Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 12529-12593:


12529. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

quatuor acciderunt. (Difficultas circa praepositum Chasmensem superata.) Primo. Orta difficultas, an praepositus Chasmensis sub mitra episcopum advenientem excipere possit, et sacrum sub eadem dicere. Ratio dubitandi fuit: quod nemo, id hactenus practicatum fuisse recordaretur. 2do. Quod sacra episcopalia sub infula peragerentur. 3tio. Quod in infula celebranti benedictio solennis competeret. Non defuerunt, qui mordicitus hoc defenderent. Contrariantibus tamen aliis, ad


12530. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

prudentis viri cautellam a restrictione vel distinguere noluit vel ignoravit. (Homines camerales et regii absunt.) 4to. Cameralem et regium hominem in installatione episcopi hujus non adfuisse. Cum id ob rubricam caeremonialis necessarium quidam contenderent, prudenter soluta ab episcopo dubitatio, quod ipse jam Posonii installatus sit, dein fiscum debilitari in praetensionibus successionis regium. Et per absentiam cameralis regiique hominis firmari jura magis ecclesiae. Quo habito responso


12531. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

conveniendo exercere attentet. Super quibus dominum canonicum Balthasarem Kercselich medio vicejudlium comitatus Petri Malessich admonuerunt. Qui canonicus ad admonitionem respondit: Quod si, cui et quid? Solvere vel aliqua onera portare obligatus legitime et in sua competentia compertus fuerit, id facturus est, quod legum dispositio exiget, consequenter juribus et immunitatibus ecclesiae eatenus insistendo, tum circa hoc, cum etiam circa factam violentam praelibatae domus ex manibus episcopalibus occupationem, emersaque eatenus gravia damna reservet generaliter |


12532. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

narratae bano scissionis cleri confirmationem sumpserunt asserentes, cur hanc subjectionem clerus ipsis non aperuit? cur in regno non publicavit? | Quod domino comiti bano videbatur omnino magnum, quamvis ex suprascriptis rationibus nec potuit nec debuit id clerus fecisse, uti consideranti patebit. Ergo subjectio ista, per ablegatus interpraetata pro jure nullo, quin summa injuria, quod a saeculis hactenus subditos aliorum oneratos clerus tenuerit, suos autem exemptos, hocque locumtenentiis immo et banali officio per episcopos Zagrabienses olim


12533. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

Dubiczam penes illos permanere posse, contendebant 1mo. ratione scissionis et disunionis animorum, quae disunio nec fecit hactenus nec factura est, in omni regulata republica bonum effectum. Scissionem autem deducebant ex inaequalitate status clericalis et laicalis, qui id nunquam aequo tollerabit animo. 2do. Sacerdotum curae templa non arma commissa esse, consequenter tractet sua templa sacerdos. 3tio. Confinia regno jam per Leopoldum imperatorem data fuisse. 4to. Per canonicum nunquam


12534. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

Antonius Setwitcz ex regimine Molkiano leitinantius Zagrabiam venit successive promotus ut infra. Haec officialium novique instituti ante congregationem regni pluribus displicuit, viderunt enim confinia regni a regno avelli, neque audiri regnum, sed obtemperare debere. Interim eo id consilio factum, ne disputationibus locus pateat, sed re jam facta pro horum salariis soliciti forent. Alias si haec praevie promulgata non fuissent, quaestiones novae rursus exortae fuissent. (Supremus comes Poseganus fit locumtenens.) Comes


12535. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

allatum, ut si in omnibus eidem non subscriberent, illud Viennam remittere debeat, lectum. In quo diplomate admodum generalibus terminis sequentia continebantur. Primo. Ut regnum octo milia hominum pugnare et bellare capacium habeat et interteneat. 2. Officialibus de stipendiis provideat. 3. Ad id contribuant omnes, etiam civitates liberae regiaeque, praediales ignobiles. 4. Pro media tricesima, quam Sua Majestas attribueret, cum camera tractent et arendent. 5. Ut emolumenta confiniorum omnia in idem applicentur. Canonicus Zagrabiensis, per capitulum electus et per banum


12536. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

Adamus conatur interessentiae aliorum satisfacere.) Justae haec fuerunt observationes, sed emolumentis superatae fuissent, nisi Adamus Patachich liquido docuisset, majora capitulo manere emolumenta, nam: 1. Siscienses subditi, qui hactenus ab onere robotali liberi gyumlias, id est praesidiarios milites agebant Sis(cienses) Dubiczae eliberatione sua in parato certum quid praestare poterunt. Ipse etiam suum in 900 fl. salarium cessit capitulo, ut ita facilius mitigaret. Kerchelich autem ad finem urgeret duo, primum an expediat certa pro incertis relinquere.


