Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 12373-12395:


12373. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

Ragusinos cives de suis studiis communicasse certum est, quod quidem suis locis, quotiescunque nempe se praebebit occasio, demonstrabimus. Nil mirum igitur, quod Ragusii, ac si uspiam alibi, litterae florerent litteratique ibi homines exteris etiam populis admirationi essent. Quamvis autem id satis a me demonstratum existimem, adhuc tamen nonnulla addere documenta et, omissis domesticis testibus, exterorum integrae fidei summaeque authoritatis scriptorum testimonio confirmare placuit. III. Paulus Angelus, Dyrrachinus archiepiscopus, oratione in


12374. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

singulis plurimi ingenio, doctrina consilioque praestantissimi, tanquam ex equo Troiano viri prodiere et hoc tempore florent multi gloria virtutis... 3 Nulla igitur, uti dicebamus, de studio litterarum Ragusii olim ac per aetates singulas florente dubitandi est ratio. IV. Id unum hactenus desiderabatur, ut florentissima civitas civium suorum illustriumque virorum fieret imagine spectabilis. Equidem nulla fere natio est, nulla civitas, quae illustrium civium scriptorumque bibliothecas non instruxerit, sive alia id genus commentaria ad posteritatis memoriam non


12375. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

singulas florente dubitandi est ratio. IV. Id unum hactenus desiderabatur, ut florentissima civitas civium suorum illustriumque virorum fieret imagine spectabilis. Equidem nulla fere natio est, nulla civitas, quae illustrium civium scriptorumque bibliothecas non instruxerit, sive alia id genus commentaria ad posteritatis memoriam non ediderit, quae praesertim eximios e suis civibus incolisque viros complecterentur. Sola fere urbs nostra non modo caeteris usque adhuc nationibus ignota, sed parum sibi ipsi cognita, fere sine nomine, sine laude, quia


12376. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

tentaverim. Veram non ea mihi spes est, ut commentaria haec mea rudi quidem stylo, at multis vigiliis, antelucano studio et diuturno labore lucubrata interitum effugere possint aut in multorum manus pervenire; neque enim aut aeternitate aut publica luce aspectuque digna censeo. Id dumtaxat illis eventurum cupio, ut semel in aliquorum civium manus incidant et, quod optimum iis accidere potest, de huiusmodi argumento scribere volentibus aliquid materiae suppeditent; nec longiorem illis vitam vel opto vel spero. Tum illis blattarum aut murium famem per me sedare licebit.


12377. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

et vix sequioris aetatis tabulae aliquae supersint, unde aliquorum nomina tantummodo, paucorum gesta, quae in hunc commentarium referrem, mihi licuit dignoscere. Caeterum, qui neglecti a nobis fuere, si humanarum rerum sensus aliquis in mortuis inesset, non recte succenserent nobis, cum id culpa nostra minime evenerit, qui nulli labori pepercimus, ut quorum res gestas vetustate sive hominum negligentia obliteratas ignorare contigit, eorum saltem nomina dignosceremus. Et sane laudare non potui, quos ne natos quidem noverim, aut licet ex nomine notos, albi an atri fuerint,


12378. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

ineptas recensui, fateor, sed certe in hoc alios bene multos, qui eandem edendi bibliothecas provinciam ante me feliciter susceperunt, imitatus sum; et sane, si doctis tantummodo et hac in re peritis versatisque scribendum fuisset, multo fortasse magis mihi indulsissem. Iam vero et id vitio mihi vertent, quod nonnulla in hanc Bibliothecam nomina intuli hominum, qui parum ingenio valuerunt; at quia scriptis pro captu et ingenio editis ad nominis immortalitatem temere aspirarunt, in ea doctos inter et summa ingenii laude praestantes


12379. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

quod nonnulla in hanc Bibliothecam nomina intuli hominum, qui parum ingenio valuerunt; at quia scriptis pro captu et ingenio editis ad nominis immortalitatem temere aspirarunt, in ea doctos inter et summa ingenii laude praestantes locum nacti sunt. Id certe leve quibusdam non omnino morosis censoribus et tantum non ridiculum videbitur; sciant igitur me hic non tam doctorum virorum aut ingenio pollentium historiam scribere, quam scriptorum, quicunque hi fuerunt, etiam minus laude dignorum Bibliothecam instruere. Bibliothecae autem


