Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1324-1340:


1324. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

totam philosophiam naturalem atque divinam solo numero speculati sunt. Est enim tantae excellentiae et ambitus, quod eminenter transcendit omnem cogitationem nostram, totam potentiam, et lumen intellectus nostri. Quem numerum, species, vel ideas id est rationes in opifice manentes, specificos numeros vocavere. Dico specificos, quia species quae hic sunt, producunt, numeros dico, nam sicut numerus numerum producit, velut duo quatuor et quatuor octo, ita et rationes quae in opifice sunt, eas producunt species, quae hic sunt in


1325. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et sexta mensura praeclarior omnibus aliis, anima scilicet, quae est mensura omnium intelligibilium tam naturalium, quam divinorum, quam mathematicalium. Ex quo patet, quod cum anima sit mensura, anima non intelligit, sed aggregatum ex anima et materia, puta Socrates, quia anima est id, qua fit intellectio, iuxta illud Philosophi primo De anima textu commento lxv. Si quis dixerit animam intelligere est ac si diceret animam texere vel filare. Quare mensura, puta ulna, visio vel anima, non cognoscunt, sed sunt mensurae, quibus fit cognitio. Quod autem


1326. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

natura fuit contenta bisdiapason proportione maxima: quae est quadrupla, quia quatuor est totum, in quo sunt contentae omnes proportiones mediae totius musicae. Sed cum totum sit perfectissimum, bene convenit enti perfectissimo habere etiam id perfectissimum quo (ut organo) conservat universum. Et tale est ipse amor vel unio et harmonica proportio numerorum, quae in quaternario continetur tamquam in toto. Patet etiam, quod ista harmonia vel musica, non solum est tantae speculationis et elevationis animae, quia illa sola plena


1327. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

si eligere nobis esset negatum, sed essent omnia sub necessitate. Frustra etiam imagines summa arte fabricandae ad sapientiam, ad bonam et malam fortunam, ad amorem et odium, ad nocendum inimicis et iuvandum sibi et amicis, iuxta illud Ptolemaei in Centiloquio verbo ix, quod vultus omnes, id est formae vel species huius saeculi subiectae sunt vultibus caelestibus; et ideo sapientes, qui imagines faciebant stellarum introitum, in caelestes vultus inspiciebant et tunc operabantur, quod volebant. Quae omnia cessarent si astra necessitatem ponerent; cuius etiam oppositum


1328. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

igitur est quicquid pondere, capacitate, longitudine, latitudine, altitudine animoque finitur. Hic ponuntur sex genera mensurarum. Quarum quinque sunt tantum mathematicae, sexta vero est communis ad mathematicas et ad alias scientias. Quae est illa, qua omnia animo finiuntur, id est ipsa anima vel intellectus possibilis, quo fit ipsa cognitio. Diffinitionem autem harum mensurarum divus Boethius non praemisit, sed aliqualem descriptionem vel enumerationem ipsarum. Quas tamen ad bonitatem doctrinae sic possem diffinire. Mensura est ratio cognoscendi. De qua


1329. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mathematicis: quia magnitudo secundum unam dimensionem prior est, quam eadem secundum duas vel tres, et haec erit linea et non superficies neque corpus; quia ad fluxum lineae causatur superficies et ad fluxum superficiei causatur corpus. Quamvis haec fiant tantum per intellectum, id est secundum considerationem mathematicam, ut in commento 60. 3. Physicorum, quae quidem linea (ut est mensura) debet esse maxime nota x. Metaphysicae, ergo erit finita. Quia infinita non est nota (quia non cadit sub potentia alicuius intellectus secundo Caeli). Ergo finita et terminata,


1330. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

forma simplex: non quanta neque composita vel terminata aliquo termino, sed ipsa est terminus et etiam mensura, secundum diversa secundo De anima. De puncto: Capitulum secundum Punctum est cuius pars nulla est, id est quod non patitur divisionem. Unde puncta sunt fines vel termini lineae finitae et terminatae et cadunt in eius diffinitione formali. Sed contra, omnis forma intrinseca dicit substantiam rei ad differentiam formae accidentalis, quae est extrinseca.


1331. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

formae accidentalis, quae est extrinseca. Solutio: negatur maior: quia bene verum est, quod omnis forma intrinseca dicit quiditatem: non tamen essentiam neque substantiam per Philosophum primo Topicorum capitulo 8. dicentem, quod in omni praedicamento est reperire quid, unde quiditas et id, cuius est quiditas, differunt. Hoc Averroes expresse 7. Metaphysicae commento 34, idem commento 92. primo Caeli, ubi dicitur quod quiditas et habens quiditatem differunt: dicat divus Thomas quicquid velit. Quia teneo de mente Philosophi, quod tota quiditas est a sola


