Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 12314-12341:


12314. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

summoque nitentis
Ornatu tumidus gazae humanaeque revolvens
Naturae cineres cui se submittere cultae
Debuit obsequio Matris, fuit ausus honoris
Virginei quassare iugum. Indignaque videri
Id ratione peti insanus proclamat et ipsum
Infamat Numen, sibi quod mandaret inepto
Cultu terrenam Sobolis praeferre parentem.
Mox sese ad socios vertit quibus aequa superbis
Mens inerat, tumidaque illas sic


12315. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dicite, caelestes animae, vos aurea caeli
Progenies, vos et rutilum superantia solem
Lumina, quid facimus? Purum nihil: inde profectus
Est nostrae virtutis apex: quod Prima Voluntas
Iusserit, id sumus. Aetherei quoque culminis ignes
Novistis fas esse Deo carbonibus atris
Mutare et terram rutilis aequare pyropis.
Numinis est mater, satis est: gradus iste caducum
Naturae superat culmen; quin ipsa


12316. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

atque stupendos
Numinis in carnis nexu testabitur ignes.
Hae superum nactae lumen ventura sonoro
Fata dedere metro Musasque vocare poëtae
Debuerant. Sed Castalidum, quo gaudet Apollo,
Id vetuit numerus, Cyrrhae si nomina vertex
Sola capit, triplicem quae ter numerantur ad unguem.
Sed melior doctas habuit fortuna Sibyllas:
Numine si plenas sanctis afflatibus impar
Reiecit Pindus, totum


12317. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

dicere malim,
Tincta sibi fuerat quod regia tabe mariti
Purpura, cum coniux fallaci Marte perisset
Uria, qui decorare cruor regalia posset
Ornatura ream thalami velamina nuptam,
Quo vivo id nullus valuisset reddere murex.
Haec tamen illa fuit, caesi post fata iugalis
Regalem pressura thorum, qua coniuge David
Protulit in seros Iesseum stemma nepotes,
Donec ad excelsae sobolis caelique


12318. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Progenies, tamen illa sui candoris honorem,
Et soboli et genti caluit praeferre parata,
Grata Deo spretae nosset si munera taedae.
At quia perpetua pro virginitate sequendum
Defuit exemplum mulierque id nulla pudoris
Attigerat culmen, putat hoc insvave Tonanti
Obsequium quod nulla dedit: libravit utrumque
Nympharum nuruumque decus; sed pectoris anceps
Anna voluntatem matris submisit habenis.


12319. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Annae
Cresceret: et scirent, quod non sit prodiga tantae
Virtutis mater, primo contenta rogatu.
Augetur dilatus amor crescensque petitae
Non timuit nymphae virtus ne perdat amorem.
Id quoque subsidium tribuit dilata procantum
Ambitio, quod protracti mora temporis, aequo
Iudicio prosit, quo plenius ille probetur
Ingenii morumque sapor, quo grata puellam
Cognatosque trahat thalami ad


12320. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

gaudere puellae
Natalis comperta dies; sua nomina plenus
Isacidum geminat carcer. Sed dicere nomen
Horreo; reginam dicunt matremque Tonantis,
Quina cui invisum componit littera nomen.”
Id quod erat, subito facilis cognoscere Pluto,
Horridus exarsit princeps tremuitque furentem
Nuntius aspiciens Daemon. Ut stante tremiscunt
Sublimes Aquilone cedri, vel nubibus atris
Exoriente pavent aestivae


12321. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Deum proferre, Deumque audire calebat.
Iamque aliud visa est quoque fastidire loquentes,
Atque aliud praeter solum spectata Tonantem,
Fastidire loqui: reliquis iam ora negasset
Informare sonis, nisi cognovisset id ipsum
Velle Deum, se scire aliis quoque vocibus uti.
Attamen huic semper, cuius sibi mystica sacri
Nota fuit virtus et significantia verbi,
Pectoris ingenti prolata aenigmata flamma


12322. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

est? Quater et ter dena profundi
Praeteritura manent antri septennia, nec tu
Dicere formidas, modicum est? O saecula quinque
Quam magnum modicum est! Vobis, caelestia, vobis
Flamina pennigeri, modicum videatur id esse
Crediderim, aeterno semper quëis numine plenis
Mille anni sunt una dies; tellure sed ima
Et Stygii mersis nobis prope limina Ditis,
Una dies sunt mille anni. Vis quanta doloris