12380. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

sciant igitur me hic non tam doctorum virorum aut ingenio pollentium historiam scribere, quam scriptorum, quicunque hi fuerunt, etiam minus laude dignorum Bibliothecam instruere. Bibliothecae autem scriptionibus etiam minus emendate ac pure lucubratis instruuntur. Sane quod poeta de libro quopiam, id mihi liceat de integra Bibliotheca pronunciare:
Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura,
Quae legis hic. * Aliter bibliothecae non instruuntur. Quamvis, ut dicam quod res est, nemo ex iis, quorum memini, tam sordidus, tam


12381. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

sit eos scripsisse et scribere potuisse certum sit. Si quis adhuc haesitaverit, consulat Siculam Rocchi Pirri, Neapolitanam Topii Bibliothecam et nostri Praedicatorum Ordinis, quam Iacobus Echardus omnibus numeris absolutam et eruditis omnibus probatissimam iampridem publici iuris fecit, multasque id genus alias et nomina in iis inscripta leget virorum exquisitae quidem et non vulgaris eruditionis, sed quos ob insignem doctrinam credibile tantum est litteris aliquid mandasse. XI. Caeterum nulla in scriptorum nomlnibus commendandis gradus, opinionis aut promeritorum ratio


12382. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

ratio habita est, ut in suos ordines pro dignitate disponerentur; uti nec aetatis et temporis, quo quisque in vivis fuit, ordo servatus est, neque enim omnium certam novimus aetatem, sed alphabeti ordine servato cuique locum dedimus, quem litterarum ratio postulabat, quae optima id genus series disponendi ratio esse videtur. Sicut auteiri recentiores aliquot scriptores, quos vel ipsi novimus vel patrum, qui proxime nos antecesserunt, memoria floruere, a quibus res eorum gestas accepimus, ita et antiquissimos, quorum nomina in haec commentaria intulimus,


12383. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

ad summam nominis amplitudinem pervenerat et in omnium ore versabatur, quod ante initium XVI, vel finem XV seculi contingere haud poterat, uti ex die eius natali rerumque gestarum serie mox describenda satis clarum est et manifestum. Id etiam imprudenti excidit, Ioannem nempe Lucium notis illustrasse Palladii opusculum; verum enim est Lucio curante typis illud editum, sed nullas plane illi Lucius adnotationes addidit. Ut autem ad Aelium revertamur, iam satis profecto apparet, quo


12384. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

Ut autem ad Aelium revertamur, iam satis profecto apparet, quo in loco apud summos viros esset et quam longe lateque nominis eius fama vagaretur et floreret. Sed nemo, quod sciam, doctissimi viri res gestas et unde summas hasce promeritus est laudes litteris mandavit. Id ego consultis publicis tabulis eiusque lucubrationibus, quascunque ad manus habere potui, expensis praestare utcunque summique viri res gestas paucis, cum plura non suppetant monumenta, describere proposui. III.


12385. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 14 | Paragraph | Section]

certe familia, aeque nobili ac patritia, cuius tamen nomen excidit; hinc est quod ipse in oratione funebri, quam suo loco laudabimus, fratrem Petrum Zamagnium, eximium Franciscani instituti virum, fratrem suum amitinum nuncupat; quod vero Lampridio patre genitum dixi, id ex publicis monumentis iustamque habentibus authoritatem adeo certum est, ut nullus dubitandi locus relinquatur, neque omnino verum eum, cum Romae esset, ex academicorum more, ut non nemo perperam autumavit, nomen mutasse, ut qui prius Aelius, deinde Lampridius Cervinus diceretur in gratiam


12386. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 19 | Paragraph | Section]

quibus bene nummatus fuisse proditur. Podagra diu et saepe laboravit, ita ad Andream, nescio quem amicum suum:
Andrea, graviter tuus poeta
Aegrescit podager... Et iterum:
Tollere nodosam nescit medicina podagram... Id autem morbi genus, non quod intemperate et incontinenter vixerit, sed sanguinis vitio a maioribus ad se transfuso, quasi haereditario iure hausisse testatur ad Marinum itidem amicum suum:
Cur non degener, o Marine, cur non
Exhaeres fuit Aelius paterni
Morbi,


12387. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 21 | Paragraph | Section]

non maximo labore quammaxime consulerem. XII. At vero Cervinus, quemadmodum caeteri omnes docti et de aliquo nomine viri, aemulos habuit censores, aristarchos, momos, qui maxime famam eius et nominis amplitudinem minuere conabantur. Id cum ex elegia In detractorem, tum ex epitaphio, quod sibi ipse ponendum scripsit, palam ostenditur, quod huiusmodi est:
Aelius obscuro tacitus tegor ecce recessu,
Nunc de me saltem, livor acerbe, sile. Arbitratus est non nemo eum


