Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 13496-13525:


13496. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

optimarum artium amantissime, (te enim unum iterum affari, tibi uni hujus tuo jussu elucubratae interpretationis rationem reddere placet) tria, inquam, omnino sunt, quae ad omne opus, ut recte ac laudabiliter fiat, necessario requiruntur. Primum ut vere judicemus quid fieri oporteat, deinde ut id facere possimus, postremo ut velimus. Quorum trium, quanquam duo illa priora, si forte desint, nobis merito exprobrari non possunt, tertium potest; utpote quod in nostra manu, ac potestate sit positum: tamen ex omni scriptorum numero multo plures reperias, qui dicant sibi voluntatem, quam qui


13497. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

animadverti, ut languoris, ac desidiae suae hanc potissimum caussam fuisse dicant, quod illis defuerit patronus aliquis prisco illi Maecenati non absimilis, cujus ope se humo attollere, atque ad laudem eniti possent. Scitum est enim ingenii culpam fortunae tribuere, et comminisci aliquid, unde id, quod assequi non potueris, alieno potius, quam tuo vitio nequaquam sequutus esse videare. Hanc ego excusationis latebram, in qua multi poëtae vel mediocres, vel etiam mali saepe numero delitescunt, mihi omnino praeclusam esse video; cui ad hanc Homericae Iliadis interpretationem rite


13498. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

in re poëtica intelligentia; qui me tua sponte post versa Anthologica, tibique dicata, ut eodem modo Iliadem verterem humanissimis, gravissimisque verbis es cohortatus; qui semel impulsum urgere ad extremum, et currentem, quod ajunt, incitare non destitisti; qui opus ubi esset confectum, tua id impensa in lucem edere liberalissime, munificentissimeque jussisti, non multa exemplaria, quibus amicos munerares, tibi reservare, cetera omnia magno numero mihi habere, tuae in me, quam ego omnibus muneribus antepono, benevolentiae monumentum. Hujusmodi patronus cui obtigerit, non est credibile


13499. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

liberalitatis minime poeniteret. Quamobrem si quid peccavi, imo vero ubi aliquid peccavi; multa enim in opere tam longo, ac tam difficili peccasse minime dubito; nolo me quisquam defendat hoc modo: Potuit melius, verum hunc locum neglexit. quidni, quod Homero concessum est, ut interdum dormitaret, id Homerico etiam interpreti concedatur? Homero enim suo arbitratu illa canenti, si uspiam negligentior fuit, quod non facile adducor ut Horatio concedam, sine flagitio esse negligenti licebat: mihi tuo jussu, a quo singulari benevolentia et liberalitate essem provocatus, eadem interpretanti, certe


13500. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

ac perdifficile bene fieri non potest, nisi fiat sedulo, ac diligenter: verumtamen omnis sedulitas, quantacunque fuerit, ac diligentia frustra erit, nisi interpres adhibuerit praeterea illa duo, quae a me initio sunt posita, judicium, quo vere statuerit, quid fieri opus esset, ac facultatem, qua id efficere potuerit, quod optimum esse judicarit. Quamobrem, siquidem tibi non modo me, sed opus etiam meum probari velim, ostendam necesse est, horum neutrum mihi defuisse. Quod quidem facere conabor, sed ita, ut ad judicium quod attinet, fidenter, et sine ullo erroris metu affirmare non dubitem,


13501. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

aspere loquentes possit agnoscere? alterum sine oratorio, alterum sine poëtico illo concentu, quo aures hominum capiuntur, ac mentes ipsae mirandum in modum demulcentur, ac percelluntur. Homero quidem versum qui adimunt, mihi propemodum Herculi clavam, Jovi fulmen adimere videntur. id enim eripiunt, quo ille plurimum valet; quo sublato, poëtae fortasse nomen retinere potest, propterea quod in illa ipsa tam absurda, atque absona verborum congerie, tamen, quod Flaccus de dissolutis Ennii versibus affirmabat, etiam disjecti poëtae membra inveniantur; at summi certe poëtae, et


13502. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

orationis. duos summos oratores sic est interpretatus, ut eos ad summam dicendi laudem non serviliter subsequi, sed socialiter comitari videretur; ut non solum indicaret, quid illi admirabiliter Graece dixissent, sed etiam ostenderet, illa eadem quam aeque admirabiliter ipse Latine posset dicere. Id qua ratione assequi sit conatus operae pretium est considerare. Et quoniam omnis oratio constat sententiis, et verbis, in utraque re quid sibi faciendum putarit attente inspiciamus. Sententiis iisdem, et earum formis tanquam figuris . In sententiis nihil arbitrio loci


