Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14586-14629:


14586. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | Section]

putabis munerandam praemio,
40  GRAYque pariter, GELLERTIque, et plenius
Plectro sonantis aureo PIGNOTTII,
In rem quod omnes misceant se AEsopiam?
Hi si peccarunt, me fatebor proximum
Culpae esse pariter, qui quod illi fecerim;
45  At facile id illis detraho calumniae.
Quis nam Phrygium cuncta sic censet senem
Apices fuisse persecutum ad ultimos,
Nil reliqui ut aliis fecerit? Rectissime
Suam ergo Phaedrus ipsemet sententiam
50  Nobis videtur protulisse, ita statuens:
Hujus


14587. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ferire rostro, donec omnes enecet.
Redux inanem ad nidum Aquila pullos solo
Jacere caesos ut videt, ob audaciam
Intemperantem calamitatis credidit
20  Id accidisse: pressit illi pectora
Dolor, suisque plurimum ingemuit malis.
Periculosam temere qui aleam subit,
Fiditque nimio plus sibi, facile perit.


14588. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

manibus ut prehendidit,
20  Ecce illa fluctu grandiore concita
Incolumem in oras littoris amici dedit.
Fortuna si te praepotens salvum velit,
Tuam in salutem vertere id efficax erit,
Minus quod aptum tu saluti existimas. Priciza VI. Pr. Isplivoje na sidru.


14589. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod suorum plurimos
Fratrum quotannis omne jus contra latro
15  Trux ille fauce devoraret improba,
Quod propagari caprinum haud sineret genus,
Metuque vitam contristaret anxio.
Tum Vulpis illi: justus irasci dolor
Te porro cogit; id sed expendas velim.
20  Natura ab ipsa cum sit in vestrum haec genus
Insita lupis voracitas, quam vereor heu!
Custode nullo dum vagaris, ne tui,
Haede, expleatur illa damno corporis.
Tristis timorem comprobavit exitus.
25   Nequit potentum


14590. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


MAT. Ne crede, fastum perpulisse, ut ponerem,
Tua at quod opera strangulari sentio.
10  MON. Nil tale metuas, si relaxes taeniam.
MAT. Elidis et sic colla. MON. Tamen id explica.
MAT. Viro locata cum fuissem diviti,
Fortunae at ipsa tenuis, ille cyclade
Me aurata operuit, ille gemmis dexteram
15   Ornavit, ut qui me foris videt, hic


14591. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fragmina hic igni prius
Mollire, crebris ictibus deinc tundere,
Formamque rite cuncta flectere ad suam,
10  Agricola fixis intueri singula
Dum perstat oculis, censet id facillimi
Opus laboris; hinc dari fabrilia
Sibi arma poscit, ut recurvam vomeri
Donet figuram; jamque faber e rustico
15  Repente factus malleo ferrum gravi


14592. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

adagium cupiens dari.
Hoc ille prae aliis expedire homini ratus,
Quaecumque, dixit, quis facit, facit sibi.
Vulgare id alter censuit dictum nimis,
Sibique in alios quot patrasset conscius
10  Mala, haud videbat, illa quo pacto sibi
Fecisset ipsi, damna sentientibus
Dumtaxat aliis: verum


14593. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

adpetebant per jocum.
Bombyx Aselli tanta miseritus mala
Sic illi: in ista pelle, quae te operit modo,
15  Plane intueri ut potui, es infelix nimis:
Statim ergo (credes id licere Auritulo)
Depone, quaeso, jamque corpus indue,
In quo calamitosam exigas vitam minus.
Tum voce moesta sic Asellus: ne tuo,
20  Amice dulcis, metiare me pede:


14594. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliqua semen area huc tulit?
An... sed quid ultra somnio? Hoc saccus mea
20  Fuit hocce dextra (rite nunc memini) in loco
Excussus, unde decidente semine
Enata messis: id relatu at pulchrius,
Duos quod aluit hac segete menses domum.
Quandoque rerum talis ordo vertitur,
25  


