Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: id Your search found 15178 occurrences
First 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 12186-12188:12186. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 409 | Paragraph | Section] ac statutum Vobis esse, persuasum habeo: ut quam speciosam hac parte, ornatamque Domini Sponsam a majoribus accepistis, eodem cultu et majestate praestantem, posteritati tradatis; ac ne de spiritu quidem ipso ac sanguine, tam praeclaram in causam, si res poscat, profundendo, dubitare. Satis id, superque declarat, vel honos iste Purpurae, quam Vos nequaquam ad inanem luxus ostentationem, aut oculorum oblectamentum, sed hujus ipsius constantiae, ac fortitudinis profitendae causa, vetere instituto, gestatis. Verumenimvero ad negotium, in quo versamini, minime tanta mole
12187. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 411 | Paragraph | Section] omnia, quae agenda sunt, cui primum sapientiae decus priscus ille Vates assignat, privatae demum fortunae, et paucis in negotiis versantis est. Cujus tamen decoris gloriam leviora quaeque ingenia, supremam auctoritatem nacta, incredibile dictu est, quam impotenter affectent, omnique conatu id agant, ne quid alieni consilii eguisse credantur: qua re, quid oro magis adversarium est juri Vestro Senatorio dicendae de Republica sententiae? neque enim, intermisso illius usu, multum habet ista Purpura Vestra praeclari. Jam vero summi omnium beneficii, quo Vestris suffragiis
12188. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 412 | Paragraph | Section] rerum praestantes supervacuum judico: simul illud omitto commemorare, quam vanus propterea labor, et quam inutilis industria illa sit, qua nonnullos antiquitus in hujusmodi Comitiis usos esse memorant, ut non tam unum aliquem animo propositum haberent, quem ceteris anteferrent, quam id agerent, ut quoquo modo provectus, ipsos auctores tantae sibi fortunae fuisse, persuasum haberet. Sed ut omittam singula rationum Vestrarum momenta nimis accurate colligere: quid, oro, tam cujusquam Vestrum est ЕЕ. PP. quam Ecclesia, et Res Christianae cujus pars multo maxima
Bibliographia locorum inventorumGradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
First 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.