13503. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

sit conatus operae pretium est considerare. Et quoniam omnis oratio constat sententiis, et verbis, in utraque re quid sibi faciendum putarit attente inspiciamus. Sententiis iisdem, et earum formis tanquam figuris . In sententiis nihil arbitrio loci esse credidit. Jure id quidem. non enim aliae sententiae verae sunt apud Graecos, aliae apud Latinos; non aliae sententiarum formae, quibus Athenis, aliae quibus Romae, vel res demonstretur, vel animi hominum aut concitentur, aut leniantur; ut quae Atticus orator, exempli gratia, interrogando extulerit, ea Romanum


13504. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

ad nostram consuetudinem aptis : quae videlicet, vel singula, vel plura inter se nexa et copulata, nihil haberent insolens, et odiosum, sed essent haec Romanorum, aeque ac illa erant Atticorum auribus accommodata. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere . Imo vero id nequaquam facere necesse habuisti, siquidem insolentiam orationis, quam ambo illi oratores, sed Demosthenes praesertim, omni opere vitabant, effugere volebas, eaque afferre, quae tuorum civium consuetudo minime repudiaret. Vidit hoc sane vir prudentissimus, atque omnis ad orationem pertinentis


13505. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

non potuit: Sed genus , inquit, omnium verborum vimque servavi . Usus sum verbis, quorum, si minus forma, certe genus ac natura, esset eadem, aeque propriis, aeque agentibus, eodem modo rem demonstrantibus, atque in animos hominum influentibus. Addit caussam, cur id fecerit: Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tanquam appendere . Praeclare, nihil enim refert, totidem ne, an pluribus, an paucioribus verbis Graeca verba converteris; neque id quaerunt lectores, si modo aliquid sapiunt; sed illud potius: quae Latine scripta


13506. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

eodem modo rem demonstrantibus, atque in animos hominum influentibus. Addit caussam, cur id fecerit: Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tanquam appendere . Praeclare, nihil enim refert, totidem ne, an pluribus, an paucioribus verbis Graeca verba converteris; neque id quaerunt lectores, si modo aliquid sapiunt; sed illud potius: quae Latine scripta sunt, Graecisne sint leviora, an vero pari, ut ita dicam, momento, et iis, quarum in oratoria dictione ratio habetur, virtutibus aeque ponderosa. Atque hoc quidem de numero verborum ab iis velim


13507. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

quum oratori concedatur illa, quam dixi, libertas in verbis suo more deligendis, atque ad omnem rerum varietatem, ita ut linguae ratio postulat, accommodandis, multo est aequius eandem poëtae concedi. Quae quidem libertas nec anxia sit, nec meticulosa, sed justa, sed legitima, sed moderata; quae id, quod erit visum, addat, detrahat, mutet, faciat denique omnia quae velit, sed nihil velit non consentaneum rationi. Nam si ultra legem, ultra morem, ultra omne rationis praescriptum progredi coeperit, illa jam erit, non libertas, sed, inani specie, falsoque nomine libertatis abutens, licentia;


13508. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxviii | Paragraph | Section]

Vocem enim μῆνιν; quaecunque demum ejus vocis origo sit, quod grammaticis, de illa inter se digladiantibus, quaerendum ac statuendum relinquo, equidem didici ex Phocyllide, majus quiddam, quam ὀργὴν, id est simplicem iram, significare. Ait enim:
Ὀργὴ δ'ἐστὶν ὄρεξις· ὑπερβαίνουσα δὲ, μῆνις.
Ira est appetitus; at modum supergressa μῆνις.


13509. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxviii | Paragraph | Section]

μῆνις.
Ira est appetitus; at modum supergressa μῆνις. Quum ergo vox Latina levior esset, quam Graeca, adjeci illud ponderis veluti complementum, ut ex utraque parte quasi momenta essent aequalia. Id mihi Horatius itidem fecisse videtur (lib. I. O. 6.) quum, eandem Homericam vocem intuens atque exprimens, (quod et Bentleius animadvertit, et cuilibet eum locum legenti facile apparet) non satis habuit scribere Pelidae stomachum, sed scripsit,


13510. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxix | Paragraph | Section]

quam, ut rei dignitas postulabat, exordiri voluit magnificentius: dicendi verbum ad Odysseam, poëma submissius ac pacatius, reservavit. Mihi . etiam hoc pronomen peti ex Odyssea, atque huc obtrudi non oportuit; in quo inest fortasse quaedam suavitas, granditas non inest. id sentimus ita esse, quum legimus aut illud Theocriteum,
Εἰπέ μοι, ὦ Κορύδων, τίνος αἱ βόες? aut illud Virgilianum,
Dic mihi, Dameta, cujum pecus? quorum utrunque ipsa tenuitate commendatur, et est


