Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1356-1373:


1356. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

edere non formidem neque ullos inuidorum morsus perhorrescam. Si enim uel uni Tibi, uiro eruditissimo probatissimoque et ecclesiastica archipresbyteratus dignitate prędito, parabolę nostrę placuerint, satis me ab omni aliorum iniuria tutum putabo. Cum ergo rudi plebeculę, id est mei similibus, in his loquar, Tua mihi autoritate opus est, ut ab illis, quibus scriptę sunt, minus grauate suscipiantur. Quanti enim non solum Tui sed etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te


1357. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

III Rege absente regnum occupauerat tyrannus. Rex plebi seruitute oppressae nuncios misit significans propediem uenturum se eosque liberaturum. Velle tamen hoc ab eis, donec ueniat, seruari: ut singulis diebus clamarent: Veni, ueni, qui uenturus es! Id quidem accurate diligenterque obseruarunt aduentum expectantes liberatoris. Caeterum cum tandem rex uenisset eosque fugato tyranno in libertatem uindicasset, noluerunt credere ipsum esse regem suum, et ueluti ille adhuc in expectatione esset, quotidie clamitabant: Veni, ueni,


1358. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

implet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis uiribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum! Qui multum dilexerit, multum diligetur. Nihil prodest turrim aedificare uirtutum, si fundamentum non posueris dilectionis. Quicquid illa non sustentat, totum id ruere necesse est, quia sine dilectione Deo placere non possumus. Deus autem charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII Mirum in modum quidam rosarum odore


1359. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII Mirum in modum quidam rosarum odore delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis rosario digitis carperet, earum aculeis manum cruentauit. Neque tamen iccirco minus auide naribus applicatas odorabat. Id cernens alius: Miror te, inquit, rosas diligere, quae te tam foede laeserunt. Ad quem ille: Si ob hoc ipsas relecissem, respondit, nunquid ista suaueolentiae iocunditate perfrui possem? Has itaque aequo animo feram, a quibus plus uoluptatis quam iniuriae capio.


1360. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus fluxit imber uentique flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius tempestatis passus est iniuriam. Prosperis nauigationibus usi nautae maria omnia laeti percurrerunt. Bella quoque per id tempus conquieuerant. In summa, aureum illud seculum a poetis decantatum tunc redisse nonnulli crediderunt. Quid sibi uult istaec parabola? Quam rem tam felici anno comparabimus? Talis est profecto bonorum inter se hominum pax, talis mutuae concordiae


1361. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iactanter praedicabat se nauim onerariam sibi fabricaturum daturumque operam mercaturae, ita ut speraret breui se imprimis diuitem fore. Multum in deliberando temporis consumpsit, dum alios consulit, cuius potissime opera in fabricanda naui uteretur, quibus in siluis aptiorem ad id materiam caederet, quantum ferri ad contignationem nexusque compagum satis esset, unde rudentes, unde uela essent comparanda. Denique, priusquam opus coeptum esset, perquisiuit, quis bonus gubernator, qui nautae praestantissimi haberentur. Cunque omnia didicisset--- uide


1362. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

obsequuntur et obtemperant, qui uitiis seruiunt. Quid enim aliud ab hominibus exigit, nisi ut superbiant, oderint, rixentur, crapulam impudicitiamque sequantur, rapiant, decipiant, detrahant, occidant, mala denique omnia committere ne dubitent neue erubescant? Et id quidem non ut remuneret suae morem gerentes uoluntati, sed ut interimat. Qui uero contraria his agunt, eis nocere omnino non potest, nisi cum dolo aliquo seducti a proposito colendae uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in


1363. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quam a delinquendi obstinatione resipiscere, tam in seipsos crudeles quam erga clementissimum legislatorem Deum iniqui. Haec ergo parabola illos respicit, qui poenitentiae confessionisque sacramentum ex diuina largitate fideli populo indultum contemptui habent. Et, si id, quia peccare delectat, agunt, imprudentissimi sunt, cum non animaduertant neque quam breuis ista delectatio sit neque quam longa illi succedant tormenta, utique quorum nullus finis. Sin uero, quia, quod in occulto commiserint, nemini manifestum uolunt, ualde


1364. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iactabat. Plurimis ita deceptis uanitas hominis iam fere nota erat, cum forte contigit, ut in itinere pede lapidi incusso concideret coxamque uehementer elideret nec sese attollere ualeret. Iccirco humi prouolutus frustra, ut adiuuaretur, diu clamitauit nullo non putante id illum, sicuti consueuerat, deridiculi causa simulare. Tum demum intellexit, quam male sua sibi cessisset simulatio, cum ibidem aut moriendum foret nemine opem ferente aut soli se erigendum. Haec parabola nos admonet, ne mendaciis assuescamus. Nam etiam cum uera


1365. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Interea, dum custoditur, arcam, quia lignea erat, caries uitiare coepit, teredines exedere. Iam parum aberat, ut quaqua uersum corrupta opulentiam illam detegeret, quam intra se occultabat. Cum igitur cerneret seruus arculam indies deperire atque absumi, nihil id pensi habuit, non arcam seruare se inquiens, sed, qui in ea erat, thesaurum, ut integrum domino redderet, cum ille iusserit. Quin immo laetebatur, quod arcae labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque repositorio domini thesaurum dispergi dissiparique non permiserit.


