterius Regni aut provinciae, licet eidem Principi subjectae, dicasterium in quamcunque illius Regni negotiorum speciem citra praejudicium influxum habere; si enim in unam negotiorum speciem influere posset, tunc


1335. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

citra sui detrimentum e Germanicis Provinciis habere potest: ita naturale veri proprii emolumenti studium exigit, ut prohibitionem hanc sufferat quoad illos articulos qui majori seu sumtuum, seu transportus compendio ab exotico haberi, aut quorum inductio productorum Hungaricorum evectionem promovere potest; prout vicissim legislatio Hungarica impedire non potest, ne talium productorum, quae Germanicae Provinciae ab exotico leviori, quam ex Hungaria, habere possunt, prohibitio (si quae tamen intercessit)


1336. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motiva. § 67. Projecti hujus aequalitatem portorii quoad merces indifferentes, id est, circa quas nulla peculiaris reflexio subversatur, proposuimus. Hic et in subsequis §§-phis sermo erit de talibus articulis respectu quorum a generali concernentis portorii quotta propter subversantes particulares considerationes recedi debet. Si Hungaria proprium sibi tantum Principem haberet, sat foret constituere ut prout aliqui exotici articuli seu pro consumtione domestica magis aut minus


1337. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ita superfluum vinum et frumentum ad extra educi tam Hungariae quam et Germanicarum Provinciarum perinde interest. Cur igitur his articulis aut idem essituale portorium, aut eadem eductionis libertas non concedatur? Verum sunt articuli quorum longe diversa est in uno Monarchiae membro relate ad aliud ratio. Ita interest Germanicarum Provinciarum ut plurium artefactorum, quae nec in Hungaria distrahere possunt, eductio ad extra sibi facilitetur, lanae vero domesticae, tamquam pro fabricis


1338. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | SubSect | Section]

83. Et idem etiam quoad eductionem Hungaricarum mercium in Germanicas Provincias observetur. Motivum. Educuntur e Hungaria etiam ad Germanicas Provincias et vicissim complures indifferentes ejusmodi articuli in quorum reciproco portorio nunc quoque haud adeo magnum discrimen intercedit. Interest tamen, ut hi quoque perfecte exaequentur. Et ad hanc classem pertinent omnia ferme naturae producta, nisi necessarium pro aliqua fabrica materiale constituant. Quare quoad haec


1339. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

transmittebantur, quin vel ratio mutationis ejusmodi indicata, adeoque hanc expendendi suasque, si res exegisset, in obversum reflexiones proponendi modus eidem praebitus fuerit. Naturalis secus in omnibus politicis negotiis haec manipulatio ideo tantum per eos, quorum interfuit, impedita fuisse videtur, quia pleraeque hae mutationes unice ad deprimendum commercium Hungaricum dirigebatur, prouti id civitas Soproniensis specificis duobus exemplis edocuit. Nimirum refert illa quod ut primum globos et


1340. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

navigationis impedimenta necessarii erunt; caeterum plebs onus hoc minus sentiet, si messis, falcatura et vindemia a labore excipiatur. In aliquibus comitatibus usus hic jam invaluit, ut duo sint laboris viarum termini, quorum singulus per sex hebdomadas durat. Primus in Majo et Junio, alter in Augusto et Septembri. Cum hac ratione singula domus quottam suam in duabus ratis depurare possit, experientia ipsa docet onus hoc plebi


1341. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

damnum emergent, non summaria, sed ordinaria juris via coram competenti foro pertractentur. Motiva. Provisio haec tantum ad modernae vecturisationis statum refertur. Postquam fora mercantilia, quorum organisationis elaboratio Deputationi Juridicae commissa est, introducta, et mox projectandus vectorum coetus stabilitus fuerit, legislatio conformem his circumstantiis faciet provisionem. In moderno etiam vecturisationis statu ratio promovendi commercii


1342. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

mercatores eo sensim allicuit. Si per regulandam in via Fluminensi rem vecturariam commercii cursus continuo increscat, eadem causa eundem effectum hic quoque producet, defigentque se seu Canisae, seu Zagrabiae, seu etiam Carlostadii, intermedii mercatores, medio quorum Pestienses merces Flumine perinde habere poterunt, sicut nunc eas Tergesto obtinent per Pettovienses. Caeterum transportus mercium natura sua sub categoriam objectorum commercialium cadit, adeoque


1343. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vero stabilitur jam praeexistens Departamentum Hydraulicum cum uno directore, necessariis ejusdem adjuncto, et requisito subalternorum individuorum numero. Motiva. In comitatibus illis, in quorum gremio nulli hydraulici labores occurrunt, sufficiunt talia individua, quae labores pontium et viarum dirigere et emergentes circa dimensiones urbariales quaestiones dirimere possint, adeoque geometriae tantum et geodesiae principiis