12537. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitrabatur. Commendantes quam divites reddebantur, nemo credet. Profecto ad amplissimas facilitates surgebant. Sed judicia Dei abyssus multa, plerumque absque | benedictione et sine haeredum solatio, uti observatum a saeculo, praecipue in Costanicensibus, quamvis id et aliis commune fuerit. Sed praeter jam recensita ad amplificandas eorum facilitates conducebat plurimum lignorum venditio, terrarum item, quas unus vendidit, alter recepit, denuoque vendidit. Birsagia gravissima, quibus delicta castigabantur, munera amplissima, quibus justitia famulabatur, ut


12538. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

quopiam remunerari, me hercle nec postulante, sed eum idem suam bonam voluntatem saepius coram aliis revelasset, commota plurimorum ira, idealesque nescio quae somniatae mei promotiones, metuebantque in capitulo omnes. me unum omnium singulorumque esse rivalem, ut de his coram famulis quaesti, id in vulgus plane ediderint, quamquis nec ego pro ulla petierim dignitate, nec Klobusiczkio campus fuerit suam in me benignitatem exercendi. Cumque Klobusiczkium brevi transferendum credidissent, ut eidem succedant affectabant, praecipue autem defunctus Kukuljevich, vicarius


12539. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

eidem, dominationem vestram reverendissimam in Goricensatu (sic) dedi, utinam quid majus conferre quirem, canonicatus candidationem praestolor et in aliena domo scribens, plura alias, constanti affectu maneo . Zagrabiae interea cum ominarentur omnes, me Kukuljevichio successurum, qui id, quave ratione impediant studuerunt. Quare duae praemissae staffetae, mini attributae, quamvis priorem Deo notum non miserim, neque sciam, a quo missa est, aliam | quoque non ego, sed domini Koncsek uxor sumptibus archiepiscopalibus promovisset. Interim meas


12540. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

juxta bani Eszterhazy Josephi constitutionem fl. 15. Hoc igitur quia grave videbatur, volebant primo, parochos nobilibus gratis administrare debere sacramenta universaque servitia. Quod cum vidissent desperari, ab exemplo nationum omnium suis pastoribus providentium, descenderunt ad id, ut saltem moderaretur stolla. Qua re cum Zagrabiensi episcopo Klobusiczki communicata existente, ego sic replicui. Quamvis administratio Hungaricae ecclesiae pro ac vice pontificis regibus tantum attributa deducatur, sitque inter jura nequaquam regni sed regalia, interim si Majestati Suae


12541. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

per clerum | submitti, ut definiatur, quam nobiles stollam parochis dehinc persolvere oportebit. Et cum per cancellariam mos praxisque Viennensis fuissent proposita et episcopus accessisset, agendum fuit ablegatis regni, ut id amoverent, ac bani demum industria et respectu ille de stollis moderandis articulus 12. est ea modalitate statutus. (De Metlicensibus decimis.) In articulo 35 per capitulares exmissos ad diaetam, ubi de Metlicensibus decimis venisset


12542. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

abiturum, statim fratri canonici Paxi, Casparo nomine, parochiam in Vidussevecz contulit, qui alias praefectum agebat Eperiessini apud filium domini baronis Antonii Klobusiczky. Paxius autem aliique sciscitabantur, quomodo judicem curiae permoverim, ut privato mihi deferret, putabantque omnes, me id opera archiepiscopi fecisse, cui tamen teste Deo hoc in merito nec scripsi, tum quod ipse fratrem meum ad Vidussevecz posuisset, consequenter ne ominari possit, me promotione sua contentatum non fuisse, tum quod intercessiones ejus pro majoribus reservarem. Episcopus tamen ipse sese visitanti


12543. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

cui vide, qui suis et sibi fidus non est, eritne alienis et sibi. 3. Dissensio intra Kleffeld, vicebanum et Busanium, quos foeminae tacere docebant. 4. Locumtenentis in regendo incapacitas, et ruina regni futura ex mutuis odiis sub symbolo sese occidentium, ridente juvene. 5. Primarum foeminarum id est comitissarum dissolutio, sub symbolo foemellae suis, bisso et purpura indutae, sed quiescentis. 6. Casus Popovcensis, priori anno festo sancti Martini intercurrens. De quibus duobus ultimis sciendum. | [Per nobiles has foeminas, uti libertati studiosas


12544. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

processui insertum. Vidi equidem, poenam actus majoris potentiae Blaskoczium nunquam obtenturum, quia ex priori contractu, coram tabula banali inito, jus Petro competebat reluendi Popovecz. 2. Quia vidua apertis intravit portis, nec intrando vim ullam intulit. Quod autem praemissos ejecerit, id absolute potuit, et sine dolo ac malitia fecit, consequenter poenam actus majoris potentiae (aliunde in foeminis de lege non tam gravem, quia emendae capitis) vix incurrit. 3. Quod similes causae longae essent, et comitissa Alexandro-Keglevichiana, quae Nicolao Bedekovich obligatoriam pro summa


12545. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

et Georgii Jellachich, fumationis sistemate nunquam relevato. Ex quo uti Kleffeldiana repraesentatio fuit confirmata, ita gravius mandatum, ut novas conscriptionis ideas regnum pro approbatione submitteret. Et ne culpari iterum valeat, quod dolose cum principe ageret, quidquid facultatum occurrit, id fundo contributionali substratum est eum modo quoque, qui ab inexpertibus potest exspectari. Diviserant autem easdem facultates in stabiles seu fixas, ac in instabiles. Talisque idea, per regnum elaborata et ad Suam Majestatem pro ratihabitione submissa, approbata ex asse est, nihilque exmissum