12323. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

misellis
Prosperitas tot iam saeclorum vota ciebat.
Illa etiam Vatum libris edocta notabat,
Iam prope spectandam terris promittere pacem
Aethere fluxuros mellis lactisque canales.
Plenius id tacitis didicisse afflatibus Annam
Crediderim: populisque, Dei secreta docente,
Hac etiam sciri voluisse Prophetide Numen.
Hoc afflante eadem didicit, licet illa bis octo
Vixisset properata viri post funera


12324. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ostendi seriem fati! Prior ipsa, latronum
Quod scelerata manus post est factura, peregi.
Supplicium tibi prima tuli; quem barbara cuspis
Conficiet, iam mollis acus confecit Amorem.
Id mea fecit acus, manus id mea, sumeret unde
Impia turba tui specimen, flos caelice, fati.
Quid faciam? Tristem confundam pollice telam
Hoc maestum ne duret opus? Turbabo nocenti
Stamen acu, ne forte petat


12325. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ostendi seriem fati! Prior ipsa, latronum
Quod scelerata manus post est factura, peregi.
Supplicium tibi prima tuli; quem barbara cuspis
Conficiet, iam mollis acus confecit Amorem.
Id mea fecit acus, manus id mea, sumeret unde
Impia turba tui specimen, flos caelice, fati.
Quid faciam? Tristem confundam pollice telam
Hoc maestum ne duret opus? Turbabo nocenti
Stamen acu, ne forte petat moneatque cruentos


12326. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fragmina, cura oris proprii quoque deside corvus,
Par Carmeleum simili dape pascere Vatem.
Si castigatum missam consumere caelo
Sanctorum annonam Phoebeius attulit ales,
Segnius aethereos rear id fecisse ministros,
Summa Dei praesto voluit quos esse potestas
Non solitis quëis digna nurus Solymeia curis?
Haud etenim Eliae Phariamve colentis eremum
Tantus erat patris, pectus qui accenderat, ardor


12327. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

neglecta paventem
Torquet religio? Me germen inutile templi
Quisque videt, dignumque oculis nihil una supremae
Maiestatis ago. Quando tot munera danti
Incipiam praebere Deo totumque dicare
Id modicum, quod sum? Si sum tamen unius umbra,
Vel potius sum caeca rei, vel quod minus umbra
Me nihil esse reor: quidquid sum, dicere fas est
Esse quid exiguum et punctum minus omnibus unum.
Et tamen hoc


12328. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

te connubialibus esse
Innexum Omnipotens vellet,” pater inquit Iacob,
“Quid faceres?” Iosippus ait: “Divina voluntas
Lex mihi suprema est: illi contraire repugnat
Aequa boni ratio. Quod vellet Numen, id esset
Regula virtutis! Vitii se mergit in umbra
Quisquis ab hac summa morum deflectit amussi.”
Cui pater: “Est Solymis Virgo (sanctamque sororem
Esse genetricem laetor tantae indolis Annam)


12329. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ut nutus, Iosippe tuos, Mariamque daturus
Iussa voca ancillam, nec erit vox gratior ulla.
Nostra etiam sponsam faciunt cum foedera, pandam
Affectus arcana mei. Nec enim utile, nec fas
Id sponsum nescire! Huius licet indice sponso 457 sponso: spons
Notitiam nemo alter habet; cognoscere solum
Te decuit statuique tibi me prodere soli.
Virginitas promissa mea est votoque


12330. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

optem:
Dum iusti tibi flamma calet, vis debita iusti
Perdere iura mei. Siquidem iam pluribus orbem
Saeclorum lustris tua degener ira fatigat
Exercetque furor. Divina poposcerit aequi
Id ratio, non obnitor. Sed sola Tonantem
Iustitiae si fama levat, laus integra non est,
Altera si patris hunc miserantis fama relinquat.
Iam tua Tartareas pervenit ad usque cavernas
Fama, soror. Qua lege vetor


12331. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Urantur scelera? An miseris, prout asseris, insto
Crudelis, non aequa reis? Grave, flebile, triste
Est homini fateor, sed non crudele quod aequum est.
Constantem noxam stabilis si poena sequatur,
Id iusti ratio est. Frustra implorare faventem
Desine me contra votis caelestibus urnam!
Dum non iusta petis, vide sis quo fonte nocentes
Emacules labemque premas, mox horrida ponam
Flagra, tuosque, soror