12388. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 22 | Paragraph | Section]

et tot ieiunia vellit
Relligio vires attenuatque meas,
Infamesque deos, Cererem Bacchumque relegat,
Ne vitiet mores luxus uterque meos.
Nec patitur mentem pingui torpere Minerva,
Indecores abigit regula sancta notas. Sed id a veritate alienum omnino est, triduo enim antequam vita excederet, testamentum condidit, in quo se Canonicum appellat his verbis: Ego Aelius Lampridii de Cerva, Canonicus ecclesiae cathedralis Sanctae Mariae et poeta, memoriae tenens... Carmina autem illa de viro ecclesiasticae militiae


12389. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod olim sapienter a Tullio dictum est, Liber 1. De officiis opifices nempe omnes in sordida arte versari, nec quidquam ingenuum posse habere officinas, id ita accipiendum esse arbitror, ut opifices in officinis artis suae exercentes officia nihil ingenui praeseferant, eos nihilominus animum ingenuum habere et, si ex officinis se eiiciant, etiam ad ingenua aliqua studia excolenda aptos fiere posse, nec


12390. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

ex officinis opifices atque etiam ex agris et ab aratro bubulcos ad rem cum imperio gerendam accersitos animo plane ingenuo imperasse et egregiam reipublicae operam navasse? At certe non omnino invenies opificem, qui in officina callum obduxit, ad litterarum studia aptum et appositum. Quod si id etiam fieri posse quispiam contendat, inficias non ibo; inficiari tamen nullus omnino verebor, eum non ita celeriter litteras percepturum, ut ex officina se proripiens, depositis extemplo illiberalibus suae artis instrumentis, ad litteraria se conferat non studia modo, sed etiam opera, in


12391. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

paucos omnino conferendos, nemo non statueret. II. Hinc, quid statuendum de Andrea Cibranovich (1) , populari nostro a nobis in praesentia laudando, satis manifeste apparet. Hic legendi atque scribendi, nec id quidem scite, facultatem vix adeptus, nullo praeterea litterarum posito tyrocinio, argentariae arti, quae illi panem praeberet, a prima aetate se totum tradidit atque ex officina, in qua diu versatus erat, praecipiti quasi furore se eiciens, ad poesim animum adiecit sumptisque plectro ac lyra ea


12392. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

matronae amore captum, excitatis, qui in eius mente latebant, poeticae igniculis, poetam casu evasisse. Cum enim nulli, ei praesertim quam deperibat intimos cordis sui sensus patefacere auderet, veritus maximam in caput suum pestem, si palam fieret ignis, qui in suo pectore ardebat, accersere, id saltem sibi licere ratus, quotiescunque illa e domo egrederetur, vel ad sacram aliquam aedem vel alio concessura, quod ille diligenter quotidie explorabat, eminus eam, formae eius contemplandae causa, sequebatur, neque enim propius accedere satis sibi tutum, conscientia mordente,


12393. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

CHRISTOPHORUS LILIATUS Quod aliis multis doctissimis viris sive temporis marmora et aera consumentis iniquitate, sive hominum incuria evenisse saepe conquestus sum, id ipsum quoque clarissimo poetae Christophoro Liliato accidit, ut nimirum nobilissimae eius lucubrationes deperirent et nomen egregii viri ex hominum memoria tantum non excideret. Ragusii natus est civilis ordinis parentibus, honesto satis loco, e Liliatorum,


12394. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

spectatum adeuntibus statim in propylaeo speciosae res illae ad oculos veniant eorumque animum occupent; fit enim inde, ut attonitis et in admirationem iam traductis atque voluptate affectis caeterae loci partes, etsi quaedam non omnino admirandae, admirationi sint ac voluptati. Id a me, ne cogitante quidem, sed casu et ex ordine illustria doctorum hominum nomina referente iam factum adverto, qui in alterius huiusce tomi initio, quasi in limine rem admodum speciosam, doctissimae scilicet poetriae lectissimaeque matronae, quae se mihi


12395. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_4 | Paragraph | SubSect | Section]


Esses doctior et pudica, Sappho (Martialis, liber X, epigramma 32) 1 non artes illas, in quibus muliebre studium se exercet, praesertim acu pingendi, quam eximie profitebatur, commendabo, id illi cum multis commune; neque enim adeo difficile est et pulchras, et pudicas, et industrias mulieres, praesertim matronas, reperire. Quod singulare, quod proprium decus eius fuit et ad mulieres, ut ita dixerim, non pertinens, illud laudabo. Sed primum omnium


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
First 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.