12546. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

bona habentis terrenum, quod non subintrassent et per columnas impositas magis dubium reddidissent, praecipue ex terreno praetenso, excepto solo domino capitulari Toplicza, ubi terreni praetensi ratio fieri non potuit, quia nullatenus fuere admissi. 4. Ubi terrae vel quid aliud commixtum esset, id specialiter in mappa continebatur, quoniam generalis Petazzi ea fuerat intentio, ut ducta linea et pagis alicubi cambiatis, alicubi cessis ab utraque partium (juribus singulorum in salvo relictis, si quando confinia vel removerentur vel cessarent), pax et quies intra generalatum et regnum fiat,


12547. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 137 | Paragraph | SubSect | Section]

verum res consideretur, uti intra laboratores solet. Tum 2. disputatum de rubricis et schediasmate, | regni conscriptoribus absolute exigentibus, ut rubricae universarum idearum ponantur, domino econtra Ballog obvertente sequentia, et quidem in generali impossibile id esse, ut universa in ideis contenta ad rubricas ponantur, quia ultra 60 rubricae fuissent nec charta haberi posset, ad quam ponerentur, sed sufficiet in observationibus attingere omnia. In particulari vero proponebat et objiciebat sequentia, et quidem scripto. lmo. Vehementer se mirari, quod sub


12548. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

300 vel N. N., in desertis N., in exstirpatitiis N. ultra indictatas addendum. In pratis falcatores N., in vineis fossores N. N. silvis jugera N., pallisectionum currus N. Ex connumeratione boves etc. N. N., alvearia etc. Si vero ex viri cujuspiam revelatione, id quoque erit significandum et exprimendum, aut alia ratione. 9. Ubi vineae ad pagos non sunt, sed suis distinctae montibus, penes dominia fiat oculuta et montes, atque ideo exprimendum erit, v. g. quia vineae in diversis jacerent montibus ac promiscue, tam ab intraneis quam extraneis


12549. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum ad Montem Claudium ventum fuisset per Chasmam, dominus Raffay conscriptoribus Chasmae obviavit, et dum ad Montem Claudium ventum fuisset, neque provisum de quarteriis, comes Patachich pro iisdem, ubi provisa sunt, interrogare cepit. Ob praesentiam domini Raffay tacentibus omnibus, cum id ursisset comes, oggerendo dudum jam significatum fuisse officialibus conscriptorum adventum, nec conveniens esse, ut in aperto tamdiu morentur, tandem dominus Raffay efferbuit, factusque sui impotens in rixas prorupit, exaggerando, quomodo is absque omni suae personae respectu praesumpsisset,


12550. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

praesentem movisse tumultum, cum nec in eam irruisset, nec damni quidpiam attulisset, immo patrem Simeonem Bullich inde abire volentem schismaticus plane populus detinuit et vigilias posuit, ne ab insolentibus mali quidpiam loco accederet. Proinde si quispiam eo tumultus praesentis causam trahat, id sine fundamento, nam ex factis et actis intentiones metiri solerent. Quia porro facta schismatici populi in tutata Marcha, patre unito detento, proviso per eosdem, optimam pro unitis et unione voluntatem testarentur, quis ex mala cogitatione haec promanasse asseret?


12551. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in medio | quasi confinii staret stabus motusque Valachorum observaret et praecipue infamem locum illum Szeverin, in quo consilia schismaticorum solent celebrari. Immanibus reginae haec facta sumptibus. Sed ut haec bene vertant cupio, metuo attamen successive id eventurum, quod Rachae, Petriniae et tot aliis evenit praesidiis, Capronczam nempe, commodum alias praesidium, sanctum Georgium, Crisium deserenda desolandaque, Novum Varasdinum sive Bellovar nil habiturum firmitatis, cum aliunde e ligno omnia fiant, consequenter inimicis aperiri viam aliquando


12552. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

esset natio, sic nec se intra exiguos esse nisi capitaneum. Intellexerunt knezii, plures comparere debere, et occasione alia undique confluxerunt. Habito consilio visum est: non nisi a mere romano-catholicis, cum exclusi fuissent Rasciani, sub praetextu mondurae quaeri palliatam contributionem, id quod deducebant tum ex soluta ante mondura nec tamen recepta, cum et responso | illo generalis Gvicciardi Liubojevichio dato. Statutum ergo, exacturis officialibus boves, vaccas, filios offerri, et si, urgerent, tanquam excessuosos compraehendi et Szeverinum ad


12553. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

vicebani fuere expeditione, examinati quoque sunt. Expeditio illa damnata omnimode, et vel maxime ex his capitibus. 1. Quod stabales creare officiales praesumpserit, taliterque vel regiam sibi arrogaverit authoritatem, vel eidem illuserit. Et quod regnum conferentialiter non fecit, id vicebanus cum Raffay praesumpsit. 2. Quod tam crudeliter in facultates miserorum, immo ipsam humanam vitam, et quidem sine defensae mediis saevierit, tumultu rusticorum nec viso. 3. Quod ad carnificis plane munus homines delegerit sub spe gratiae et vitae, quam promittere non potuit. 4. Quod