12332. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Tonantem!
Iam sexta indicio luna est, qua ventre receptum
Portat onus miransque gravem se prole parentem
Aspirante Deo, natum paritura recenset
Sex lunas Hebronis anus. Divina voluntas
Id totum quod velle potest, divina potestas
Efficit et cunctorum operum non redditur impos.” 32.
His iterum dictis humilis sic Virgo locuta est:


12333. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nescio, moecha tamen non est. Si pondere venter
Materno premitur, dicam sine semine prolem
Humano gestare suam. Si posse negaris 321 negaris: negalis
Id fieri, par infitior pecasse Mariam!” 14.
Taliter adversis labefactus pectora telis
Certabat reducis pro virginitate maritae
Iosippus nullaque


12334. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tutus agas. Quaecumque sit haec, sine Numine non est
Haec soboles, nec te legis damnabit omissae
Religio, si non timeas dimittere nuptam,
Quam constat non esse ream. Committe Tonanti
Quidquid id est certusque puta, vis illius ista est.
Et memini (nec adhuc illum revolutus ad axem,
Vel semel est Phaëton) post connubiale reversus
Auspicium, cum tecta patris suaque ora subivi,
Talibus extrema monitum


12335. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Reddita, quod video brutis commune serenum
Caligo visa est et noctis densior umbra.”
Cui iterum sponsus: “Viso quot Numine vultus
Spectasti?” Cui illa: “Latent me cuncta, nec ulla
Id mens aut ratio servat, cui lumen ademptum est.
Hoc scio, quod summus dulci complexus amore
Me Pater est, cuius sobolem, sed origine sola
Diversam, pusilla gero; Flamenque beatum
(Numen idem cum patre, eadem


12336. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tanti
Deserti spatia, adveniens ubi nulla reliquit
Signa pecus, quo nulla animae viventis imago
Pressa pede extaret, talem praebere ciborum
Annonam poterant, nisi prospicientis Olympi
Id faceret: generosa penus, mittente beatis
Iudaeae profugis Cerealia dona Tonante.
Forte viae raram quamvis pressisset eremum
Hospes et illa suâ pius advenientibus esset
Immemor annonâ; quis tanto errore


12337. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iam versat quoque, Nile, tuas, humana sed oris
Si facies neget esse Deum, meminisse, Canope,
Te cupio: si tecta feris peregrina colebas
Numina, quid prohibet, Numen sub carne latere
Humana? Totum fuit id si fabula mendax,
Nec fera, nec numen, nulla hic mendacia: verus
Hic puer et Deus est, quem tu lare protegis, exul. 32.
Lustrasset quamvis totam


12338. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Augere adducto statuit sollemnia nato. 6.
Tempus ubi legale alios movisse tribules
Innotuit proprios templo mutare penates,
Id quoque tergemino Phoebo lassata (dierum
A Solymis totidem nam pulvere Nazara distat)
Delubrum subiit cum prole et coniuge Virgo.
Ut sacros tetigit postes, lethale profanis
In cute vestibulum, tribuum completa


12339. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Crudelem referente necem populique furorem
Praemeditans, sic tristis ait: “Pater optime, mortem
Quam video calicemque mihi quam saeva propinat,
Fac rogo, ne gustem. Quod si tua fixa voluntas
Id iubeat, summus quamvis me funeris huius
Horror habet, placitis mentem compono paternis.”
Talia sopitis ter vota precantia fudit
Discipulis multoque solum sudore rigavit:
Sudor erat sanguis, trepido qui


12340. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ego materno video te luce micantem
Nate sinu? Fili, iubar immortale paterni
Deliciumque sinus, quamvis mihi luminis expers
Sic quoque delicium. Genitor sine funere lumen
Te dedit aeternum: quod sis mortalis, id unum
Quod potui moritura dedi: tibi vulnera feci
Plagisque pinisque cruentatumque flagellis
Corpus, ego infelix et amara noverca 1230 noverca: novera paravi.


12341. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

isto.
Imparis ingenii damnet si parva laborem
Gratia, nil moror: affectu sperare faventem
Te Dominam, grandi non mentis acumine prodest.
Istud erat quod respexit Iesseidos author.
Id vero quo nunc, Genetrix, te respicit, hoc est:
Ut sibi supremis placidum sit habere Tonantem
In fatis: tua si numquam mortalibus anceps
Est pietas, crepero non sit sub agone potestas
Mollior, extremae sit vis


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.