14595. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Nativam abire posse nigritudinem,
Puro abluebat fonte, cumque saepius
Illud perageret, nigriorem ad singulas
5  Fieri videbat lotiones alitem.
Nec mirum: id etenim quod solum scalpturiens
Cornix minuti sublevabat pulveris,
Sensimque in alas mox cadebat, illico
Detersae abibat. Ille tunc, o pessima,
10  Exclamat, ales,


14596. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ferendae injuriae
Par esse possis? Ratio fac praesit, feram.
Numeremus agedum, qui sprevere fortiter
20  Quodcumque gravius evenibat. Socrates
Percussus alapa, constanti id animo tulit;
Cato salivam Lentuli, Pisistratus
Idem a Trasippo; conjugisque Pittacus
Iram superbae pertulit in convivio.
25  Consulto omitto plurimos; uno tamen


14597. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

crumenam reperiens, et Sycophanta.
Adhibenda summa est cautio adversus malos.
Loculos refertos aere plurimo in via
Quidam reperiens substitit eodem in loco,
Pecuniamque numerat curiosior.
5  Duo, qui eandem post eum terunt viam,
Id pervidentes, tardiorem sibi dolent
Fuisse gressum: cur numeret aes postulant.
Queis ille: si res forte non invenerit
Dominum, ut, benigna Fors quid obtulerit, sciam.
10  Vix haec locutus, cum crumenam quaerere
Is currit amens, qui profecto amiserat.


14598. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


30  Tales in usus insumpturum dicere
Sic coepit: istud velle te pecuniae,
Ut apparentur ad piscatum idonea,
Opinor; alter id fatetur maxime.
Tunc ille: adures ergo sub opaca facem
35  Tu nocte pariter, piscium ut praedam feras.
Sic porro, hic inquit. Verum ego ad eam insaniam,
Excepit alter,


14599. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ptiza k' svomu jattu. Unaquaeque avis sui generis avibus coeat. Coturnices, et Picus.
Picus Coturnices nimium obesas domum
Denso redire demiratus agmine,
Quonam fuissent ita saginatae in loco
Quaesivit: illae se labore id maximo
5  Mediocre adeptas rettulere commodum.
Nam se quotannis trajicere longum maris
Debere tractum, sub tepente ut pabula
Coelo reperiant. Avidus ille tum rogat,
Ut, transmeandi cum maris aderit dies,
10  Velint monere, semet ut eorum


14600. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

alios; isque conspecto sene
5  Incani capitis, et tremulos arundine
Regente gressus, confidenter quaerere,
Aetate quantum processisset. Futiles
Ut praeco nugas garrientem intelligit,
Quaere potius, ait, quota sit aetas vineae,
10  Domusque; id etenim scire te juvat, senis
Non hujus annos, mente namque dum bona
Senes fruuntur, corpore et effoeto vigent.
Sapiens senectae incommoda aut sentit minus,
Aut illa saltem sustinebit fortius.


14601. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Egregio habebat de genere quidam Canes, Venator ipse quos habere Latmius Cuperet, in oris patriae natos suae. Huic forte ignotus cum referret advena, Praestantiores Sarmatarum e finibus 5 Canes haberi posse; cumque crederet Id ille facile, qui putabat omnia Potiora, ab oris quae venirent exteris, Mercede tanta comparavit quattuor De genere eorum, quanta ego mehercule 10 Vel omne genus emere recusarim canum. Apta ad venandum quoties prodibat dies, Hoc secum agebat, dum retenti


14602. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

proterit; quin saepius Heic ipsa fallo quaeritantum lumina. Periculorum sed tot ipsa casibus 20 Exposita debes potius extimescere Tibi, quam de inani gloriari commodo. Quicumque ab annis aliquid aerumnosius Solent tenellis perpeti, primum id mali Ferunt libenter, multa dehinc vident sibi Bona ex eodem provenire incommodo. 25 Priciza XV. Pr. Kako tko nikne, tako i obikne. Gljubize dvje. Rodglive ſemglje van iſ skuta udrile Buduch ù isti dan dvi


14603. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

kô sgjudim ja prece. Ciovjeka cîm morri put saman vech – krati 25 Dinare, govorri, sad menni sve plati: Ja viddim, scto tebbi pri ddossam s' rukâmi, Mennje sad trjebi skoggiatti s' noggâmi. Geratur, inquit: ipse quod exhibui manu Tibi aes, oportet id pedibus ut exigam. . XVII. Illyr. Ni gorre posiezi, ni beſ daerva doma doghi. Nec lucum recidito, nec