12554. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

decimas clero omnes obligari adinventi sunt. Apud saeculares excessus habitus quinque dierum hebdomadalis robota, apud nos istud nedum dissimulatum sed approbatum in nostrorum praediorum rusticis. Immo qui antea singulo animali singulum redimebant laboratorem vigore etiam regiarum decisionum, ut id cum duobus dehinc fiat, impositum, et, uno hebdomadatim die laborantes antea, ad majores ductci laboratores. Sed saecularibus diminuta omnia, quin in cleri subditis jam exoleti a saeculo census, uti pullorum, ovorum etc., per commissionem reducti sunt, saecularium autem cassati ut


12555. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

Viennam appulissem, et tam apud consiliarium Patachich quam et aulae cancellarium dominum comitem Leopoldum de Nadasd suprascriptas reflexiones fecissem, obstupuit uterque, adeo publici neglectam in regno esse rationem, ut nemo aulae talia detegeret, sed privata publico quaererent nomine. Reposui, id evenisse inde, quia nec ante commissionem neque sub eadem ulla regni congregatio fuisset, finita autem commissione agere, acta esset commissionis evertere. Observavi, quod res non displicuisset cancellario ob illam Kollerio actorum commissionis fieri jussam a regina resignationem, cum attamen in


12556. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

opinionis meae sensus promere, consequenter et sic locutum fuisse, a commissionibus autem praescindere. Tum facta interrogatione, num verum sit, quod parochus sub Bela Kefely populo sic ad accusandos nobiles obligationem promulgaverit, ut, qui non iverint, aeternum damnandi a Deo sint, reposui, id me nunquam audivisse, quemadmodum primo tunc ex ore reginae audiveram. Interrogavit, si tamen parochus hoc dixisset, quid credam, quo spiritu. Subjunxi: poena digno, et cum is in confinio antea capellanus fuerit, immo et in castris cum confiniariis, expediret forsitan, si hac de re


12557. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

criminalem adornasset sacerdos actor petitionem, ad personaliter comparendum et adstandum urgebat, sed Krajachich nil reposuit aliud, quam sic comparere debere reum, prout citatur, ad adstandum personaliter nec in actione nec in citatoriis fuisse me citatum, proinde me nec obligari. Malenich, id subintelligi debere, diffusius et verbosius scribebat, provocando ad judicem, quod et is hoc intellexerit, nec obesse, quod non expresserit, quia hoc casu et per errorem accidisset. Krajachich replicuit: inhaeret legi. Definitumque est, rejici terminum ad 12. Novembris, et me ad personaliter


12558. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

Delinichio confert palamque facit, nullum meritum apud se esse quam hostem mei se palam profitentium. | Promoti hi ad episcopi vota ab optione praedii canonicalis me amovendum volebant neque optionem praedii admittere, sed canonici alii id impediri non posse sustinuerunt, passionem animadvertentes. Itaque Magdichii praedium accepit Gaali, hujus ego, praedium videlicet Boromgay. Canonicus Malenich commendans erat Dubicensis. Pro officio hoc proponuntur bano Balthasar Petkovich, Antonius Zdenchay et cathedralis Georgius Gaal. Sed


12559. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

ad res religiosorum, utpote sibi nec ereditas, quidpiam immiscere velle, et si a principe fuerit interrogatus, a provinciali informationem praestolaturum. Episcopus post retentum triduo patrem Jellachich lectores theologiae accersit, et reponere vult ad gvardianatum patrem Alexium. Negat, id suae esse autoritatis, Kutnjak, et ad | duriora deveniunt. Tandem ad discretorum resolutionem redire eum posse nuntiant, ut secundum leges vivat. Rediit ergo, sed leges hae eidem impositae, ut ad gvardianatus officium sese non immisceat, sed


12560. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

lamentando coram nobis conscriptoribus narrassent, arbitrabatur dominus Raffay et officialium reliqui, nos talismodi in conscriptionis terniones retulisse. Ideo primo omnem movit lapidem, ut conscriptio revideretur et terniones illi examinarentur, et quidem ab ipsis Erdoedianis officialibus, id quod etiam obtinuit, quemadmodum superius in descriptione I. tumultus attigimus. Porro videntes ex ternionibus conscriptionum, nos munus nostrum haud excessisse neque audita gravamina inseruisse, ne culpa in eos cadere possit, ex parte populi clamare inceperunt, nosque conscriptione nostra


12561. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

quidve ab his exigere debeant, cum et subditorum praestanda et obligationes verbo praeseripta et declarata fuerunt. Ipsi etiam domini terrestres, se cunctis per attactam commissionem nostram eatenus dispositis promptissimum morem gerere velle, firmiter spoponderunt. Pro ratione nihilominus ac per id plena securitas et exacta cunctorum per eandem commissionem verbo modo praevio praescriptorum et ordinatorum observatione et effectuatione haberi nequit; immo nec etiamnum istiusmodi commissionali ordinationi ubivis locorum satisfactum haberi informamur. Pro nunc equidem, haud