13511. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

nimirum, quod nemini sano placere possit: quum Homerus in re proponenda nullam magnanimitatis mentionem fecerit, eam ab interprete apponi de suo, quum Homerus de Achillis ira se acturum profiteatur, interpretem quiddam amplius profiteri: se videlicet acturum de ira Achillis magnanimi, id est, ita acturum, ut illum in ira exercenda nusquam non magnanimum esse appareat. hoc enim suscipere ac polliceri videtur, si quidem illa vox magnanimi non est supervacanea, sed necessaria, cujusmodi esse debent omnes omnino voces, quae in rei, de qua dicturi sumus,


13512. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

magis significatur. mihi has voces inter se commutari, ac musam in Iliadem sine ulla caussa interpretis arbitratu transferri non placet. Furorem . Initio carminis, ubi rem proponimus, verbis maxime propriis utendum est, atque omnis ambiguitas fugienda. nihil enim antecessit, ex quo possit id quod est anceps dignosci, atque id quod est obscurum illustrari. Jam si furor hoc loco proprie dicitur, quid aliud possumus intelligere, quam dementiam, sive, ut Tullius definit, mentis ad omnia caecitatem qua qui laborant, mente capti perhibentur: sin


13513. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

inter se commutari, ac musam in Iliadem sine ulla caussa interpretis arbitratu transferri non placet. Furorem . Initio carminis, ubi rem proponimus, verbis maxime propriis utendum est, atque omnis ambiguitas fugienda. nihil enim antecessit, ex quo possit id quod est anceps dignosci, atque id quod est obscurum illustrari. Jam si furor hoc loco proprie dicitur, quid aliud possumus intelligere, quam dementiam, sive, ut Tullius definit, mentis ad omnia caecitatem qua qui laborant, mente capti perhibentur: sin autem furor non


13514. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

a poeta explicari. Nec vero plus ages, si ad ἔτυμον confugias, ac dicas te vocem μῆνιν duxisse a μαίνεσθαι, quod est furere. primum enim, id ἔτυμον falsum esse, docet Eustathius ex doctrina veterum grammaticorum; atque affirmat, quod res est, a verbo μαίνεσθαι non μῆνιν, sed


13515. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

judicio si me tueri potuero, aliorum, si qui erunt, qui contra sentiant, judicia non magni facienda esse arbitrabor. Hic igitur tantus vir quem mihi in his, quas tracto, disciplinis unum omnium instar esse profiteor, in oratoribus quod genus interpretandi optimum putarit, ostendi; atque id quale esset, ipsius verbis cum propositis, tum etiam expositis, declaravi; idemque genus ob easdem caussas dixi adhibendum esse multo etiam magis in poëtis. Nec vero arbitror Tullium, si voluisset exponere quomodo convertisset aut Aratea, aut alia Graecorum carmina, quae in ejus libris


13516. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

facile perspicient, si ejus carmina cum eorum, quos interpretatus est, carminibus comparabunt: qui autem Graece nesciunt, idem tamen assequentur, si ea conferent cum interpretamentis, quae suo illo more, verbum verbo exprimentes, ac nullam literam, aut apicem negligentes, grammatici elaboraverunt. Id porro ubi fecerint, genus Tullianum, vel priscum potius; eo enim sunt usi omnes, qui aliquid sunt interpretati, prisci illi aurei saeculi scriptores, atque, ut me illos, eorum singularem eloquentiam, atque acerrimum


13517. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

ut casus tulit, sine ullo artificio conjectis; haec levia, et numerosa, coagmentata levissimis verbis, certa lege, ac solertia non mediocri dispositis et collocatis: ibi interpretem ita loqui, ut putes, Graecum hominem, quum singulas tantummodo Latinas voces didicerit, Latine loquendi rationem, id est proprias Latinorum formulas ignoret, in aliena lingua patriae linguae consuetudine utentem, ita orationem conformare, nihil ut in ea non appareat insolens et peregrinum; heic alterum interpretem, vel magis poëtam, illa eadem sic effari, ut credas te audire civem Romanum, in media urbe natum


13518. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

et peregrinum; heic alterum interpretem, vel magis poëtam, illa eadem sic effari, ut credas te audire civem Romanum, in media urbe natum et educatum, illi advenae praecipientem, et ostendentem, ea, quae dixerit insolenter et perabsurde, quemadmodum dici oportuerit, ut Latinis auribus apta essent. id ut praestet, uti scienter praeclara illa et generosa libertate, quam saepe jam laudavi, et oratori oratorem, poëtae poëtam interpretanti necessariam esse dixi; sententias easdem retinere, verba, ita ut res postulat ac ratio praescribit, commutare, addere, omittere, contrahere, dilatare; eorum