14604. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

viridium, Silva dixit, quidpiam 5 Mihi quod redundat brachiorum tollere, Domumque fascem ni tuleris, ages male. Intactum at ille porro deseruit nemus. Mox venit alter cum securi rusticus, 10 Silvaeque dixit: omnis ab radicibus Caederis hodie: Cogita id maturius, Huc inquit illa, namque quod magnum semel, Si me recidas integram, lucrum feres, Tibi haud redibit amplius; at identidem 15 Si me securis caedat indulgentior Feres minora lucra, sed perennia. Recte monebat Silva; at hic non audiit. Quid


14605. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

imma, Er stavnoſ takaje, red stvarjm u svjma.“ XIX. Illyr. Plodnaje ſemglja, koju gospodar plesce. Id solum est fertile, quod dominus calcat. Duo praedia. Vicina dominis sub duobus praedia Duo fuere; sed minus quod altero Se porrigebat possidenti maximos Fructus quotannis afferebat, latius Dum quod patebat


14606. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hanc corrigendi callida capessit viam. Si forte in otio illa peregisset diem, 10 Incuriaque vitreum vel vasculum Fregisset aliquod, ligna vel profusius Quam par camino reposuisset, ocyus Parens severis increpabat filiam Dictis; at ipsa ut posset audire id nurus. 15 Hoc illa pacto se notari sentiens, Dum nata prorsus innocens reprenditur, Redire sensim coepit ad frugem bonam, Socrumque posthac (rara quae concordia) Amore semper prosecuta est maxima. 20 In corrigendo dato locum


14607. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tristis probavit; namque flamma latius Dum se propagat, uno silva incendio Exarsit omnis; nec ruinam evadere 15 Irrisor ipse potuit, extrema licet In parte nemoris separatim consitus. Confusum iniquo saepe justum vidimus Perisse: Fors id caeca concinnat malum; Tu ne merueris, quam exigis, poenam vide. 20 Priciza XXVIII. Pr. Uſ suho darvo i sirovo gorj. Gaj, ki gorj, i Kupjena. Nosech ù tminami [...] pastjer, dmjet tad Silnimi platami Sjever poce


14608. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

annis, ampliusve haud dispudet Crevisse in auras sic pusillam, mensibus Dum nos ad aequam crescere altitudinem Binis potuimus! O misellam te arborem, 10 Solique pinguis dedecus! Queis illico Sic palma reddit forte paulo tardius Ramis me in altum tendere, id concessero; Magnis at illam commodis penso moram. Vos istam adeptae excelsitatem me prius, 15 Boni quid ambae possidetis, dicite: Manus tu aduris, tuqe pungis pessume. Non quae minori temporis fiunt mora, Sed perpolivit multa quae dies,


14609. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Medom-se, ne ostom muhe hittaju. Melle, non aceto muscae capiuntur. Mellis scutula, et aceti lagena. In rure multum fertili cum plurimis Quidam se in horas obsideri singulas Muscis doleret rusticus, ut excinderet Id pestis, operam mellis hinc scutula suam, Illinc aceti promittebat dolium. 5 Ajebat illa: pauculas in assere Distende guttas: hae sua dulcedine Illico avidum allicient genus; ab illo at pedes Vinctos nequibunt expedire glutine Hoc inquiebat: me sub


14610. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

vide
Ardere flammis Arcton: heu! miseram petent
Trisulca rursum tela me irati Jovis,
Penitusque saevis ustulabor ignibus.
15  Ut novit Aquila, quo timeret nomine,
Sis, inquit, animo jam vacuo ab isto metu.
Ignem quod etenim tu putas, innoxiam
Id esse lucem scito, nec coelo time
Unquam sereno fulmina; at cum videris
20  Infremere nimbos, perque tractus aeris
Densari opacam nubium caliginem,
Tibi extimesce justius; nam ego Jovi
Horrenda summo tunc ministro fulmina.
Pericla vana