12562. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

vestrae in his, conformiter benignae intentioni nostrae, pertractandis contentione minime dubitemus, sed et dominum comitem banalem locumtenentem, ut incumbenti sibi muneri et obligationi debite satisfaciat, summam curam velut hactenus ita imposterum quoque babiturum, plenarie confidimus. Id | unum adhuc monendum occurrit, quod, si praeter praededucta quid amplius adhuc, sive circa interimale sive vero stabile urbarialis regulationis opus, fidelitati vestrae, aut comiti banali locumtenenti, aut ipsis demum regni statibus et ordinibus, adhinc


12563. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

religione circa 605. suscepta, regno Longobardico majestosius futurum ratus, si | patriarchica sedes Aquilejam redeat, mortuo Heliae successore Severo, a clero illo Joannem in patriarcham Aquilejensem eligi crearive eo facilius procuravit, quod flagrasset id temporis diuturnum schisma in ecclesia ob trium capitulorum defensionem, et Fori Julii clerus una cum Joanne electo defensioni huic insisterent, e contra Gradensis ecclesiae antistites ex horrore Longobardici dominatus subacta a Graecis maritima Venetiae et Istriae parte, prouti etiam ne


12564. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

et Dalmatiae oris cessaret; postquam demum imperium ad Austriacos devolutum fuisset, Veneti, in tantis aliorum ruinis praetextu illo libertatis ludere scientes, dominatum suum ampliare sciverunt et ampliarunt. Et quod ipsis firmum stabileque non fuit, occidentis imperatoribus remotius existentibus id fecere firmissimum, dum vicinari sibi imperatores viderunt, et dum in metu esse amittendorum universorum debebant, in talium perpetuitate sunt confirmati. Nescio, quis aut quo anno et quali ex circumstantia Aquilejensium illorum patriarcharum Udinam se recepit, subditusque


12565. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 266 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse, et, dum a regina lecto affixus inviseretur, cum lacrimis lamentatum fuisse. Nescio quis, postquam Lukauszkius resolutus in assessorem tabulae judiciariae fuisset, reginae retulit, quod Lukauszki sub infamiae haereret sententia, quod cum comiti ab Altham objectum a Majestate esset, id impossibile esse asseruit, nam et in Sclavonia existens talia intellexisset, dum singulorum ferme mores sibi relati fuissent et Raffay infamiam hanc objicere ei non neglexisset. Qua re confirmavit reginam, omnia, quaecunque contra Lukauszkium dicerentur, | unam


12566. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

rogatque videri, quae passio contra hunc miserum esset, quod absoluto et innocenti reperto re hac nocere vellent, quos passionatos non esse, officii dignitas exigeret, 2do. Et tunc, dum contra Lukauszki anno 1748. lata fuit in tabula banali sententia, id culpa Joannis Rauch, cujus causam egit, accidisse, atque ex respectu Josephi Raffay, qui procurator erat Czinderianus, sententiam illam a Joanne Busan Raffaji avunculo fuisse compilatam. Proinde praepotentias quorundam in regno illo confirmari. Regina his visis auditisque de persecutione


12567. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

fors poterat, quod Neuperghius, consilii bellici vicepraeses, imperator item ipse, comitem Franciscum Nadasd generalem equitatus, tametsi in militum affectu et praecipui nominis a felicitate rerum bellicarum, in castra proficisci et exercitui praeponi non sustinerent, ipse autem id peteret, medio quoque fratris sui cancellarii Hungariae, in similibus belli occasionibus ob politicum regni Hungariae statum necessarii, adeoque obligandi, ne cancellarius disgustetur, et praeconceptae opinioni de virtute generalis Nadasd satisfiat, ipseque generalis aquiescat, Batthyanius ad


12568. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 292 | Paragraph | SubSect | Section]

Illas autem, quas invenit deputatio, indignas deputatione, indignas regno et principe esse, quia debita regni passiva proportione fumorum, quibus inhaererent, per comitates facile ac ante unius horae laborem dispertientur. In perceptoribus autem non desiderari divitias sed fidelitatem, id, quod reges omnes in suis, quos vocant, commissariis testarentur, dum his centena centenaque credunt milia, licet illis una officii merces divitiae sint. Nec Oreski olim dives fuit, dum regni perceptoratum obtinuit. Nec Kussevich nec Busan tantas habuit, quantas in perceptoratu successive


12569. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 308 | Paragraph | SubSect | Section]

defensionem admonet, suumque non tantum offert exercitum, sed et in jus vocat Borussiae regem qua electorem Brandeburgicum; ut Viennae condemnatum Ratisbonae etiam voluit condemnari. At rex ad imperii status fusam longioremque exmisit repraesentationem, qua 1mo voluit: id se ex necessitate supra descripta fecisse, et si elector Saxoniae suis agendi modis a culpa liber est, neque hic damnari potest. 2do. Se imperii libertatum defensorem esse, quia ex Brühliano systemate imperium destruendum erat et libertas religionis.


