Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: id Your search found 15178 occurrences
First 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 11941-11951:11941. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 313 | Paragraph | Section] conscribemus et assumemus, qui quidem non promittunt servitium ulterius quam quantum pecuniae acceperint. Fidem spondere illis debebimus pro integro mense, quam eliberabunt reverendae dominationes vestrae. Item Berzay cras primum cooperiri curabimus. Hucusque nullae illic fuere vigilliae. Quur id factum sic, referet dominus custos. Haec per eundem dominum custodem. Hac nocte a Koztanicza expectamus nostros.
Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere desideramus, nostri mementes.
qui si illic adhuc moretur aut quid moliatur, nos latet. Verendum tamen est ne nobis futuras nundinas, ut alias plerumque hostis facere solitus fuerat, interturbet, quod facile tentare poterit. Nam Colapis, qui hoc anno maior non fuit, certis in locis passim transitum patitur et admittit. Ob id consultum videretur ut reverendae dominationes vestrae ad duos tresve ad summum dies unam centuriam pixidiariorum huc expediant ut et nundinis securitatem et vadis praesidium adferant. Eadem de causa bombardarios quoque ad sequentem feriam tertiam retinuimus.
Qualis miles sit per
Cum his reverendam dominationem vestram felicissime valere exopto.
Mitto domino Istuanfio litteras ad me Vienna perlatas, quas sibi quam primum curabit transmittere meoque nomine saluere et officia deferre. Rathkio nepotis mei causam commendet per litteras oro. Ego occupatus et oblitus id facere neglexi.
Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere optamus.
et summe prospiciendum ne consilium isthuc delatum mutet atque non solum ad portum Savi existentes, verum et Zagrabiae commorantes vexet. Nam hisce diebus quidam susurrebant passam 200 valachos delegisse ac destinasse, nescimus tamen an iam exmisisse in montana, qui capitulum nocte succendant. Ob id et aliis et vobismet, patres, prospicite, ne incauti comperiamini, quod Deus avertat.
Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus.
Bombardarius parvus volebat isthuc proficisci supplicatum, sed detinuimus eum promittentes illi certam spem suae nobilitatis.
sigillis factam transmittimus. Vestris reverendis dominationibus erit examinare an quispiam Paulus obtinere poterit nec ne, qui ante aliquot annos ob ingratitudinis vitium una cum uxore ab ipso bonorum aquisitore sit poenitus exclusus ab omnibus aquisitis. Iusticia si quid contrarium fecerit, id reverendis dominationibus vestris pro eorunndem prudentia et industria discutiendum commendamus.
Quas et foelicissime valere optamus.
pars operam suam exercet sua hebdomada, sequens secunda, ultima vero tertia septimana, sicque vero a die dominico usque ad sequentem dominicum, sed singulis 15 diebus exactis ad labores veniunt partes.
Quicquid tamen vestrae reverendae dominationes cum illis gratiae fecerint, id nos pro rato acceptabimus et quidem quod non mererentur gratiam aliquam, dicere non possumus: merentur sane. Vestris tamen reverendis dominationibus, prout limitare ex regesto libuerit, ita faciant.
Quas et foelicissime valere optamus.
salute officiorum meorum commendationem.
Perlectis in Capella litteris exhorrui quod reverendae dominationes vestrae meae debilitati non parcunt, minus intelligentes quod a medio anno non equitaverim et amplius, neque equitare possum, nedum ut me conferrem ad Iwanich. Ob id rogo velint hanc provinciam homini vegetiori viribusque fortiori commmendare; nam certe pro me nulla ratione fieri potest. Aquis autem illuc duci non possum. Aliud onus et libenter sufferam et laboribus meis, quantum potero, satisfaciam earundem voluntatibus.
Quas et
commendationem.
Hodie hora 7. missus est ad nos bombardarius per capitaneum Caproncensem, sed non alter aut melior peritiorve quam ille qui nuper a reverendis dominationibus vestris fuit dimissus. Credimus quod illi mensa castri Scisciensis non fuerit insipida: ob id et mensam et salarium astute obtinuit. Tractabitur ut prius ad mensam nostram. Alter dolore correptus videlicet Balthasar discessum parare hinc intendit, quod sibi hunc praelatum esse videat in salario. Alter vero senior isthuc cras, Deo volente, si voluerit expedietur. Tentabimus ut
etc.
Panes et vinum per Czeztar missa in Drenchinam Superiorem veluti ad manum locavi, ut cum inportuni fuerint, Germani auferant ut rapinam. Dominus decanus quae vendenda erunt, eorum habebit curam. Dominus banus ab eo tempore quo venit non nisi Helenam meam bibit, ob id illi nullum vas vini oblatum. Et atioquin satis vini habet ex Kravarzka.
Plura prohibet dolor scribere ob querelas colonorum eorumque rapinas, conficeret omnes maerore non timore.
Cum his reverendae dominationes vestrae valeant foeliciter orantes Deum pro
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.