13519. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

et oratori oratorem, poëtae poëtam interpretanti necessariam esse dixi; sententias easdem retinere, verba, ita ut res postulat ac ratio praescribit, commutare, addere, omittere, contrahere, dilatare; eorum vim ac pondus conservare, de multitudine vel paucitate nihil omnino laborare; postremo id assequi, ut, quae scribit, non advecta e Graecia, sed in Latio nata videantur; nec vero, nisi aliunde id constet, facile statui possit, ille ne Homerum, an eum Homerus converterit. Haec igitur carmina mihi decrevi optimi generis interpretandi tanquam exemplar et formam esse debere; haec quasi


13520. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

verba, ita ut res postulat ac ratio praescribit, commutare, addere, omittere, contrahere, dilatare; eorum vim ac pondus conservare, de multitudine vel paucitate nihil omnino laborare; postremo id assequi, ut, quae scribit, non advecta e Graecia, sed in Latio nata videantur; nec vero, nisi aliunde id constet, facile statui possit, ille ne Homerum, an eum Homerus converterit. Haec igitur carmina mihi decrevi optimi generis interpretandi tanquam exemplar et formam esse debere; haec quasi regulam, ad quam referrem


13521. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxix | Paragraph | Section]

quem ad finem, sine ulla reprehensione prudentium hoc in genere virorum, pervenire. Quem ego finem, errore atque inscientia, fortasse non raro sum transgressus, verum ut sciens et prudens non dico transilirem sed attingerem, meumque jus omne usurparem, a me ipse impetrare vix unquam potui; atque id quod Tullius praeclare fecisset admirans, tamen ipse facere non sum ausus. Grammaticorum enim calumniam, quam ille vir summus, summa dignitate et auctoritate praeditus, non metuebat, mihi tanto minori, non sine caussa, metuendam esse putavi. Hoc ita esse facile intelligi poterit, si cum Tulliana


13522. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xl | Paragraph | Section]

dum noster subvertat denique Mavors. Mea haec si conferas cum Tullianis, majore illum, ut par est, fiducia scribere animadvertes: at genus, quo utimur, esse idem; idem utrique propositum esse, ut Homerum videlicet sui quam simillimum repraesentet, utrunque, id ut efficiat sententias easdem servare, verba, eadem vi, atque pondere, ad Latinae linguae consuetudinem sic aptare, ut satisfacere possint lectori non fatuo, illa expendenti potius, quam numeranti. Satis multa mihi videor dixisse, cur hoc genus interpretandi, quo me judicavi uti oportere,


13523. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlii | Paragraph | Section]

quanta sit utriusque eodem in genere facultas, tibi atque aliis idoneis lectoribus, ut consideretis, ac statuatis, permitto; meque polliceor de me, deque illo, non aliud judicaturum, quam quod a vobis sensero judicari. Id judicium ut possit fieri, erit profecto non inopportunum, si eorumdem, quos supra recitavi, Homeri versuum, post Tullianam, et meam, afferatur etiam haec HELII EOBANI HESSI INTERPRETATIO.
Quare agite, o socii,


13524. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

linguae studiosi non modo ferre, sed etiam admirari. Equidem arbitrabor, me laboris mei fructum cepisse non poenitendum, si multorum studia commovero, meoque exemplo, aut heic Romae, aut uspiam terrarum, excitaro aliquem interpretem tanta facultate, quantam rei magnitudo requirit, qui efficiat id, quod ego, hac ingenii, et doctrinae tenuitate, atque his occupationibus, efficere non potuerim; qui denique Homerum exhibeat Latine loquentem non modo eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam nunc animo prospicio, hunc admiror,


13525. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

fautor, non prius apud Auctorem, hominem sibi omni officiorum genere devinctum, instare destitit, quam praeclaram hanc Homericae Iliados versionem perfectam, atque omni ex parte expolitam haberemus. Quo quidem factum est, ut quod summos potentissimosque Principes nequicquam exoptasse intelleximus, id ipse praecipuo quodam privilegio, et singulari felicitate obtinuerit. Quae cum ita sint, cumque in opere egregio nihil omnino deprehenderim, quod aut Religioni Christianae, aut bonis moribus officere possit, e re publica esse censeo, ut elegantibus typis quam citissime in lucem proferatur.


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.