12570. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 309 | Paragraph | SubSect | Section]

est, negaturus est neutiquam. Animadvertens ergo Gallia, potentiam totam principis in aerario esse, aerarii autem nervum aquas mariaque haberi, et per mutua commercia obtineri omnia, scilicet populorum affectum, notitias rerum, necessitates cujuslibet, perspicique omnia et omnibus consuli, id quod a Romanis, plurima cum Carthaginensibus bella gerentibus atque his superatis orbi imperantibus, confirmaretur, republica item Veneta, quae firmitatem hac arte obtinuit, Hollandia Angliaque ipsis,- immo mirere, lector, Moscoviam, quae post Petrum Alexievich aetatis hujus principem, quo


12571. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 315 | Paragraph | SubSect | Section]

tractatus pacis articulis secuturis, suprascriptam conjecturam nostram de belli hujus causa confirmandam iri. Dices praeterea: si ea belli hujus causa esset, invadenda erat Borusso Hungaria eaque depopulanda, nam hujus casu enervaretur Austria et provisionis pateretur defectum. Respondeo: id non factum nec fieri, ob apparentiam et regum extremitates, praecipue cum christiani sint. 2do. Ob tot in Hungaria haereticos, qui clam favent Protestantibus. 3tio. Ob Poloniam, quae ut neutralis grano succurrere potest et succurrit Borusso,


12572. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 320 | Paragraph | SubSect | Section]

a principe regulationem in mensuranda eorum terrena itum fuisset, et lectiorem prudentioremque quemvis talia moveri poterant et movissent ad judicandum credendumque, dispositiones principis subverti, quae in eorum favorem essent, consequenter quivis easdem sibi dari et communicari postulasset, id quod et homines Montis Claudii fecere, modis quidem minus probandis et Iicitis, sed eorum inscicitiae justo dolore mixtae tribuendi. Si publicus status experiri eorum obedientiam voluit, statim atque illico submissam Viennâ regulationem ipsis extradare debuisset, neque juxta Busanianas ideas


12573. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 323 | Paragraph | SubSect | Section]

clavigeri ac indigni presbytheri sodalem inductum deceptumque esse. Quae res ruborem attulit judicibus et ingens in tota civitate scandalum, quia publica fuisset effecta. Sed insuper mandatum tale expedivit episcopus: ut quidquid et in quacunque re sibi contra me testari voluerit actor Malenich, id sub censuris et excommunicatione teneantur. Promulgatumque exstitit, favores omnes, promotiones item ab episcopo habiturum, qui contra me quaepiam dixerit measque exstiterit inimicus; e contra, quisquis pro me et in mei favorem fuerit, capitalem habiturus est episcopum hostem et, si ex clero


12574. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi in Rakovecz conscribenti scribit, ut relicto conscriptoris munio Zagrabiam veniam causa suprascriptae pecuniae. Respondi eidem, me sine aulae indultu haec facere non posse, consequenter vel pecunias, quae apud me sunt, acciperent, vel, quod perceptori numerandum est, numerarent, sicuti id fieri observavi saepe in Sisciensibus atque aliis, dum ad tempus non deponeretur pecunia; praeterea ignorarem, quid ab abitu meo ad decanum sit deportatum. Post haec accepi nullas. Gaszparieh nihilominus Busanium persolvit et, antequam ego e conscriptione redivissem, meas jam et Petkovichii,


12575. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 338 | Paragraph | SubSect | Section]

scivissent. Bano solarium ab aula resolutum. Sane tanta fuit accommodati hujus in belli his circumstantiis negotii Viennae consideratio, quod titulo annui banalis salarii, ab aula annue danda, ordinata sint 5000 fl. Rh., id quod jam a saeculis petebatur a statibus diaetis singulis, totque de hoc salario cernerentur in corpore juris articuli. Neque priores bani, quamvis majora praestitissent aulae servitia, quam erat subditorum hominum Montis Claudii ad obedientiam reductio, tale meruerunt; quia nempe fratrem aulae


12576. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 371 | Paragraph | SubSect | Section]

et regibus, quos sanctae sedi devinctos maxime atque adictos novimus, instituta imitari studemus, nunquam melius haec pontificatus nostri initia auspicari posse existimamus, quam si animum ad dignitatem Majestatis tuae apostolicae atque istius Hungarici regni amplificandam statim convertamus. Id autem recte atque ordine praestabimus, si perhonorificae illi apostolatus appellationi, modo quam diximus, pontificiam auctoritatem, vim ac robur (quatenus opus sit) adjungamus. Eapropter motu proprio et certa scientia ac matura deliberatione nostra deque pontificiae auctoritatis plenitudine


12577. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 384 | Paragraph | SubSect | Section]

medicus, alias chirurgus et multis e locis pulsus, etiam ex Carniolia, habuit regni salarium in fl. 100.; pharmaca vendebat, conficiebat pro lubitu, histrio insignis; intra annos aliquot congregavit Zagrabiae ad 1500 florenos. Voluit primus, ut more gallico Zagrabiae sepeliretur, id est linteo uni insuto cadavere, quod admirabundos fecit Zagrabienses dubiosque, utrum is vel truncus aliquis sepultus exstitisset; statim enim exhalata anima insutus fuit, cum hic moris sit mortuos pomposius vestire, videndos exponere et tum deferre ad tumulum. Meus quoque frater


