Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11953-11959:


11953. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

alio; sicuti a fratre eius Arphaxedo Chaldaei. Inter quas duas gentes magia omnis, et ortum habuit, et praecipue est versata. Itaque Iapetus ex historia nulla, aut Bactrus, aut Persa, aut Chaldaeus fuit. Didymo vero Alexandrino Zoroaster fuit Chamus. Aliis Chusus, Chami filius. Sed quibus nam id rationibus inducti dixerint, quia non constat, credere supersedemus. Porro Zoroaster ille Iustini, valde est controversus. Etenim Diodorus Siculus, Bactrianorum Regem a Nino devictum; non Zoroastrem sed Oxyartem appellat. Cui accedit proxime una transposita R, Oxyatri nomen quod se


11954. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

apud authores est in confesso. Esto ergo Bactrianae rex ille, seu Oxyartes, seu Ozyatres, seu Zeorostres, seu Zoroastres, certe magiae inventor non fuit, verae scilicet Magiae, quae apud Chaldaeos, ac Persas magos magno in honore fuit. Aut si fuit, pravae alterius magiae fuit inventor. Sed neque id ei a Diodoro, aut a Ctesia, ex quo multa Diodorus sumpsit, tributum est. Qui quidem Ctesias, Bactriani istius regis res gestas scripsit, ut Arnobius testatur. Haec enim eius sunt verba: "Age nunc veniat, qui super igneam Zonam Magus interiore ab orbe Zoroastres Hermippo, ut assentiamur authori.


11955. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

filius sub M. Antonino Caesare scripsit, et ipse Theurgica Logia carminibus et alia quaecumque talis scientiae arcana sunt. In quibus verbis, nominatim sunt Logia ab eo carminibus Graece scripta, seu potius e Chaldaeo conversa. Quae quamvis non videantur, integro carmine conscripta: id evenit, quia mendosa sunt, uti Picus ait, et mutila. Quod etiam Sibillynis carminibus evenisse Lactantius testatur. Hunc Iulianum Proclus, subinde Theurgum vocat, dum Logia adducit, et exponit citatque eius librum VII: "De zonis". Zonae autem quid fuerint in Chaldaica theologia postea fiet


11956. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

quosdam distributa, quae sparsa invenimus ad communem philosophiae sincerioris studiosorum, et latina fecimus, et in publicum libentes damus. Sed antequam ulterius progrediamur, non est negligenter dispiciendum, an Logia haec, uti inscriptio praetulit sint magica, et quo sensu Magica. Id autem fieri non poterit, nisi Magia quid sit cognoscamus. Magiae nomen horrent plerique. Puto a Simone illo qui sanctis Apostolis se se opposuit, hoc horrore derivato. Qui cum vere, non Magus, sed Goes goes esset, falso Magum se se cognominavit. Cui mentito Mago, magi veri


11957. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

falso Magum se se cognominavit. Cui mentito Mago, magi veri tres opponantur ii, qui ab Oriente, D. Iesum venerunt adorare. Et enim est sciendum, magiam, et goitiam, et pharmaciam longe, inter se esse diversas. Quod cum Plinius forte ignoraret, imperite Magiam derisit universam. Sed nihil est id in eo viro mirandum qui etiam Deum rerum authorem vel ignoravit penitus vel irrisit cognitum. Itaque ad hanc rem dignoscendam, authoribus, Plinio potioribus utamur. Inter quos summus Plato, Magiam Deorum cultum esse affirmat, cum scribit, mageian te didaskei Magiam


11958. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

ad Deum reduces fieri possumus. Multa quoque de Magorum abstinentia, castitate, ac veluti poenitentia, referuntur, non absimilia ab iis, quae in heremis sancti patres christiani narrantur egisse. Ut non immerito Apollinis oraculum quamuis plerumque mendax, in hoc vere pronuntiasse videatur. Id quod Porphyrius, referente Eusebio, retulit Chaldaeis quae vera esse sapientiam, tantum Hebreisque ipsis concessum agnoscere pura, aeternum qui mente colunt Regemque Deumque . Itaque haec prima, praestantissimaque Magiae pars, non aliud est, quam Theologia,


11959. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

omni agricolendi ratione fructus capiuntur. Quod in Cassio Uticense maxime apparet. Recta itaque ratione, non solum Zoroaster, sed etiam Abramus itidem Chaldaeus Astronomiae habiti sunt periti. Quem Abramum, Philo Iudeus probat, per Astronomiae scientiam in veri Dei notitiam pervenisse, eique ob id sacrificia instituisse. Tertiam magiae partem Plinius fuisse recenset Medicinam. Nos vero cum magnis, ac piis viris dicimus, Magiam in universum naturae totius cognitionem complecti. Non eam quidem, quae in usu hodie est apud Peripateticos, quae in sola Aristotelis verborum


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
First 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.