1366. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mentis improbique ingenii uir. Quoties alium laedere parat, semper seipsum grauius offendit; dum alterum uerbis petulantibus lacessit, plus sibi quam illi nocet; iisdem ictibus, quos in alienum corpus nequiter dirigit, suam lethaliter configit animam, et quicquid nocumenti aliis inferre decernit, id totum ipsius incidit capiti. Neque enim, qui patitur iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed


1367. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum dementiam! Non animaduertunt semper sua se laedi manu, et id quidem in parte longe nobiliore, quam in qua inimicum laedere putant. Inimicum utique non nisi in fortunis, in fama, in corpore offendere possunt, quae tam momentanea sunt, ut, si illi non rapuerint, tempus eripiet. Seipsos autem in anima offendunt, qua nihil est in homine praestantius, nihil


1368. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quam quae adhuc lactentes tenellaeque, simul collegit. Cunctae denique pariter siccatae sunt. Quidam uillicarum rerum ignari incusabant eum imprudentiae, quod herbiculas illas nouellas non siuisset crescere, sed una cum grandioribus dissecasset. Videbatur enim, si id egisset, plus boni collecturus. At ille inscitiam illorum ridens: Certe, inquit, imperassem hoc falci, ut tempestiua tantummodo prata meteret, si aurita esset. Sed quoniam auribus caret, nihil audit, et quia ferrea est, nulli omnino herbae parcit; quocunque aciem suam uerterit, demetit omnia.


1369. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad excolendum agrum operariis famulum suum praefecit, qui laborantibus instaret. Ille uidens tandem, quod uerbis urgendo adhortandoque parum proficeret, sumpto manibus ligone operi sese ardenter accinxit, parem ab reliquis exigens in agro fodiendo alacritatem. Omnes eius exemplo solicitius id, quod debebant, peregere. Et tunc plane apparuit his, qui operam suam locant, facto magis eorum, qui praesunt, quam dicto opus esse, ne pigritentur. Is enim, qui alios ad aliquid agendum hortatur tantum, plus poscere uidetur quam quod praestari possit. Qui autem


1370. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

odorem spirat, adeo nocens, ut eorum, qui adsunt- multi enim illic ob delicta intrusi errant- et oculos nidore et nares foetore cruciet. At etiam nonnullos flamma subito correptos percoquit, quos tamen urendo non consumit, sed uiuos miserabiliter uexat. Nemo enim in ea specu moritur, et id omni morte grauius est mori non posse. Alibi gelidi patent lacus glacieque adstricti, et in his quidam ignem fugiendo incidunt deteriusque algent quam arserant. Attractis frigore neruis torpent, dentibus crepitant, spiritu gemunt, totis artubus contremiscunt. Sed ne illis quidem, qui alibi sunt,


1371. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ab Esaia discimus, ubi ait: Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, partim a Ioanne in Apocalypsi dicente: Quaerent mortem, et non inuenient eam; et desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Quod postremo ibi serpentes bestiaeque habitent, id est infensi humano generi spiritus, Dominus in Euangelio de aeterno inferni igne loquens omnibus manifestum fecit, cum dixit: Qui paratus est diabolo et angelis eius. Sexcenta talia in libris diuinis conscripta et multi legunt et plurimi, dum leguntur, audiunt. Nec tamen uitam corrigere


1372. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

esse iam experimento didicerint, poenitere nihil proderit. Dum ergo licet, dum datur, operemur bonum, ne talia deinde subire cogamur, qualia meminisse, nedum pati, supplicium est. DE PARADISO Parabola XLIX Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non


1373. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

lata, ut, quicunque septuagesimum aetatis suae annum peregisset, cuncta eius acta rite diligenterque examinarentur, et ille, in quo plus uitii quam uirtutis extitisse apparuisset, capite mulctaretur, cuius autem uitia uirtutibus uicta fuissent, coronam honoris pro merito referret. Cum ergo duo id aetatis homines in custodia publica, donec iudicis in se sententiam acciperent, seruarentur non ignari multa se commisisse, ob quae partim poenam, partim laudem mereri potuissent, suspensis inter spem metumque animis uehementer afflictabantur. Timebant enim, ne forte damnati amisso honore


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.