12578. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

productio necessaria fuissent, ipsa a juramento semet absolvi voluit; tam factis | post quadriennium inventariis , quam credita revisione suorum litteralium instrumentorum, et ad juramenti depositionem postquam fuisset adstricta, tabula regia id ipsum approbante, ipsamet aeque juramentum ab executoribus praestandum exegit, tum ob sibi competentem ex testamento partem, tum ad eruendam sincere aquisitionalem massam; quando quidem protonotarius Naisich bona Kallinovecz et Konschina cum universa apprehendisset substantia sine quopiam


12579. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 409 | Paragraph | SubSect | Section]

formavisset. Hac ratione Sermage in Croatia est stabilitus auctusque divitiis, titulis, honoribus ac affinitatibus; 1751. ad dietam Posoniensem comparuerat, ast svasus abiit, ne in quaestiones aliquas incidat, temporeque suo firmetur. Post Maximilianae Prassinszki mortem causa connubii et per id affinitatis illustrioris contrahendae tum praemissa fecit, cum et camerariatum procuravit, qui multis milibus eum constitit, pecuniisque vicit, ac sese testimoniis, emptis a gallico Viennae legato, ex Galliis procedere docuit. Tum vicecolonelli empto a Wolffgango Jellachich in banalibus


12580. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 413 | Paragraph | SubSect | Section]

tum ut apud archidiaconos, quid quivis archidiaconatus esset collaturus, adscriberetur, fuit dispositum, et pro die hoc soluta synodus. Parochos prandere apud episcopum oportuit, ubi inebriati interrogatique, quantum sponderent, spebus etiam animati et canonicatuum promissis multi promittebant id, quod nec habuerunt, sed quaesitis mutuis pecuniis exsolverunt, cumprimis ex archidiaconatu Bexin. Crisiensis autem parochus Joannes Jozipovich et Capellensis Paulue Vuchetich, uterque ex archidiaconatu Kemlek, dixere episcopo, sibi et in archidiaconatu constitutis ecclesiis pecunias non deesse,


12581. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

est consecutus. Ad divitum testamenta condenda fuit vigilantissimus, et hanc curam, monachorum antea, ipsis eripuit. Hinc ex testamentis multa est consecutus. Divites viduas coluit lucri sui causa, sed vix fuit aliqua, quam non decepisset. Sane protectionem suam in banali tabula vendere solitus, id quod ei probavit | dominus Joannes Szaich in causa Auersperg comitum contra se promota pro bonis Brokunjevecz, fassione coram capitulo Chasmensi plane celebrata. Testamenta condidit domino Benger, Gudich, baroni Gotthal, comiti Chikulini, omnibus deficientibus,


12582. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

regiarumque civitatum a taxatione eximerentur, atque hoc ideo, quod urgerem ego, ignotum nobis esse fundum illum, ex quo salaria politicis aucta sunt, adeoque a nobis talem baptizari non posse, ne talem status negando capitulum notae alicujus apud Majestatem periculum subeat, repraesentando id, quod non esset. Suspecta fuit haec mea locutio, quod assessor tabulae essem, quare domino canonico Petrovich assumente in se cum sibi astituto fiscali | capituli Benedicto Krajachich, repraesentationis formandae conceptu, dissoluta est deputatio; idemque


12583. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

animadvertens, postquam vidisset 1750., Petovii existente Majestate, Susanam ad conspectum regium permissam non fuisse, quamvis opera episcopi Zagrabiensis Francisci Klobusiczki respectu religionis (quia videlicet mater cum sex filiabus romano catholicam fidem, ejurato Luthero, professa fuisset,) id fieri posse speravissent, sine effectu. Ad probandam familiae Malatinszki nobilitatis vetustatem (regina promittente, si hoc probaretur, se Draskovichianam, ut ajunt, damam cruciatam declaraturam) magnis sumptibus descenderunt, saepiusque submisso Liptoviam secretario comitis, Horvatovich


12584. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

onere non eliberabantur. Boucovius ad certum numerum militiae eos regulare voluit et contributionis partem tertiam pendere. His praemissis, Siskovich ad commissionem perveniens, hanc incoat in parte quadam a conscriptione facultatum cujuslibet, Siculis denunciata cum non fuisset commissio, id ex facultatum conscriptione metuentibus, quod ut plebs et coloni haberentur, ac insuper pars illa tertia quod superatura sit totalem anteriorem pensionem, sine armis quibuslibet ad Siskovichium amplius numero 500 sese sistentibus supplicantibusque per instantiam, ut commissio, quid velit,


12585. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

scripsisse, quod, esto sui esset muneris nominare Segniensium episcopum, cum Romae vacare episcopatum contigerit, se attamen reginae permittere, ut nominet praesentaretque, quem vellet. Quod si verum est, lusit Roma cum Viennensi aula, ut videlicet in futurum allegare valeat, se volente reginam id fecisse, non autem ex jure sibi id est qua regi Hungariae competente. Septimo. (Hyemis descriptio.) Si quae unquam, haec sane fuit sine nivibus, sine frigore hyems; veris initio fuere tecti montes nivibus, subfrigida experiebamur


