Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 12189-12193:


12189. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n22 | Paragraph | Section]

est, ut ciuitates legibus, moribusque, et vitae cultu recte institutae, ex modicis quantumuis initiis ad magna incrementa, inter rudes bonarum artium nationes sitae, perueniant, et cuncta in circuitu ad se trahant; consilio, et ratione, rudi, et incondita barbarorum ferocia praeualentibus: id quod plerisque olim Punicis, Graecisque ciuitatibus per oras Africae, Europaeque, atque Asiae conditis usu venisse cernimus. Sed Ragusinis huic rationi crescendi moram iniecit ingruens, lateque Orientem uniuersum comprehendens immanis Turcarum Potentia. Quod tamen Ciuitati intra modum angustorum


12190. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n23 | Paragraph | Section]

solitas per quietem videri sibi matronas eximia specie, et mortalem excedente, quae citharis instructae, et in choreas effusae cantu circa se, ac saltationibus exultarent. Siue huiusmodi visa ad fructum serae felicitatis mortalibus repraesentandum Diuinitus immittuntur, siue promiscuum naturae id opus, ob corporis, humorumque temperationem, qua ut animo experrecto, et sui potenti certas cogitationes, ita eo sopito, ac iacente conuenientes cogitationibus imagines quasi sensibus suggerere consueuit. Nec discrepans ab ingenio studium fuit, et ad ferendos disciplinae labores patientia:


12191. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n26 | Paragraph | Section]

retinens, Zaptat vocatur. Sueuiam quoque Latinam tragoediam ab Alexandro Donato Romae datam illyrico carmine interpretatus est, accepto ab auunculo, quem dixi, exemplo, in vertendo Crispo, Bernardini Stephonii tragoedia. Ne a satyrae quidem acerbitate stilum suum abstinuit: verum ad id carminis genus usurpandum omnino parcissime, et non nisi prouocatus animum induxit; honestiorem Musae suae operam futuram ratus, si in ciuibus ad virtutem accendendis potius, quam in deterrendis a vitiis occuparetur. Sed multo maximus carminum eius prouentus fuit in odis, et cantionibus, quas


12192. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n28 | Paragraph | Section]

et ad commouendas hominum offensiones procliui, tanta fuit lepidissimi Poetae dexteritas, ut quamuis in eo volutando orbe Musam suam assidue occupatam haberet, et incredibili sententiarum copia et varietate abundantem praestaret; nemo quisquam ab eo se laesum, aut violatum unquam doluerit. Id autem fiebat non magis ipsorum carminum innocentia, ac iocandi simplicitate, quam opinione, quae de hominis ingenio, ac moribus, incedebat; nihil enim illo candidius fuit, nihil ingenuum, ac liberale magis. Itaque, quod Poetis rarissimo usu venit, integra omnium gratia, eodemque prosperae famae


12193. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

Virginis, quanquam praecipua quaeque de rebus a Christo Domino gestis multo cum artificio, et summa elegantia complexos; fabulosis ethnicorum nominibus refertos videns praeteriit; commodiorem proposito suo arbitratus Christiadem Hieronymi Vidae Albensis Antistitis; quod, etsi non aeque elegans id carmen est, nec tanta poetices arte perfectum, plenius tamen illud, et vberius, et ad excitandas ad Christianam pietatem animos efficacius iudicauit. Hunc igitur sibi sequendum suscepit, quo modo Cicero in quibusdam de philosophia commentariis Platonem, contemptis religiosi interpretis legibus,


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].


More search results (batches of 100)
First 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.