1344. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

porro quoque agatur, etsi iidem sumtus impendantur, facilis tamen et per totum Regnum diffusa navigatio, quodque ejus consectaneum est, florens commercium, nunquam obtinebitur. Caeterum id res ipsa exigit, ut in hoc plano nonnisi tales labores stabiliantur, quorum utilitas necessarios ad eos perficiendos sumtus compensabit. Ars improbo labore et immensis sumtibus montes perfodere, perque has rimas fluvios traducere, aut canales ad eorum apices per cataractas elevare potest. Verum nisi


1345. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut secus etiam vastioris stagni alicujus exsiccatio publicis operis suscipiatur. Evenit enim plerumque ut per procuratum hac ratione aquae effluxum inutiles antea paludes in pinguia foeneta convertantur. Tali in casu justum certe non est ut aliquot tantum privati, quorum tenuta labori tali fortuito adjacent, e sumtibus et laboratoribus totius publici fructum ferant. Possunt itaque necessarii in tale opus sumtus ab iis jure requiri. Ut tamen libera de rebus suis disponendi facultas salva maneat, ad eos, si nolint, praestandos


1346. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

limitationis remedium descendatur. Major est in eo difficultas: quinam articuli ad categoriam primae necessitatis referri debeant, cum id nulla lege diserte definitum sit. Communiter quidem ea pro primae necessitatis articulis reputantur, quorum maxima populi pars indispensabilem habet necessitatem. Verum ne hoc quidem satis determinatum rei hujus criterium est. Nemo enim est, qui indispensabilem non habeat frumenti necessitatem, et tamen hujus pretium non solet


1347. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

obnoxia, adeoque nonnisi multa prudentia, et assiduo ordinatoque labore, ut succedant, dirigenda negotia a pluribus suscipiantur, praeter utilitatem, honoris etiam stimulus accedere debet. Omnes enim hae qualitates nonnisi apud homines, quorum mentem et animum natura ultra vulgus elevavit, reperiri solent; hi autem jam ex indole sua honoris stimulis agitantur, et nisi hunc per majora negotia assequendi spem habeant, facile ineunt aliud vitae institutum, quod ipsis viam ad honores, etsi minori cum


1348. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

nulla ratione id suppleri posset. Jam vero consumtio carnium in pagis et dispersis ejusmodi locis, si non superat, aequat certe illam, quae in civitatibus et oppidis intercedit, adeoque institutum hoc jam dimidia sui parte mancum foret. In civitatibus ipsis et oppidis, quorum pleraque ne muris quidem clausa sunt, quantis maleversationibus via panderetur! Sane hae, non obstante quacunque poenarum severitate, adeo inevitabiles sunt, ut in theoria impositionum publicarum id jam vim axiomatis obtinuerit, quod cujuscunque speciei


1349. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

Domus Regnicolaris Posoniensis absumsit. Comes Ludovicus Batthyányi palatinus, instaurando Regni Archivo primus manum admovit, et postquam ille aliquem documentorum publicorum numerum conquisivisset, constituti sunt, exigui licet adhuc, archivi hujus regestrantes, quorum stipendia totum ferme residui adhuc capitalis proventum usque Diaetam 1791. absumebant. In Diaeta hac accessit quidem notabilis e taxis indigenatus summa, sed haec pro diurnis ordinatarum in iisdem comitiis systematicarum deputationum assignata est. Apparet itaque


1350. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

per Mare Nigrum evexerint, primus edidit. Inventores tamen utilium institutorum non pecuniis, sed decennali immunitate, gratuito hospitii et necessarii terreni usu remunerari solebat. Interea majores etiam aliquot commerciales pontes, quorum conservatio proventus telonii excedebat, adeoque a privatis sustineri non poterant, ad Fundum Commercialem recepti fuerunt. Atque ita fixae Fundi Commercialis necessitates ad stipendia Departamenti Hydraulici et conservationem ejusmodi pontium, eventuales vero ad


1351. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

magis implicaret; sed nec sufficiens pro exemtione hac argumentum adferri posse videtur; siquidem in eos, qui minorem hac summa proventum habent, beneficium melioris propter auctum commercium productorum suorum distractionis perinde redundaret, sicut vicissim illis, quorum proventus altius assurgunt, major, quae ipsis ex aequali etiam repartitione obveniret quotta, perinde sensibilis evaderet. Quoad propositas schedas bancales, hae quidem majori, quam quae per alios hactenus propositae sunt, nituntur fundamento, quia


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.