12586. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

muneris nominare Segniensium episcopum, cum Romae vacare episcopatum contigerit, se attamen reginae permittere, ut nominet praesentaretque, quem vellet. Quod si verum est, lusit Roma cum Viennensi aula, ut videlicet in futurum allegare valeat, se volente reginam id fecisse, non autem ex jure sibi id est qua regi Hungariae competente. Septimo. (Hyemis descriptio.) Si quae unquam, haec sane fuit sine nivibus, sine frigore hyems; veris initio fuere tecti montes nivibus, subfrigida experiebamur tempora circa 19 et sequentes dies


12587. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

tandem actualis protonotarius dominus Nicolaus Skerlecz rem prudenter instituens, de erigendo regni archivo cogitavit, ac ut perceptor locum erexit, tum superiore anno Decembri mense de transferendis illis cistis proposuit, ac una revidendis regestrandisque monumentis, cum turpe esset ignorare id, quod haberetur, comes banus sui loco comitem Joannem Patachich substituit eique clavim a se servatam tradidit. Itaque anno hoc Aprili mense Zagrabiae convenerunt comes Joannes Patachich tabulae praeses, vicebanus Joannes Busan, protonotarius Nicolaus Skerlecz,


12588. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 483 | Paragraph | SubSect | Section]

libellum hunc prohibuit, colligendumque praecepit ex possessorum manibus. Gallia, Belgium, Germania approbavere opus, Italia et cumprimis Roma istud non solum damnavere, at igni sacravere. | Caeterum creditum a singulis, aulae jussu scripsisse Kollarium id, quod svadebant propositiones regiae, quas eum nosse oportuit praevie. Hinc crysi non caruit aula, dum opus nutu suo exaratum tueri noluit. Adversus libellum sub anonymo scripsit aliquis sub titulo: Vexatio dat intellectum, opus adversus aulam, quo conabatur persvadere, reges


12589. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

contentique fuere camerales, ipsis suppeditatum fuisse modum, ut ad perquirendum ultro non stringerentur. Caeterum sparso rumore, ejusmodi Venetos fuisse attentos, fide digne intellexi, Dalmatasque partim novis gratiis, partim terrore regiminis austriaci, media vitae subditorum ad se trahentis; (id quod Veglienses aliique commetanei ex dispositionibus generalis Beck factis ad mare Adriaticum viderunt) sibi in fide confirmavere, ut domi meae Vegliensium unus fassus sit, malle se perire omnes, quam ad modernum austriacum regimen pervenire, dum viderent, quam tractentur vicini austriaci a


12590. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

Banus .... contra datam abs se Posonii opinionem (ad) partes cleri attractus, insperatam videns tantorum accessionem ad partes comitatus, tempore emolliendos ratus animos, Jursichii deductionem communicandam cum clero censuit, sumptum, licet id ex parte provinciali altissimae decisioni submissum, praecise ad confinium pertinet. (Ludbregense dominium concernens.) In dominio Ludbregensi comitis Batthyany controversum terrenum in duas aequas partes dividendum esset.


12591. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

memorandamque dixit in cathedrali basilica adversus foeminas concionem, eo quod ab ipsis nominatim comitissa Sermage et Voikffy fuisset episcopo delatus, quod eis incommodus esset et oscularetur. Hinc eo sermone omne illud, quod quis vel joco vel ex bili scripsit adversus foemineum sexum, id ipse totum declamavit. Celebris erat haec concio, sed quia a delirante dicta, sexui nil nocuit, ad vexandas servivit foeminas. Dominica passionis ex textu: quis ex vobis arguet me de peccato , denuo clamavit contra foeminas et mores illarum tam in vestitu quam vivendi licentia. Festo


12592. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

oblatas illas novem domus non acceptaverit, defendente semet vicecomite tum defectu plenipotentiae in materia adeo gravi, limitum nempe regni et sacrae coronae cura vicinis provinciis praecipue ob articulum diaetae etiam postremae. Quod autem attinet petitas obtentasque suppetias, id sibi vitio dari non debere, praecipue in defectu cujusvis instructionis esto petitae; sed nec mandati, nec ab ullo informatur, alias potuisse cedi rem Zagrabiae, nec opus erat exmissione cujusvis. Excanduit ad haec banus dicens: noverit, se umquuam dehinc exmittendum, cum nihilominus


12593. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 528 | Paragraph | SubSect | Section]

diplomatice obtulisset, ex quibus 4 milia bano, locumtenenti duo subtraherentur, residua autem 32 fl. milia ab exactore regni bellico dabantur commissario annue, sub obligatione exsolutionis hujus, facile in totum Croatiae regnum extendendam consilii bellici jurisdictionem, id quod aulam optare, fama erat; eo sane commodius, quod aula quaedam ex tricesimis conferret, emolumenta quoque | confiniorum in subsidium haberentur conversa, quibus cessantibus, uti provincialis status repraesentandae suae impotentiae nânciscetur


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
First 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.