14611. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

leviter adtingens pedem.
5  Metu ille trepidus celeriter fugam capit:
Contra Lacertus his Asello vocibus
Faciebat animos: tutus hoc mane loco,
Decerpe gramen quam libet; non te dolis
Aggrediar ullis; immo nec noxam queam
10  Inferre, quamvis id voluntas suadeat.
Ad haec Asellus dicta retinuit pedem,
Metuque posito, quod fugam arripui hinc, ait,
Id absque causa ne fuisse existimes.
Me namque ab illo quo momordit tempore
15  In hoc eodem dira prato Vipera,
Quodcumque serpit, horreo;


14612. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Faciebat animos: tutus hoc mane loco,
Decerpe gramen quam libet; non te dolis
Aggrediar ullis; immo nec noxam queam
10  Inferre, quamvis id voluntas suadeat.
Ad haec Asellus dicta retinuit pedem,
Metuque posito, quod fugam arripui hinc, ait,
Id absque causa ne fuisse existimes.
Me namque ab illo quo momordit tempore
15  In hoc eodem dira prato Vipera,
Quodcumque serpit, horreo; suspectaque
Vel ipsa tellus, pono qua vestigia.
Qui semel in aliquod incidit gravius malum,
Vel


14613. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

vestis non contegit infamiam. Musca, et Apis.
Stat Musca quaedam, quam viridis ornat color
Contemperatus aureo, pulcherrima
Videri, at aliis et figura, et moribus
Cognata muscis; propriumque huic insuper
5  Id est, ut olido, quo nutritur, a fimo
Nunquam recedat. Haec volantem cominus,
Florumque capita delibantem Apiculam
Ut vidit atro concolorem pulveri,
Tune, inquit, habitu corporis sic lurido
10  Audes venustis insidere floribus?
Id me deceret


14614. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


5  Id est, ut olido, quo nutritur, a fimo
Nunquam recedat. Haec volantem cominus,
Florumque capita delibantem Apiculam
Ut vidit atro concolorem pulveri,
Tune, inquit, habitu corporis sic lurido
10  Audes venustis insidere floribus?
Id me deceret aequius, cui divitis
Smaragdi ab omni parte se adjungit nitor.
Exasperata sic superbis vocibus
Apis, dabo, inquit, non venustam corporis
15  Mihi adeo formam, nec colores vividos;
Flores at illus nil curant, et surgere
Hinc mellis etiam me


14615. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


5  Inusitato gestiebant gaudio;
Metuque vacui ipsi otiabantur canes
Ovile circum: utque impotenti illudere
Quaedam est voluptas tristis adversario,
Id ut peragerent, in nemus se plurimi
10  Canum tulere, jamque pene inedia
Enectum, et aegros vix trahentem artus solo
Sub rupe scabra reperiunt: tun' scilicet
Olim


14616. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Equo illud operae praestitisset artifex,
10  Raucis ab illo flagitabat vocibus,
Ut calcearet se quoque, et imitans equum
Fabro offerebat jam pedem, pulchre et sibi
Id convenire, quadrupes cum sit, rata.
Huic tantum ut ille vidit arrogantiae
15  Inesse, ut humilis se paludis incolam
Fero sit ausa comparare principi,
Calce ictam


14617. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Regi creando comitia cum haberent aves,
Aquilamque longe caeteris cognoscerent
Praestantiorem, judicabant regio
5  Honore dignam; cumque Struthio pergravi
Id ferret animo, turbulentos coeperat
Motus in avibus concitare, praedicans
Se principatu digniorem, corporis
Quem vasta moles anteferret omnibus.
10  Hoc litis illae sic


14618. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Oves ut aevum degerent tranquillius,
Legationem destinabant ad Lupos
Mittere, ut amico convenirent foedere;
Asinumque placida sentientes indole
5  Id oneris detulere, amplissimam
Negotiandi largientes copiam.
Simul hos adivit, quo veniret nomine
Exposuit; utque viriliter ovium sibi
Causa acta, senior sic lupus coepit


14619. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mittunt ad nostrum genus,
Venire ad aequa pacta non gravabimur,
15  Parcetur ovibus; unaquaeque at singulos
Nobis in annos mater unum e foetibus
Donabit. Ille existimans id perleve
Damnum, libenter ivit in sententiam,
Pollicitus ovium nomine id donarium.
20  Redux ad illas cum referret, qua sibi
Pax lege facta, puchra pax mehercule!