1332. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 94 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quae nihil aliud est, quam ipsa longitudo, ergo etc. De generibus angulorum: Capitulum quartum Cum duo genera angulorum sint: plani scilicet et non plani, id est sphaeralis. Qui maior est quam planus. Unius enim trianguli sphaerici tres anguli aequivalent tribus angulis rectis. Sed unius trianguli plani tres anguli simul sumpti aequivalent duobus rectis. Per Euclidem primo Elementorum, propositione 32. De differentia quorum


1333. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 100 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rei: ergo mala diffinitio. Solutio: in mathematicis non sunt expectandae verae formae, sed magis termini, qui accipiuntur pro forma, ut sunt rationes cognoscendi. Quare in mathematicis non inconvenit (ut sunt termini), quod sint plures formae unius rei, sicut sunt in ipsa linea duo puncta, id est duo termini vel duae formae. Sciendum est, quod inter omnes figuras circulus est nobilior figurarum. Sicut et sphaera ipsorum corporum, quia capacissimae et in motu aptissimae, quia velocissimae primo Coeli et Ptolemaeus


1334. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tantae continentiae sub quacumque alia figura non aequalem velocitatem servaret, ut magnus commentator Averroes subtiliter, sed satis obscure, probat hoc idem in commento 28. secundo Coeli. Notandum secundo, quod non datur nisi unus circulus, id est una species et sic nisi una diffinitio. In omnibus vero aliis figuris sunt plures species, in aliquibus etiam infinitae in potentia. Secundum quod infinita latera habere unam figuram imaginari possumus, quia quacumque data adhuc aliam cum pluribus lateribus imaginari possumus, quae


1335. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est una dignitas huius artis, quae cognitis terminis cognoscitur primo Posteriorum textu commenti vi. Unde non prius mihi innotescit aequalitas huius trianguli, quam sit ostensum, quod omnes tres lineae a centro ad circumferentiam exeunt. Quo cognito simul cognosco passionem et esse passionis, id est ipsam inhaerentiam passionis in subiecto, quae demonstratio potissima dicitur. Dubitatur contra ea quae supra dixi: ponendo intellectum primae propositionis, scilicet quod vult probare triangulum posse collocari super datam rectam lineam, tamquam passionem ipsius


1336. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

Aristoteles primo Posteriorum textu commento 2. dicat, quod triangulus est passio lineae. Solutio: argumentum peccat per fallaciam aequivocationis. Quia neque Euclides, neque Aristoteles volunt, quod triangulus sit passio lineae, sed volunt, quod ipsa collocabilitas trianguli id est ipsa aptitudo lineae ad triangulum et ad omnes alias figuras super ipsam constituendas. Et sic cessat et dubium et contradictio Philosophi et Porphyrii et Euclidis. Primo notandum est, quod trianguli passio est habere tres angulos aequales duobus rectis, ut in xxxii. propositione


1337. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iii. primi Priorum sub aliis verbis elegantissime expraessit, dum dixit: quando tres termini sic se habuerint, quod medius terminus aequaliter participet utroque extremo, qui etiam positione sit medius, et quod non sit extra extremitates, id est quod sit in eadem linea recta cum duobus extremis. Et istam combinationem Aristoteles vocat figuram primam et perfectissimam. Secunda combinatio, vel medium variari potest, quando medium est positum supra extremitates: cum hoc etiam, quod tale medium magis participet maiori


1338. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

), quam vobis una die reserabo; ubi est tota ars resolutoria et compositiva, sine qua non est scientia perfecta, sine qua etiam est negata abstractio quiditatis a quiditate usque ad ultimam quiditatem. Qua ignorata, si quid scimus, id certe confuse scimus. Quare Aristoteles nihil sine forti ratione dixit, sed circa omnia fuit sollicitus. Primo enim quando accepit tria elementa, quorum vocalis erat unum, per hoc dedit intelligere figurae primae perfectionem, quia alpha Graece significat vitam, aliae duae


1339. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

scimus. Quare Aristoteles nihil sine forti ratione dixit, sed circa omnia fuit sollicitus. Primo enim quando accepit tria elementa, quorum vocalis erat unum, per hoc dedit intelligere figurae primae perfectionem, quia alpha Graece significat vitam, aliae duae figurae sunt sine alpha, id est sine vita. Ideo imperfectae quarum necessitas, id est perfectio et vita, non apparet, nisi prius ad primam reducantur. Per illud etiam, quando accepit tria elementa sibi contigua, significavit, quod in prima figura medium aequaliter participat utroque


1340. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dixit, sed circa omnia fuit sollicitus. Primo enim quando accepit tria elementa, quorum vocalis erat unum, per hoc dedit intelligere figurae primae perfectionem, quia alpha Graece significat vitam, aliae duae figurae sunt sine alpha, id est sine vita. Ideo imperfectae quarum necessitas, id est perfectio et vita, non apparet, nisi prius ad primam reducantur. Per illud etiam, quando accepit tria elementa sibi contigua, significavit, quod in prima figura medium aequaliter participat utroque extremo, quia praedicatur et


Bibliographia locorum inventorum

Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.