14620. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ovibus; unaquaeque at singulos
Nobis in annos mater unum e foetibus
Donabit. Ille existimans id perleve
Damnum, libenter ivit in sententiam,
Pollicitus ovium nomine id donarium.
20  Redux ad illas cum referret, qua sibi
Pax lege facta, puchra pax mehercule!
Tunc una dixit, qua nec ipsum plus queat
Nocere bellum: non, stolide, nostrum


14621. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

opiparis nutriebat, sedula
Cura adlaborans, ne videret uspiam,
Quos illa abhorret, murium immundum genus,
Alvumque faedis conspurcaret ne cibis.
Quinos per annos id puella caverat,
10  Pretium sed operae sit referre caetera.
Haec ut natalem laetius ageret suum,
Vocare amicas voluit ad coenam duas.
Dum lauta mensis apponuntur


14622. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de statura quaerere
15  Vulpem arbitrata; caeca namque cum foret,
Color quid esset nesciebat. Ut meras
Hanc Vulpis audit garrientem insanias,
Consideransque id animal accuratius,
Utroque novit destitutum lumine.
20   Hoc evenire saepe mentientibus,
Ipsi refellant ut strophis sese suis.


14623. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ab hoc habendum, quod sit illa pronior
Bene velle cunctis innocens aetatula.
20  Crebris at ille scipionis ictibus
Diverberavit totam Asellum per viam.
Dum vile id animal, caeteroqui idoneum
Multos in usus sic haberi duriter
Novit Simiolus, natus ipse in commoda
25  Aliena es, inquit, Asine; at negligis tua.


14624. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

XVIII. Illyr. Hajem ſa to, koliko i pas ſa petu noghu. Tam mihi id cordi, quam quintus pes Cani. Capra, et Canis.
Barbam impetrassent ab Jove cum olentes Caprae,


14625. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


15  Percussit alia: siquid ergo in vitibus
Sanum supererat sustulere; et dolium
Unum, alterumve vix replevit, qui cadis
Bis mille nuper se putabat divitem.
Id vini in urbem deferendum sedulo
20  Curavit omne, villicaeque ut distrahat
Dedit; sed illa, fraude dum mala sibi
Studet lucrari, vinum aqua sic nequiter
Corrupit, ipsa


14626. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

confixit sudi,
Atroci ut aliae territae spectaculo
Locum refugerent; poena nil movit tamen.
Redeunt: abigere rursus ille, et plumbeis
10  Plerasque globulis enecare: id saepius
Illi peractum, donec omne prodiit
Cicer virenti vestiens segete solum.
Hanc inter herbae cum videret noxium
Immiscuisse se genus, quam sedula


14627. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ne noceat, hirtis ambit agrum sepibus.
Arente tandem flava folliculo seges,
20  Ut stringeretur, devocabat rusticum.
Cum nocte media fur in agrum irrepere
Per septa: id ille, forte quem maturius
Somnus reliquit, sentiens, improvidum
Oppressit, artus quercea elidens sude,
25  Legitque tandem, saepe pro quo fortiter
Multo opposuerat se


14628. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

arcto se parum prudens cavo
5  Proripuit: unus felium quammaximo
Strepitu in fugacem prosilivit impiger;
Antrum at celerior mus adiit. Alter, pede
Qui sese agebat tacito, id adspectans catus
Illam sodali crimini dabat fugam,
10  Praepropero in illum quod ruisset impetu.
Hic inquiebat, debuisse soricem
Sic capere potius; ille qui senior


14629. Ferić Gvozdenica,... . Fabulae, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Signis in annum conjectabat proximum
Famem colonis imminere, haud desiit
Monere, ab illo quisquis ut aliquid die
Inciperet escae corpori subducere:
10  Id si fecissent, evasurum mitius
Malum, vincique posse parsimonia.
At nemo agrestum paruit, se panibus,
Obsoniisque nutriebant: unice
Famis futurae territus periculo


Bibliographia locorum inventorum

Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].


More search results (batches of 100)
First 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.